Skip to main content

Full text of "Vita Ottonis episcopi Bambergensis"

See other formats


EBONIS 



VITA 0TT0NI8 EPISCOPI 



BAMBERGENSIS 



k. 



EDIDIT 



PHILIPPÜS JAFFE 



EDITIO IN SCHOLARUM USUM REPETITA 



BIBLIOTIIECA RERUM GERMANIGARUM 



BEROLINI 

APUD WEIDMANNOS 

MDCCCLXIX 



Digitized by the Internet Archive 

in 2011 with funding from 

University of Toronto 



http://www.archive.org/details/vitaottonisepiscOOebbo 



EBONIS 



VITA OTTONIS EPI8C0PI 



BAMBERGENSIS 



EDIDIT 



PHILIPPUS JAFFE 



fiDITIO IN SCHOLARUM USUM REPETITA 

EX 

BIBLIOTHECA RERUM GERMANICARUM 



BEROLINI 

APUD WEIDMANNOS 
MDCCCLXIX 



:M 



■ „w »aP 




243 86 






PROOEMIUM. 



IfJLotiasterii S. Michaelis Bamberg etisis, medio saeculo duodecimo 
Omnibus rebus ornati, copiosi, habitatoribus frequentissimi fuit 
Ebo^ presbyter et monachus, sincerus ut videtur homo ac mo- 
destus^, qui admiratione pietateque Ottonis praeclari episcopi 
iam mortui imbvtus, res gestas eius consignare littcris instituit^. 
Et ipsum quidem Ottonem cognovisse videtur nee dubitare licet, 
quin circiter die 20 Decembris 1139, cum episcopus vita exiret, 
Bamberg ae versatus sit^ ; attamen facile perspicimus, nullo illius 
commercio fruitum Ebonem esse. Non enim usquam certum talis 
necessitudinis vestigium posuit, contraque ipsius narrationis suae 
confirmandae causa nominatim ostcndit, quae scripturus esset 
f^gesta jjiissimi patris Ottonis, ea ex ore veridici ac Deo dilecti 
sacerdotis Udalrici audivisse^'^, Udalricus autem, ecclesiae S. 
Egidii ab Ottone aedificatae^' sacerdos , tanta episcopi familia- 
ritate usus erat, ut non modo consiliorum eius conscius ßeret^, 
sed etiam, cum priori itineri Pomeranico interesse iicssum mor- 
bus domi detinuisset, qui totius jjosterioris peregrinationis actuo- 

1. Nomen eius et in saec. XII necrologio S. Michaelis (Bibl. rer. Germ. 
V 571 ad 17 K. lun.) et in codice Lat. Mon. 23582 saec. XIV (v. infra p. 6) 
sie scriptum est: „Ebo". Andreas demum abbas S.Michaelis exeunte 
saec. XV (de quo v. infra) hac nominis forma: „Ebbe" utebatur. 2. V. 
praefationis initium. 3. Praef. : „sciant, me sola caritate urgente, dum 
vocem pectori negare non possum, ob noticiam posterorum hec humilitei 
depromere". 4. L. III c. 25: „Quam (visionem) tempore dormitionis bea- 
tissimi patris nostri ex ore eiusdem senioris Lyppoldi audivimus". 5. V. 
praef. 6. V. L. I c. 18 et 21. 7. V, L. II c. 3. 

1* 






4 PROOEMIUM 

stis admuiister essct^ dignus duceretur. Inde Ebo censuit Udal- 
rici ,,rei:erendae maturitati et spectatae coram Deo et liominihus 
fidei ita se 7iecesse esse credere, acsi propriis ocuUs ea, quae 
nie diccvet, vidisset^^\ Sed praeterea adhibitis quibusdam litte- 
ranim monumeittis — itt necrologio S. Michaelis , annalibus S. 
Michaelis^ y IJeimonis libro chronologico , ipsius Otionis de priore 
itinere relatione^, epistolis^ — scriptorem ab aliis quoque aequa- 
libus varia coram habicisse', eo ßrinius existimare debemus, quo 
breviori post Ottonis obitum in ipsa eiusdem sede librum for- 
mavit, et liiinc quidem in solius episcopi acta minime conclusum, 

Auxit enim Ebo operis sui non artificiiim })Otius quam uti- 
litatem, quod iis, quas /larrandas jjvoprie susceperat, rebus Ot- 
tonianis haud exiguas relationes admiscuit de coenobio S. Mi- 
chaelis^, de Wol/rammo eiusdem monasterii abbate^, de Bernhardo 
illo infortunato Pomeranorum apostoW^^ de Wignando abbate 
Tharisie?isi^\ Cuius abbatis et vivendi rationem et mortem, quam 
die 18 Mail VI0I accidisse liquet, adeo concitato animo jjrose- 
cutus scriptor est, iit librum non ita multo post factum esse opor- 
teat. Idque eo confirmatur , quod et Ebo Udalrici sacerdotis, 
quem die 23 Martii ll'/J vitam posuisse notum est^"^, omnibus 
locis ut viventis mentionem intuiit et Herbordus in dialogo de 
Ottone scribendo iam intercallo annorum 1158 et 17-)!) librum 
Ebonianum sectatus est. Atque haec operis in alienam rem con- 
vertendi celeritas evenit etiam vivo ipso Ebone, qui demum die 
16 Maii 116H animam edidit^^. 

At fere plaiie ignoraremus hodie, Ebonem ab Udalrico doc- 
tum de Ott07iis rebus gestis tractavisse, neque omnino eam, quam 
proposituri sumus, pleniorem vitae descriptionem legeremus, nisi 
hoc percommode cecidisset, ut Andreas, monasterii S. Michaelis 

1. V. L. III c. 1, 7, 8, 12, 13, 14, 15, 18. 2. V. L. II c. 1. 8. V. 
praef. 4. V. L. II c. 1. 5. L. II c. 12. 6. L. I c. 10, 12, 13, 14, 
15, 20; L. II c. IG. 7, L. I c. 3: „Hoc modo scrvus Dei Odalricus pium 
Ottonem in curtem regiam accessisse ferebat. Alii vero diciint" cet. 
Cf. supra p. 3 n. 4. 8. V. praef. 9. L. I c. 19. 10. L. II c. 1. 

11. L. II c. 17. 12. V. Necrol. S. Mich. 1. 1. p. 569 ad 10 K. Apr. 13. V. 
Necrol. S. Mich. 1. 1. p. 571 ad 17 K. Iimii. 



PROOEMIUM 5 

ah anno J ISo ad annum 1502 uhbas , in conjlandis littevavum 
inonumentis industrius, ad, memoriam egrcgii episcopi hu reco- 
lendam incitaretnr. 

Etenim alteram Ottonis vitam petente Benedicto episcopo 
Caminensi (1486 — 1-108) composvit Andreas \ alteram a lo- 
hamie Macliario, conventus Bamberg ensis gnard/iano , rogatiu'^, 
Priorem antem liarum vitarum Andreananun optime scriptam tenet 

(C) codex qnondam Caminejisis, hodie in hihliotheca eccle- 
siae S.Tacohi Stettinensis servatifs, membranace^is, die 14 Septem- 
hris a. 1487 scrihendo absoh{tus'\ cnius henignis-sime a Schiß- 
ma7i7io arcliidiacono huc missi vestigia perseqiii liciiit. Po- 
sterior Ottonis vita ah Andrea corrögata inest in 

(B) codice hihliotJiecae Bamberg ensis Rf II 17 membranaceo, 
consummato die 11 lunii anni 1 \i)[}^^ (picm ut Berolini adlii- 
berem M. Stengleinius bihliofhecarins magna cum Immanitate 
concessit. 

In liorum igitur operum Andreanonim prooemiis de Ebone 

scriptum est, et in C quidem Ins verbis: ,,Ebho, nostri cenobii 

presbiter et monachns, nidli modernornm secunduSy idem nego- 

cium (scribendae vitae Ottonis) attemptavit; cni si ipse manum 

extremam imposuisset, parvitas mea super lioc omnino digitum 

ori imposuisset'^' . In B antem hoc pacto Andreas de eodem tra- 

didit: y, Ebbo vero presbiter et monachiis cenobii nostri citam 

beati viri Otto?iis episcopi, pront ex ore Udalrici sacerdotis S. 

1. Haue vitam edidit Valeiius lascbius : „Andreae abbatis Bambergen- 
sis de Vita S. Ottonis libri quatuor", Colbergae 1681 p. 12—130. 2. Edi- 
dit hanc vitam Gfretserus: „Divi Bambergenses", Ingolstadii 1611 p. 145 — 
368. Quae editio repetita est anno 1737 in Gretseri opp. X p. 570 — 669. 
3. Haec verba euim vitae adhaerent: „Explicit vita et de miraculis sanc- 
tissimi ac piissimi Ottonis Babenbergonsis episcopi ac Pomeranorum apo- 
stoli. Scriptum per me fratrem Erhardnm Vetter ordinis sancti Benedicti 
monachum indignum, professum in Monte monachoruoi Babenbergensis 
dyocesis, anno Domini millesimo quadringentesimo octuagesimo septimo, 
in die exaltationis sancte criicis, in prepositura sancte Fidis virginis et 
martiris". 4. In extremo enim libro haec leguutur: „Explicit über quar- 
tus et ultimus de obitii et miraculis sanctissimi ac piissimi Ottonis Baben- 
bergensis episcopi Pomeranorumque apostoli, anno Domini millesimo qua- 
dringentesimo nonagesimo nono, ipsa die Barnabe apostoli F. N. S." 



b PROOEMIUM 

Egidii edoctus fuerat, eleganti satis stilo descripsit^ . Non potest 
igitur dubitari, quin, quam Ebonia^iam Ottonis vitam Ändreati 
C07isuluitj ea iiomine ipsius scriptoris insignita fuerit, praesertim 
cum etiam in codice Latino Monacensi 23582 memhranaceo 
saec. XIV fol. ov — Gv descriptis nonnullis operis Eboniani 
particulis hoc lemma aiitecedat: „Nota, quando et a quibus mons 
monachorum et alias dictus mons sancti Mychahelis inhabitari 
primo cepit, conscripta. ab Ebone j^^'^spifero et mo7iacJio sancti 
Michaelis ibidem". 

Itaque de Ottone praeter ipsins Ebonis librum etiam Her- 
bordi dialogum sibi prae manibus fuisse, in praefationum illa- 
rum titraqne asseveravit Andreas. Atque quamvis quodammodo 
intelligi voluerit, sese scriptorum eorundem orationi quasi non sem- 
per ido7ieae hie illic siiccurrisse\ tarnen nihil apertius est, quam 
omnem Ändreae artem in eo versari, quod singula Ebonis Her- 
bordique capita permiscuerit ad verbum exscripta. Id enim fa- 
cillimum animadoersu est ex ipsius Ilerbordi dialogo, qui totus 
integer nuper in liicem protractus est^, atque etiam particulatim 
ex ea, de cpia inferius agam, coartata vita Eboniana. 

Andreana aiitem Ottonis vita C, et ea cpiidem i7i eodem 
codice (C) diligcnter accurateque cxarata, ad restituendum Ebo- 
nis opus maximam materiam affert, propterea quod et secundum 
tertiumque eiusdem narrationis libros intearos, puros, admixtio- 
nibus Herbordianis vacantes comprehendit, ibique primo tantum 
libro inter capita IG et 17 et inter capita 17 et 18 nonnullae 
dialogi partes inculcatae sunt. In vitam B vero ab Andrea 
confectam, neque tarnen in eodem codice (B) pari accuratione 
ut prior descriptam, omnia primi cpiidem libri Ebo?iiani p)raeter 
praefationem sed nonnulla tantum secundi et tertii librorum ca- 
pita^' illata sunt. Ceterum ibidem unum quodque fere horum 
capitum isto nomine: Ebbo signatum est^. 

1. lu praef. C: „Hoc tarnen mihimet ex proprio siidore coniunxi, ut 
latiiis diffusa modesta brevitate arctius coherceam, strictius digesta mode- 
rata prolixitate dilatem, minus regulariter prolata ad rectitudinis 
lineamcorrigam". 2. V. praef. in Herb. dial.(Bibl.rer.Germ.V). 3. L.H 
c. 14, 15, 16, 17, 18; L. HI c. 1, 2, 3, 4, 5, 6, 7, 10, 11, 19, 24. 4. De qua 



PROOEMIUM 7 

Sed qicantumcunque C, prior horum duorum codicum ad 
reficiendum Ebonis librum valet, f actus est aiwplius quam tre- 
centis annis post scriptoris aetatem exeunte saeculo XV; Ubra- 
7'uque tanto tempore posteriores quam facile pecceiit quis nescitf 
Unde eo studiosius antiquiore quodam adiumento usus, nonnullis 
locis aut mancis aut vitiosis medicinam admovi. 

Otto II enim episcopus Bamberg ensis (^177 — 1196) cum 
Ottonem I Pomeranorum apostolum in sanctorum numerum re- 
ferri cuperet, Wolframmus II abbas S. Michaelis post varios 
conatus frustra <;aptos Romae a Clemente III papa impetravit, 
ut Herbipoli die 10 Augusti 1189 ab Ottone Eichstetensi et Eber- 
hardo Merseburg ensi episcopis Otto sanctus declararetur. Hac 
in re saepenumero de quaclam eiusdem vita mentionem factam 
esse invenimus. Nam Wolframmus abbas iam in exordio negotii 
haec protulit: „Vita eius (Ottonis) pleiia signis et virtutibus et 
misericordiae operibus aput nos est, quae apostolico praesentanda 
est^. Postea Romae vitam illam a Wolframmo apportatam cum 
iussu papae Laborans cardinalis legisset, laudibus extulit Otto- 
nem, „qui apostolus Pomeranorum, nominari et esse meruisset^ . 
Herbipoli denique „episcopi susceptum librum inter autentica 
scripta reposuerunt^ *. 

Haec autem verba a Laborante cardinali dicta: „qui apo- 
stolus Pomeranorum nominari et esse meruit" quia evidenter ex 
Ebonis praefatione"^ arcessita sunt, arguere videntur, istam vitam 
nullam aliam fuisse nisi scriptam ab Ebone, Nee tarnen negari 
potest, non ipsum Ebonis opus Romae excussum esse sed alium 
librum, ex eodem quidem opere deductum, at quo magis curiae 
Romanae arrideret, coartatum midtisque locis commutatum. De 

re in praefatione huius libri sie retulit Andreas : „Unde quecumque scripta 
huic operi conducentia de ipso (Ottone) invenire potui, in imum colligere 
studui, et nonuunquam nomen auctoris expressi; sperans, ali- 
quem emulum et tante auctoritatis ignarum lectorem exinde posse edi- 
ficari". 

1. de his rebus omnibus v. Ex miraculis Ottonis (Bibl. rer. Germ.V). 
2. ubi sie est: „et apostolus gentis Pomeranorum nostris temporibus ap- 
pellari meruit". 



/ 



8 PROOEMIUM 

cuius librV ratio7ie optime intelligi potest ex codicum eundem 
tenentüini praestantissinio 

(E) codice quondani Ilaleshruiinensi nunc hibliotliecae uni- 
versitatis Erlang ensis 248 (K. m, 142) memhranaceOy aut exeunte 
saecido XII mit ordiente suec. XIII exarato, quem bibliotliecarii 
petenti niilti libentissimis animis miserunt. 

Exclusit enim Imitator fere omnia, quae ad Instoriam coe- 
nobii S. Michaelis et Wol/rammi Wignandicjue ahbatum pertinent; 
multa alia in angustum deduxit ; oratio7ieni autem sexcejities cor- 
rigens, non eo semper animum intendit, ut splendidioribus cer- 
bis uteretur, sed illud cum interdum egisse videmus, nt Otto liu- 
milior sediqiie Romanae devotior etiam appareret, quam aut 
reapse fuisset aut fuisse apud Ebonem visus esset. 

In hoc genere est, cjuod cym Ebo L. I c. II sie scripsisset: 
y^His ergo litteris (Ottonis) ab apostolico (Paschali II) reve- 
renter susceptis et relectis'% muiator verbuni hoc: ,.rev er en- 
ter" oppressit; et cum Ebo ibidem haec posuisset: ^Cum lii- 
lari satis reverentia ab apostolico (Paschali II) susceptus 
fuisset (Otto)'% mutator ita scribendum duxit: ,fiumc[ue ab apo- 
stolico clementer susceptus fuisset" ; itemc[ue cum Ebo L.Ic.l2 
his verbis usus esset: „apostolicus litteras commendaticias pro 
dilecto patre Ottone misit", corrector ita retulit: „apostolicus 
litteras commendaticias pro dilecto jilio Ottone misit". Illud 
autem maius est, quod eodem consilio etimn epistolam ipsius 
Ottonis, anno 1106 a Paschali II co7isecrationem exigentis, adul- 
teravit. Legitur enim haec epistola iisdeni verbis et in üdalrici 
codice^ et apud Ebonem, in qua cum papam siiigulari numero 
appellari reperisset mutator, Ottonis audaciae succurre?is , nu- 
merum pluralem usque qiiaciiie adhibuit hoc modo: 

Otto scripserat haec: Mutator scripsit haec: 

— desideramus, scire sanctita- — desideramus , scire sanctita- 
tem tuam .. nos paruisse . . tem vestram .. nos paviiisse .. 

1. editi ex „ms. bibliothecae Paulinae Lipsiae" (cod. bibl. imiversitatis 
Lipsiensis 844 membr. saec. XIII) a Sollerio in Act. SS. lul. T. I 425 -449. 
2. n. 128 Bibl. rer. Germ.V 239 — 240. 



PROOEMIUM 9 

legato tuo — Quam ob rem ve- 1 legato vestro — Quam ob rem 



stigiis pedum tuorum aclvo- 
luti — ad te clamo" cet. 



vestigiis pedum vestrorum ad- 
voluti — ad Yos clamo" cet. 



Tales verae sententiae depravatw?ies a me in recensendo 
Ebonis opere sprefas esse, nemo mirahitur. Nee recepi de mo- 
nasterns ab Ottone condifis relationem a correctore post libri I 
Caput 16 additatn, propter id quod non ex ipsiiis Ebonis lih'O 
sed ex Herbordi dialogo eadem ratione, cpia miitator alias quo- 
qiie nti solet, decerptam esse reperimns \ 

At contra s\mt in eiusdem mntatoris codice E momenta non 
solum ad expleiidas nonnullas codicum Ebonianorum lacunas, 

verum etiam ad graviores quasdam corruptelas reniovendas. Re- 

* 

quisivi enim ex eodem codice initium praefationis ab Andrea 
praeter missum et libri III capituin lÖ et IG partem amplam, 
qicae- ideo non legiiicr in codice C, quod folium excisum ibi est, 
Invenimus etiam in Andrcae codicibus'^, Ottonem iuvenem 
„saepiics transitum fecisse per Wirzeburg ense cenobium^' ; 
quare viri docti eundem puerilibiis annis Wirzeburgi versatum 
esse existimabant. In antiquissimo autem illo codice E non 
^ Wi r zeburg ense^'^ scriptum est sed ^, Wi Izeburg e n s e ^'. 
Haue lectionem assumpsi. Prorsus enim quadrat etiam Ottonis 
incunabulisy quippe cjuae „iuxta AlbucJi^ fuisse sciccmus , 9ion 
ita remota a coenobio Wilzeburgensi'^. 

1. L. I c. 12 — 17, ubi uarratio illa sie inchoatur: „Et primicie qui- 
dem operum eins cluorum fuit structura cenobiorum (sc. Uraugiae et 
ürae)" cet. Quae quidem apud Ebonis miitatorem ita habentur: „Pri- 
micie votorum eius edificatio fuit duorum cenobiorum". Ipse autem Ebo 
non a duobus illis coenobiis sed ab hospitali Wiiziburgensi principium 
aedificationum ab Ottone factarum sumpsit L. I c. 2: .Jlocque prinium 
sue devotionis mnnus de tliesauro bone voluntatis Christo obtiilit". 2. Ebo 
L. I c. 2. 3. y. L. I c. 17. 4. Capitum lemmata in duabus vitis An- 
dreauis inter se discrepant ncque ab Ebone sunt. Cuius et diversitatis et 
confictionis probandae causa afferendas duco iuscriptiones capitis 2 libri I, 
de monasterio Wilzcburgensi apcricntis. In C enim haec est: „De con- 
structione hospitalis in civitate Herbipolcusi per sanctum Ottonem"; 
in B autem haec legitur: „De iniciis operum et hospitali pauperura per 
beatum Ottonem in civitate Wurtzepurgensi constructo". Quae cum ita 



10 PROOEMIÜM 

Praeter ea memorato opus est, eum populu7n, cuius ad Chri- 
sti fidem convertendi causa anno 1127 Udalricus ille S. Egidii 
sacerdos ah Ottone episcopo ex urhe üznoimia (Usedom) missus 
est secu7idum Ehonis L. III caput 14 et 15, in codicibus An- 
dreanis ter appellari „ueranos^% eisdemque codicis E locis 
admodum contractis illius popidi nomen omnino bis inveniri, 
sed utrohique scriptum Ms litteris : „ucra n i, ü cranos^, Huc 
accedit, quod etiam in uno, cui totus Herbordi dialogus inest, codice 
eiusdem popidi patria „ucrania'^ vocatur (Herb. L. III c. 11) 
ipseque p opidus : ,.urcan i "^ (sie pro ucrani. Herb. III 12), ibi- 
demque in lemmate capitis 11 (libri III) ^ cum librarius scrip- 
sisset: „De verania insida et gente barbarissima'^ , ut error 
indicaretur , duo puncta Utterae e supposita sunt, hoc modo: 
verania. Sicque id popidi nome7i, quod Ebo ab ipso illo Udal- 
rico acceptum adhibuit, non iam ex coniectura elicitum^ sed ex 
optimis codicibus repetitum ingessi. 

Restat, tit in duorum virorum commemoratione verser, a 
quibus haec mea opera plurimum sublevata est. TJnus, Robertus 
Klempin commentatione peringeniosa et accuratissima (Die Bio- 
graphieen des Bischofs Otto in Baltische Studien IX 1 — 215) 
perditam quondam vitarum Ottonianarum implicationem enoda- 
vit, Alter, Rudolf us Koepke, qua est diligentia et industria, 
una cum ceteris de Ottone operibus etiam Ebonis librum primus 
eclidit hl Mon. Germ. SS. XII 822 — 883. Quorum virorum tanto 
stiidii veritatisque amore incensorum neuter ad labores suos meum 
laborem accedentem moleste feret. 

Beroliiii 3 Idus Februarias 1869. 

sint, a lemmatibus illis in edeudo Ebonis opere me coutinui. Distributioni 
autem capitum, a priore editore factae, me addicendum putavi. 

1. Cod. lat. Monac. 23582 fol. 58 v. 2. Cf. de ea re Raumer Regesta 
historiae Brandenburgensis p. 145 n. 817, Ledebur Die Ucranen und nicht 
Yeranen (Märkische Forschungen III 345 — 353), Wigger Mecklenburgische 
Annalen p. 121. 



EBONIS PRAEFATIO 11 

PRAEFATIO. 

Omne'', qiiod agimus, per hiimilitatis custodiam munire de- 
bemiis ; quia, testante beato Gvegorio : Qui virtutes sine humili- 
tate congregat, in vento pulverem portat; et unde ferre aliquid 
cernitur, ind^ deterius ea;caecatur\ Scripturus itaqiie gesta piis- 
simi patris nostri Ottoiiis, quae ex ore veridici ac Deo dilecti 
sacerdotis Uodalrici audivi, lectores, in qiiorum forte manus 
venerint, peto, ne arrogaiitie aut temeritati hoc asscribant; sed 
Deo teste sciant: me, sola caritate urgente, dum vocem pectori 
negare non possum, ob uoticiam posterorum hec humiliter de- 
promere. Cuius enim vel saxeum pectus ad compunctionem 
non moveat tarn fiagrantissimum huius beati patris desiderium, 
quo omnes Christi fideles acsi nutrix ofticiosissima fovere non 
desiit? Quis sine lacrimis ad memoriam reducat: quomodo totus 
velut Seraphim ad propagandam divine servitutis celebritatem 
ardebat; quomodo cuncta, que poterat mundo abripere, servis 
Dei festinabat offerre; quomodo gloriam Christi non solum in 
Teutonicis regionibus per multa que construxit cenobia et ho- 
spitalia dilatavit, sed etiam in exteris et longe remotis barba- 
rorum finibus miro devocionis fervore euangelii tubam cecinit 
et apostolus gentis Pomeranorum nostris temporibus appellari 
meruit? Quod quanto his diebus constat insolitum, eo magis in 
eo amplectendum est et omni laude colendum. 

Primum ergo antiquos patres nostros, a quibus locus hie 
inhabitari cepit, futurorum cognicioni pandamus; et sie de Ot- 
tone nostro, cooperante gratia Spiritus sancti, proponamus. 
Anno'' Domini 1015 mons sancti Michaelis apud Babenberch in- 1015 
habitari cepit a domno Ratone abbate^, quem sanctus Heinricus 
secundus Imperator, huius episcopii constructor, et venerabilis 

a. Omue — Uodalrici audivi recepi ex E; in C haec leguntur: Scripturus gesta 
piissimi Ottonis patris nostri, lectores cet. b. Äbhinc legitur caput hoc, scriptum 

manu saec. XIV etiam in (N) cod. lat. Monacensi 23582, quondam Neuenkirchensi 
fol. 5v—6. 

1. S. Gregorii In euangelia L. I homilia VII, opp. ed. Benedictini T. I 
1461. 2. Cf. Ekkehardi chron., Mon. Germ. SS. VI 194. 



12 EBONIS PRAEFATTO 

1015 Kunegunda, specialis mater nostra, tarn pro religiosa qua nomi- 
natiis erat couversacione quam et pro seculari qua pollebat iii- 
dustria eidem loco prefeceruut. Eodem ' quoque aiino funda- 
menta monasterii locata sunt. Et secundo auno Heinrici abbatis 
dedicatum est templum ipsuiu. Itaque domno Ratone viam 

1020 universe carnis ingredieute'^, successit dive memoriie abbas Hein- 
ricus, mire secuiidiim Deuni pietatis et sciencie, secundum se- 
culum magiie nobilitatis ac strenuuitatis vir; qni feclt^- noLis ana- 

logium et diin^ crucos argentons deditque casulani bonani clirocei coloris; sed 
et alia plurimn Imic loco honeficia contuHt. CuiuS ailUO * SeCUlldo Eber- 

hardus, primus Babenbergeusis episcopus, anno ordinacionis sue 

1021 tertio decimo dedicavit ecclesiam sancti Michaelis in monte 
' ^^" " Babenbergensi, in lionore eiusdem archangeli et sancti Benedicti 

abbatis, quarta Nouas Novembris, feria quinta, anno Domini 
1021', indictione quinta, anno autem regni gloriosissirai domini 
ac patroui uostri sancti Heinrici 21, imperii 9, ipso presidente 
ac disponente. Huic consecracioni interfuerunt episcopi multi, 
scilicet Erbo Mogontinus, duduni arcbicapellanus sancti Hein- 
rici imperatoris , qui altare beati Martini dedicavit, Pilegrinus 
Coloniensis, qui altare sancti Petri consecravit, cum aliis multis. 
Post hec Heinrico secundo abbate ad Christum migrante, sus- 
cepit curam pastoralem domnus Adelhelmus; qui'^ restitiüt nobis ^-pc- 
rulas furto ahlatas^. Tautusquc amator divini erat servicii ac semper 
choro psallencium Interesse affectabat, ut eciam, si in vinea re- 
mociori positus esset, audito vespertinali vel alterius höre signo, 
tota illuc festinancia et alacri devocioue occurreret omnique 
oracionis tempore primus iutrando et ultimus egrediendo üeri 
1066 satageret. Et hoc pio patre ad celestia vocato, domnus Ro- 

■ ^'■_, bertus eodem est anno substitutus. Qui vivu? discessitC; plures 
10(1 '■ 

enim abbatias habuit. Post quem sancte recordacionis Eg- 

a. 1031 CN. 

1. .,Eoflem — templum ipsum" legimiis etiam ap. Ekkehardiim 1.1. 
2. 1020 lan. 16. 3. „fecit — beneficia contiilit" ex Xecrol. S. Mich., Bibl. 
rer. Germ.V 577 ad 7 Id. Oct. 4. „auuo — cum aliis multis" sunt fere 
omnia ap. Ekkeb. 1. 1. p. 193 et 194. 5. „qui — ablatas" ex Necrol. 1. 1. 
p. 571 ad 2 Id. Mali. 6. Ex annal. S. Mich. 1071 Bibl. rer. Germ.V 552. 



EBONIS PRAEFATIO 13 

gibertus ipso anno coustituitur. Qui et Ipse virus abscessit', eo quod 1071 
et alia multa procuraret cenobia. Et in monasterio Suarzahensi" 
requiescit^; cuius eciam sepalchriim miraciüis est lUustratum. 
Iluic Uto levita siibrogatur. Post quem anno seqiienti Willo 1083 
abbas hiiic loco preficitur. Quo de hac vita sublato, Tiemo 1085 
dyaconus substituitur. PIoc quoque cita morte rapto, Gum- 1094 
boldus Ratisbonensis de monasterio beati Emmerammi assump- 
tus, loci huius regimen est sortitus. Hoc tempore aput nos 
regularis propositi norma admodum erat collapsa; sed, Dei gra- 
tuita preveniente clemencia, in adventu doraini ac nutritoris 
nostri piissimi Ottonis episcopi nobiliter est reparata. 

Nunc igitur tantum lumen ecclesie unde processerit, videa- 
mus; et quo ordine ad culmen pontificatus accesserit, fideli re- 
latione aperiamus. 

LIßER PRIMUS. 
1. Igitur ex provincia Alamannorura beatus Otto generosa 
stirpe et parentibus secundum carnem liberis oriundus fuit, 
patre Ottone et matre Adelheida nuncupata. Qui ambo, sim- 
plicitati et mansuetudini operam dantes, nulli violenciam aut 
oppressionem inferebant; quin immo, piis operibus et elemosinis 
* vacantes, Dei nutu ad consolationem ecclesie elegantem hunc 
filium gignere meruerunt. Qui, decursa teneriori infancia 
litteris imbutus, ut primum annos intelligibiles attigit, mirum in 
modum spiritu sapientie et intellectus'^ habundare cepit. Sed 
et morum gravitate et modesti habitus nitore cunctis acceptus 
et honorabilis erat. 

Accidit forte illis diebus, ut germana soror Heinrici quarti 
imperatoris ludita^ nomine in matrimonio iungeretur Polizlao^post 108 < 
Poloniorum duci. Cui ille tamquam tidelissimus adherens capel- 
lanus, Poloniam venit. Ibique, in brevi loquelam gentis ad- 
discens et prefate matrone obsequio deditus, prudenter se age- 

a. Suarzanensi NC. 

1. Indidem 1. 1. 2. Cf. Necr. 1. 1. 578 ad G Kai. Dec. 3. Isai. 

11, 2. 4. vidua Salomonis, quondam Ungariae regis, in exilio mortui 

a. 1087 (v. Bernoldi chrou., Mon. Germ. SS.V 446). 5. Wladislao Hermanno. 



14 LIBRI I CAP. I — m 

bat ; douec magnus valde et nominatus in regione illa factus est. 
Sed et nobiles" quique et potentes illius terre certatim ei filios 
suos ad erudiendum offerebant: sicque Deo cuucta eins opera 
divigente, non mediocriter dives esse cepit in possessione auri 
et argenti. Non enim in ludicris et vanis niimdi illecebris opes, 
sapientia et fidelitate sua congregatas, expendebat; sed nt vir 
prudens et sensatus rem suam servare noverat. Domna etiana 
ludita, cui familiäre contubernium prestabat, frequenter per eum 
munera varia et permagniiica germano suo imperatori dirigebat; 
ntpote que nuUum fide et moribus inter obsequentes sibi pre- 
stanciorem habebat. Ciiius legacionis officium tanta auctori- 
tate et circumspectione persolvebat, iit pro hoc eciam ipsi re- 
rum domino ammirabilis videretur. 

2. Sepiiis vero transitum faciens per Wilzeburgense^ ce- 
nobiiim', a religioso eiusdem loci abbate Heinrico nomine, ut 
vir gravioris persone, reverenter suscipiebatiir debitoque hiima- 
nitatis officio benigne tractabatm\ Cuiiis benivolentie vir 
sagacis animi non inmemor audiensque, illic magnam victualium 
rerum esse penuriam, ut totus raisericordie et caritatis visceri- 
bus affluebat, inopie eorum condoluit et — quia Caritas operatur 
magna, si est; si vero operari rennuit, Caritas non est — ex 
opibus, a Deo sibi concessis, hospitale ad receptionem peregri- * 
norum illic construxit. Hocque primum sue devotionis munus 
de thesauro bone voluntatis Christo obtulit. Sic bona arbor, 
fructum plurimum germinatura, in florem erupit. Quasi primi- 
cias agri sui ad altare veri sacerdotis detulit; ut centuplum in 
hoc seculo, et in futuro vitam eternam reciperet^ Bonum plane 
initiura, quod finis est optimus subsecutus. 

.3. Post obitum igitur venerabilis domne ludite ad Teuto- 
nicas reversus regiones, Ratisbonam adiit. Ubi, canonicis in ser- 
vicio Christi adherens, reverendi liabitus modestia ac probabilis 
vite disciplina cunctis amori et exemplo fuit. Illo tempore 

a. corr. in nobile C. b. sie est in E; (Wiertzburgeuse C, Wnrzepurgense B). 

1. Wilzburg coen. d. Eistetensis. 2. Matth. 19, 29 : „centuplum ac- 
cipiet et vitam aeternam possidebit". 



LIBRI I CAP. iri 15 

abbatissa de Inferior! monasterio magne opinionis — utpote 
neptis Heinrici imperatoris — et virtutum operatrix habebatur. 
Que, cernens persone et morum eius elegantiam audiensque 
magni consilii virum, sine mora eum advocans, ut alterum 
loseph, reriim suariim tociusque domus dispensatorem constituit^; 
et ille solita gravitate ac indiistria, fideli devocione gubernabat 
omnia. Interea Heinricus imperator, quoddam de principali- 
bus festis Ratisbone celebraturus, ad"" neptem suam abbatissam 
divertit. In ciiiiis obseqiiio videns tante auctoritatis ac reve- 
rentie virum, mirari et delectari cepit sagacitate animi eius. 
Conversusque ad cognatam, ait: Oportunum est, soror, cunctis 
in hoc festo amicis suis solatiantibus, et te michi aliquod cari- 
tatis ohsequium oh consanguinitatis vinculum impendere. Qua 
humiliter respondente : lube, quod vis, domne mi rex ; non enim 
fas est, ut avei'tam fadem tuam^ ; imperator subiunxit: Nil 
aliud peto nisi capellanum tuum, domnum Ottonem, spiritu sa- 
pientie plenum. Talern enim virum res publica nostra habet 
necessarium. Quo audito abbatissa, licet fidelissimi sui auricu- 
larii egre ferret abscessum'', imperatorie tamen maiestati con- 
traire non potuit. Et advocans eum debitasque ministerii sui 
gratias exsolvens, non*' sine lacrirais, pium amorem testantibus, 
principi assignavit. Assumptus itaque Dei nutu in curtem 
regiam, vir tocius Industrie et religionis, ita sibi prudentissimum 
imperatorem nobilitate morum et fidei pietate devinxit, ut eum 
quasi unicum amplectens filium, secretalem intimum et custodem 
capitis sui poneret cunctis diebus^ Nam et cancellarium eum 
fecit*, et queque preciosa vel cariora in palacio habuit, eius 1102? 
fidei commisit. 

Hoc modo servus Dei Ödalricus pium Ottonem in curtem 
regiam accessisse ferebat. Alii vero*^ dicunt: eum, liberalibus in- 
butum disciplinis, primo ad abbatem Wilzeburgensis ° cenobii 

a. et ad C. b. abcessum C. c. et non C. d. vere C. e. Wiertzen- 

burgensis C, Wurzeburgensis B; sc?"ips2 Wilzeburgensis ; cf. supra p. 14 n. b. 

1. Cf. Gen. 43, 40. 2. 3 Eeg. 2, 20: „neque enim fas est, ut aver- 
tam faciem tuam". 3. 1 Reg. 28, 2: „Et ego custodem capitis mei ponam 
te cunctis diebus". 4. anno 1102? Cf. Stumpf Die Reichskanzler II 209. 



16 LTBRI I CAP. III — V 

Heinricum veuisse; et post modicum eimdem Heinricum Dei 
luitu in Polouia archiepiscopatiis apicem consceiidisse. Cui ipsum 
üdelissinio adhesisse faniulatu testantur et, mirabili strennuitate 
ac sapientia in brevi per totam regionem divulgatnm, tarn ab 
archiepiscopo quam et a venerabili Iiidita imperiali aiüe as- 
signatum. 

4. Eo tempore gloriosissimus imperator Heinricus magnura 
illiid et admirabile Spireusis ecclesie edificiiim ob venerationem 
perpetue virginis Marie, cuius specialis alumpniis fuit', regali 
magnificentia exstruebat. Sed magistri operis, fraudiilenter et 
sine Dei timore ageutes, magnara pecunie quantitatem suis usi- 
bus iusumebaut; ita ut frequenter ad opus tarn mirificum pe- 
cunia ipsa deficeret. Unde augustus non mediocri dolore per- 
motus, ex consultis accito familiari auriculario suo Ottone, ei 
tocius operis magisterium commisit; utpote cuius sapientia, cunc- 
tis probata, etiam ad maiora queque et ardua dispensanda esset 
idonea. Qui, sagaciter et provide commisso operi intendens — 
sciebat enira iuxta apostolicum mandatum dorainis carnalibus 
sie quasi Deo serviendum^ — frequenter ad curtem regiam re- 
gressus, pecuuiam, que supererat statuto operi, fideliter ei re- 
signabat; insuper ad indicium ingeniöse diligentie sue equam 
fenestrarum ecclesie mensuram, prudenter a se dispositam, im- 
peratori considerandam offerebat. Pro qua sincerissime fidei 
constantia non solum regi sed et cunctis optimatibus ita se ac- 
ceptum reddidit, ut Deo gratias agerent, quod ad eins noticiam 
pervenissent. Siquidem interiorem animi eins soUerciam exte- 
rioris quoque hominis habitus preferebat; ita ut prudentes qui- 
que ex ipso eins scemate, quod in eo futurum esset, sagaciter 
intelligerent. 

5. Nam ut de multis unum exempli causa annectam, qui- 
dam pater familias de Spirensi civitate Anshelmus nomine, non 
tam diviciis quam religione et prudencia insignis, eundem Christi 
servum, adhuc in tenuitate positura, antequam in curtem regiam 

1. Cf. Heinrici IV epist, Bibl. rer. Germ. V 505: ., Conquerimuv Deo 
omnipotenti et dorn ine mee sancte Marie" cet. 2. Ephes. 6, 5. 



LIBRI I CAP. V. VI 17 

accessisset, hospicio recepit; moxque reverendi habitus eius ve- 
nustate delectatus et in faciem ei curiosius intendens, graciam 
ipsi celitus superventuram sagaci animo previdit. Idque suis 
Omnibus certissima attestatione pronuncians, ut in cunctis ei 
tamquam sibimet ipsi obsequerentur, mandavit. Deinde secre- 
cius eum conveniens et unicura filium suura Richardum nomine 
per mau um ei tradens ait: Video ^ domine, quia larcjiente Deo 
magnus m futuro apud Deum et homines eritis. Re vera enim 
faciet vobis Dens 7ioJ7ien grande iuxta nomeii'' magnorum, qui 
sunt in terra *. JJnde peto : ut^ cum verba mea hec impleta fue- 
rint, memor obsequii mei, fidem et misericordiam cum filio meo 
Richardo faciatis^ et paterne consolacionis manum ab eo non 
subtrahatis. Cui ille subridens : Et quis ego inquit vel quid ego 
aut quid magni in me esse poteritf Si tame7i eoccelsus Dominus, 
qui humilia respicit et alta a longe cognoscit'^ , exiguitatem meam 
promovere dignatus fuerit, absit a me peccatum hoc in Domino, 
ut benignitas et humanitas mihi a vobis inpensa oblivioni tra- 
datur. Scriptum quippe est: „Elemosina viri quasi sacculus cum 
ipso, et graciam hominis conservabit"^. Decet igitur, ut et ego 
graciam et misericordiam, quam hie inveni, domui huic conser- 
vem. Quod et postea devotus implevit. Quia, factus episco- 
pus, eundem Richardum familiärem sibi vernulam assumpsit et 
speciali amoris privilegio fovere non desiit. 

6. Sed ut ad id redeam, unde digressus sum, imperator 
Heinricus, fide et prudentia pii Ottonis agnita, secrecius eum 
compellans, an psalterium cordetenus psallere posset, inquisivit. 
Quo respondente: Etiam, gavisus imperator eum sibi assidere 
precepit; et remotis aliis, psalmodie cum eo vacabat, quociens 
a negociis expeditus esse poterat. Erat enim imperator litteris 
usque adeo imbutus, ut cartas, a quibuslibet sibi directas, per 
semet ipsum legere et intelligere prevaleret. Codex autem, 
in quo psalmos decantabat, manuali frequentia rugosus et ad- 
modum obfuscatus erat. Quod pius Otto cernens, absente im- 

a. nomen om. C. b. facietis C. 

1. 2 Reg. 7, 9. 2. Ps. 137, 6. 3. Cf. Eccli. 17, 18. 

Ebo. 2 



18 LiBRi I CAP. VI. vn 

peratore Tetusto codicem involucro despoliavit et, novam mer- 
catus pellem eiimque deceuter cooperiens, loco suo reposuit. 
Yeniens ergo postmodum Imperator et quod factum erat nesciens, 
psalterium a cubiculariis requirebat. Tiirbantibus autem se ad 
quereudum cubiculariis — dum pre oculis omnium iacens vete- 
ribus rescellis' codex exutus et novis decoratus induviis nesci- 
tur — tit huc illucque discursus nee quicquam reperitur. Tan- 
dem Imperator, divino commonitus instinctu: Vocate'' inquit 
Ottonem meum; et ab eo sciscitanmii. Quo coram posito, impe- 
"rator ab eo psalterium exquirebat. At ille concitus librum coram 
imperatore iacentem elevans: Ecce ait pre oculis omiiium liic 
fuit, uhi et semper reponehatur. Obstupefactus Imperator: Et 
quis ait tarn nitido hunc innovavit operimentof Et ille ait: Ego, 
domine. Quo audito, Imperator Collum eius blandis stringens 
amplexibus et in oscula proruens: Vivit Dominus! inquit sicut 
tu inter cetera diligentie monimenta psalterium meum, vetusto 
exutum tegmine, novo illustrasti operimento, sie et ego te, pau- 
pertatis tunica spoliatum, novi honoris culmine suhlimaho. Et 
exiude querebat oportunitatem, quomodo eum promovere et pon- 
1101 tificali infula redimire posset. Nee multo post anulus cum 
virga pastorali Premensis episcopi^ ad curtem regiam perlata est. 
7. Eo tempore siquidem ecclesia liberam electionem non 
habebat, sicut postea sub Heinrico quinto, mediante pie memoria 
Kalixto papa, actum est. Sed cum quilibet antistes viam uni- 
verse carnis ingressus fuisset, mox capitanei civitatis illius anu- 
lum et virgam pastoralem ad palacium transmittebant; sicque 
regia auctoritas, communicato cum aulicis consilio, orbate plebi 
idoneum constituebat presulem. Itaque cum, ut diximus, virga 
pastoralis et anulus episcopi Premensis imperatori offerretur, 
mox ille, accersito unice dilecto sibi Ottone, munera hec ei 
conservanda tradidit. 

a. Vocare C. 

1. V. Ducange Gloss. ad v. recella . . . rescella: „Glossarium Cambro- 
nense: „„Rescellas, genus indumenti, id est pelles"". 2. Liemari archi- 
episcopi Bremensis, d, 16 Maii 1101 mortui. 



LIBRI I CAP. VII 19 

Post paucos vero" dies rursum anulus et virga pastoralis 1102 
Rupert! Babenbergensis episcopi^ domno imperatori transmissa 
est. Quo audito, multi nobiles et tarn sciencia quam diviciis in- 
sigues ad curtem regiam confluebant, qui episcopatum Babenber- 
gensem non mediocri precio sibi comparave teDiptabant. Impe- 
rator vero — gaudens, quod occasionem honorandi intim um se- 
cretalem suum Ottonem, ut voluerat, invenisset — cunctos, qui 
pro eodem episcopatu adipiscendo satagebant, arguta responsio- 
num ambiguitate suspensos reddidit. Accidit itaque, ut, pro- 
cedens crepusculo diei cuiusdam ex aula regia et parumper in 
limine subsistens, audiret puerulos quosdam naturali callentes 
ingenio talia invicem mussitare: Non hene agit imperator, qui 
nobilem illum Babenhergensem episcopatum precio venwidare 
disponit. Cur non pocius fideli suo domno Ottoni hunc assignatf 
in quo est aspectus angelicus, reverendus habitus, mores religiosi, 
facundia singularis, prudentia et magnanimitas admirabilis, Hunc, 
omni pietate et industria conspicuum, decet esse pastorem popu- 
loru7n. Audiens hec, imperator hilaris eifectus est; recordatus- 
que propheticum octavi psalmi versum: Ex ore infantium et 
lactentium perfecisti laudem'^^ Deo gratias agebat, quod volun- 
tatem suam hoc testimonio confirmari cernebat. Nee mirum, 
quod infantilis etas tali eum precouio eiferebat. Illo enim tem- 
pore, sicut et postea, tante beuignitatis tanteque aifectionis "^ 
erga omnes erat, ut nemo cohabitantium ei inveniretur, qui non 
hunc ex corde diligeret et verum Dei servum acclamaret. Sed 
et modestia habitus et perspicua religionis auctoritas sie in eo 
erainebat, ut nullus eo presente quippiam indecens aut risui 
aptum verbo seu facto pretendere änderet; sed, cum regiam cur- 
tem intrabat, mox omnes prioris lascivie intentionem magna 
gravitatis manu tergebant. Imperator vero legatos honora- 
biles clero et populo Babenbergensi dirigit; pastorem se eis, ido- 
neum et electum ex milibus"^, providisse nunciat; utque capitanei 

a. vere C. b. effectionis C. 

1. qui e vita exiit d. 11. lunii 1102. 2. Ps. 8, 3. 3. Cant. 

5, 10. 

2* 



20 LIBRI I CAP. VII. Yin 

1102 civitatis Mogunciam ad uatale domiuicum' sibi occurrant, pa- 
terna diilcedine raandat. Exhilarantur hoc nuncio Babenber- 
Dec. geuses. Et coufestim Egilbertus prepositus, Adelbertus quoque 
decauus cum Eberhardo pie memorie, tunc Sancti lacobi — 
postmodum vero maioris ecclesie — preposito", assumptis natu 
maioribus et quibusque illustrioribus personis, imperatori Mo- 
gunciam tempore condicto occurrimt. 

8. Interim vero cleriis et populus Babenbergensis, diu iam 
episcopali benedictione privatus, nullo modo a precibus cessabat. 
Dec. 21 Sed unanimi devocione cougregatus in domiuica proxiraa natali 
dominico, solemni processione cum reliquiis sanctorum montem 
beati Michaelis archangeli ascenduut; ibique missarum celebri- 
tatem summa compunctionis dulcedine agentes, divinam exora- 
bant clemenciam, ut — per summum sue sedis ministrum^, qui 
semper in adiutorium populo Dei occurrit*, eis propiciatus — 
acceptabilem sibi largiri dignaretur antistitem. Quorum' pre- 
ces et Vota quomodo secretissimas Dei penetraverint aures, ho- 
dieque et usque in consummationem seculi patenter datur intel- 
ligi. Quia talem huic ecclesie destinavit presulem, qui omnes 
predecessores suos meritorum prerogativa longe antecessit; cuius 
memoria in omni ore quasi mel indulcabitur et ut musica in 
convivio vini^ Divinitus enim re vera in hunc locum est di- 
rectus; quem, pene conlapsum, miriüce Deo cooperante repara- 
vit et cultu interiori et exteriori tam nobiliter augmenta-sät, ut, 
quousque mundus iste volvitur, eins laudabile meritum semper 
accipiat incrementum. 
c. Dec. 25 Venientibus itaque capitaneis ecclesie Babenbergensis, im- 

perator eos cum honorifico gaudio suscepit; et adscitis coram 
principibus alt: Quantum profectui et lionori ecclesie Babenber- 
gensis congratuler, kinc advertite: quod, cum tot magne et alti 
sanguinis persone episcopatum hunc a me precio comparare 
temptarent, ego illum pocius, qui fide moribus sapientia et reli- 

a. Quocum C. 

1. 1102 Dec. 25. 2. qiü obiit d. 26 Iimii 1143. V. Anuales S. Petri 
Bibl. rer. Germ. V 554. 3. Michaelem. 4. Cf. Dau. 10, 13. 5. Eccli.49, 2. 



LIBRI I CAP. VIII 21 

gione cunctis prestat^ vobis eligere malui. Et advocans pium 1102 
Ottonem, aDulum et virgam pastoralem Premensis episcopi ab 
eo repeciit. Illo sine mora resignante hec, Imperator ait: Ex 
multo iam tempore fidelem te michi et pre oninibus utilem ap- 
probavi. Tempus est, iit et ego fidei tue digna munificentie mee 
largitate respondeam. Accipe nobilem ecclesie Babeiibergensis 
presulatum. Quem multi quidem pecuniis et muneribus sibi com- 
parare satagunt; sed ego, spretis omnibus Ulis, te solum hoc 
pontificali culmine statui illustrare. Mox pius Otto, cadens in 
faciem et cum lacrimis se tanto apici^ indignum esse protestans, 
iussu cesaris ab optimatibus erigitur; anulo et virga pastorali, 
quamvis plurimum renitens, Investitur; et quantum se indignum 
fatebatur, tantum dignus*" a cunctis asserebatur. Mirumque in 
modum universa, que aderat, multitudo in electione eins accla- 
mabat. Una omnium voluntas eadem vota eademque sentencia: 
Ottonem episcopatu esse dignissimum ; felicem fore tali ecclesiam 
sacerdote. Quid multa? Non aliud pium Ottonem facere licuit, 
nisi quod imperator et populus Domino volente constituit. Ita- 
que imperator, clero et populo affectuosa eum sedulitate com- 
mendans: Ecce ait electus et Deo dignus pontifex. Hunc ut 
viscera mea desider anter suscipite; scientes eum omni divina et 
humana scientia probabiliter" instructum. Nam, ut verum fa- 
tear, ex quo regni solium Deo largiente conscendi, in comitatu 
nostro vel in capella nostra non memini^ me virum Jionestate^ 
prudencia et om?ii virtutum genere prestantiorem vidisse. Ad 
hec Berngerus^ comes de Sulzbach, cui cum bonis semper leva 
voluntas fuit, submurmurans : Domine ait nescimus: quis vel 
unde sit, quem nobis pastorem assignasti. Cui imperator: Si 
unde sit ait queris, Babenberg mater eius; ego autem pater 
ipsius sum. Et vivit Dominus! Qui nocuerit eum, tauget^ pu- 
pillam oculi mei^; quive eum deponere temptaverit, me quoque 
regni solio privabit. Hunc divino credens electum iudicio, vobis 

a. Sic codd. b. dignius C, dignus E. c. probaliter C. d, memimini C. 

e. honesta C. f. Berincherus C, Bernge'-us E. g. tangat C. 

1. Zach. 2, 8: „qui enim tetigerit vos, tangit pupillam oculi mei". 



22 LIBRI I CAP. Vni. IX 

1102 pontificem dignum off er o. Nani qualis sit qiiantave in eo gratia 
redundet, evidentius adhuc eocperimentum cajnetis. His dictis 
cimcti, elata in altiim voce, laudem Deo canebant: clerus et 
popnlus, prospera ei divinitus inprecando, affectuosis vocibus 
concrepabat. 

9. Imperator auten], secrecius eum de necessariis quibus- 
que paterna informaüs diligentia, aliquamdiu in palacio detinuit; 
donisque optimis cumulatum ecclesie Babenbergensi honorifice 

1103 destinavit. At pius Otto, cari cesaris vitam carissimo Tesu mul- 
tum comraendans, iter cum suis aggressus est. 

Cumque emenso itinere ad villara Ampherbach ' dictam ve- 
nisset, occurrunt ei eminenciores quique et honorati Babenber- 
geusium; et magno exultationis concentu patrem desiderantissi- 
mum excipientes, debiti sedulitate obsequii invicem sese preve- 
nire certabant. Ipse autem, paululum ex eadem villa pro- 
gressus, cum civitati Babenberg appropinquaret, ad demonstranda 
vere humilitatis et invicte magnauimitatis exempla equo, cui in- 
sederat, sese excuciens et calciamentum solvens, nudipes intrat 
urbem. Erat autem tunc hyemps nivosa et glaciali frigore asper- 
rima: et ille beatus, igne divini amoris calens in intimis, virili 
constancia tolerabat horrorem tanti algoris, ita ut, per longissi- 
mos vie tractus nudipes ambulans, cunctis pro hoc admirationi 
Febr. 2 essct ac stupori. Igitur in purificatione sancte Dei genitricis 
Marie pio Ottone kathedram suam invisente, clerus et populus 
Babenbergensis unanimi devocione adunatus ante portam civita- 
tis occurrit; et solempni apparatu cantuque dulcisono, ut com- 
petebat, in domum Domini novum pastorem deducentes, cum 
lacrimis spirituali gaudio plenis Deo gratias agebant. Cum- 
que post debitam devote susceptionis et salutationis iocundita- 
tem domum episcopalem adisset, pedes eins nimio gelu dirigue- 
rant, ita ut sanguis, guttatim procurrens, tepida eos aqua con- 
foveri urgeret. Unde et postmodum sepius vehementissimo po- 
dagre dolore cruciabatur. Sed inerat ei admiranda fortitudo 

1. a Bamberga inter occidentem et meridiem. 



LIBRI I CAP. IX — XI 23 

patientie et robur mentis tantaque vis amoris Christi, ut pro 
hoc a Dei opere nullatenus cessaret. 

Sciens autem veridicum" illiid proverbiura: Hereditas, ad 
quam festinatur in principio, in novissimo benedictione carehit^, 
consecracionis sue gratiam longo tempore, id est per triennium, 1103-1105 
distulit; nt postmodum suscepti presulatus ciiram tanto perfec- 
tiori interiorum et exteriorum scieucia administraret, quanto ad 
hanc instructior ex tempore veniret. Aiigebat quoque dila- 
tionis huius causam scismatis, quod tunc in regno erat, dolenda 
satis confusio. Quia Ruthardus venerabilis Moguntinus archiepi- 
scopus, quasi rebellis imperatori et pro hoc kathedra sua depul- 
sus, in Thuriugia per octo annos iam morabatur^; plurimi quo- 
que episcoporum in Teutonicis partibus officii sacerdotalis sus- 
pensione multati fuerant. Unde pius Otto ordinacionis sue 
gratiam a beatissime memorie Paschali papa consequi deside- 
rabat; sciens, quante aftectionis privilegio Babenbergeusis eccle- 
sia a fundatore suo beato Heinrico imperatore primitus Romane 
sedi, quasi unica filia matri, esset oblata. Pro hoc ergo litteras 
huiuscemodi per fideles et honorabiles nuncios misit apostolico: 

10. Domno apostolico Paschali — spiritualis cloni patitur 110b ex. — 

. 3 1106 in. 

penuriam . 

11. His ergo litteris ab apostolico reverenter susceptis et 1106 
relectis, idem summus pontifex Paschalis gaudio repletus — erat 
enim totus caritate diiFusus omnique affabilitate iocundus — pium 
Ottonem paterna dulcedine ad sedem apostolicam evocavit. Qui, 

pro hoc ymnidicas Deo gratiarum actiones exsolvens, ut man- 
datum acceperat, cum suis inpigre limina apostolorum adiit. 
Cumque hilari satis reverentia ab apostolico susceptus fuisset, 
iuxta quod scriptum est: lustus in principio sermonis accusator 
est sui\ genibus domni pape advolutus, curam pastoralem hu- 
militer ei resignavit; se indignum et nullatenus tanto oneri aptum 
esse, lacrimosis singultibus vociferans. Verebatur enim aliquan- 

a. veredicum C. 

1. Prov. 20, 21. 2. inde ab a. 1098. 3. V. infra Appendix epi- 
stolarum n. 1. 4. Cf. Prov. 18, 17. 



24 LIBRI I CAP. XI. XII 

1106 tula symoniace hereseos umbra se respersum, quia tanto tem- 
pore in curte regia fideli ministerio desudaverat: ne forte Im- 
perator pro mercede eiusdem servicii pontificatus eum infula 
sublimasset, ideoque non sine anime periculo huius sacerdocii 
dignitate fungeretur. Unde mahnt temporanei honoris subire 
dispendium quam siiperni arbitri" oculos oifendere animeque sue 
pati detrimentum. Cumque, abdicata pastorah cm-a, e conspectu 
apostohci gaudens pro huiusmodi hbertate abscessisset'', conver- 
sus ad Dominum: Expedicius inquit tibi, D online, serviturus 
sum, quia tanto me onere liberasti. Sed non diu hac ei li- 
bertate frui licuit. Papa etenim, divino tactus Spiritu, sequenti 
die ad revocandum Dei virum legatos dirigit, cum iam ille ad 
locum Sudra* dictum venisset; eique onus ecclesiastici regiminis, 
quod pridie abiecerat% hcet plurimum renitenti, ex auctoritate 
sancti Petri imposuit. Et iterum iterumque renitentem dulcibus 
et vere pateruis animavit promissionibus, se ei fautorem et fide- 
lissimum contra omnes mundi impetus defensorem spondens. 
Mai. 12 Deinde in vigiha penthecostes xenia ei per honorabilem 

transmisit apocrisiarium ; cui et hoc in mandatis tradidit: Die 
episcopo, ut preparet se ad accipiendum Spiritum sanctum. Sie- 
Mai. 13 que in die sancta penthecostes, que erat 3 Idus Maii, scihcet in 
nataUcio sancti Gingolfi*^ martiris, Deo dignum antistitem pro- 
priis tamquam beati Petri manibus solemniter consecravit in 
Anagnia civitate, que Romaniam dividit et ApuHam ^ Et privi- 
legio crucis ac palhi tam eum quam omnes successores eins 
imperpetuum honorandos esse censuit, idque scriptis talibus con- 
firmavit^: 

12. Paschalis episcopus — 7iotarii sacri palatii^. 
Mai. 21 Sed et reverendo presuli Ruthardo metropohtano idem 

apostolicus litteras commendaticias pro dilecto patre Ottone 
misit, in hunc se modum continentes: 

a. arbitris codd. b. abcessisset codd. c. abreieceiat C. d. sie codd. 

1. Sutriiim. 2. Haec verba sunt epistolae Ottonis in Appendice 

epistolarum n. 5. 3. Id demiim die 15 Apr. 1111 factum est. 4. V. 
infra Appendix epistolarum n. 2. 



LIBRI I CAP. XIII — XVI * 25 

13. Paschalis episcopus — Dat, Lateranis 12 Kalend, 1106 

T •• \ Mai. 21 

lunii . 

Talibus scriptis beatissimum patrem nostrum Ottonem apo- 

stolicus dive memorie Ruthavdo archiepiscopo fideli suo com- 

mendans, quam iDtimis paterni amoris "visceribus eum amplec- 

tendo foveref ac fovendo amplecteretur, evidenciiis aperuit. 

Nee inmerito. Previdebat enim beatum'' hunc firmissimam eccle- 

sie Dei columpnam futurum et archam Domini inter undas di- 

luvii felicissima gubernatione recturum. Nichilomimis clero 

et populo Babenbergensi idem summus ecclesie pastor litteras 

huiuscemodi transmisit, ut filiis quoque unicum patrem antea 

gratum ex hoc graciorem redderet: 

14. Paschalis episcopus — largiente mereamini'^ . Hoc 
modo vir ille per omnia apostolicus et vere dignus Petri vica- 
rius patrem filiis devotissimis commeudebat. Ad hec etiam 
ipse piissimus pater Otto, non ignarus curarum et sollicitudimim, 
quibus grex fidelis pro unico pastore angebatur, iam iamque 
ardens et siciens desiderabili eius reditu recreari, consolatorias 
ei misit litteras hec continentes: 

15. Otto gratia Dei — implere omnia valeamus^, Igitur Mai. — Oct. 
electus Dei pontifex, consecratione solempni ab apostolico hono- 

rifice provectus, aliquantisper ab eo humanitatis gratia est de- 
tentus*. Sicque optata potitus emissione, prospero itineris de- 
cursu transcensis Alpibus, Karinthiam venit. 

16. Post hec imperator Heinricus^ universis regni princi- 
pibus curiale colloquium Ratisbone indixit. Ad quod novus an- Dec. 25 
tistes pius Otto occurrens debiti honoris reverentia susceptus 

est, cunctosque optiraates presentes elegantia morum et sapientie" 
gravitate ac paterne dulcedinis afFabilitate miro sibi devinxit 
amore, ita ut felicem unanimiter proclamarent ecclesiam, que 

a. foverit C. b. btm corr. in otm C. c. sapientia C. 

1. V. Appendix epistolarum n. 3. 2. Appendix epistolarum n. 4. 

3. Appendix epistolarum n. 5. 4. Interfuit Otto etiam concilio Gua- 

stallae m. Octobri 1106 habito. V.' Regesta pont. Rom. p. 494 n. 4562. 
5. imo r e X Heinricus V. 



26 ' LiBRi I CAP. XVI. xvn 

1106 tali divinitus donata esset sacerdote. Sicque regia curaulatus 

Dec 25 

munificentia, post ardue peregrinationis angariam pastor pius 
llOGex.— ovium suarum curara suscepturus, Babenberg ingreditur, ibique 
a clero et popiilo inmenso iiibilationis tripudio acsi angelus e 
celo missus excipitur. Qui, tali potitus honore, in hoc omne 
Studium sue devocionis impendit, ut et splendore virtutum ra- 
diaret in moribus et glorificautem se Dominum suis glorificaret 
operibus. In euuctis enim aifectabat honorem Christi, salutem 
populi, contemptum sui; sciens, sibi in his omnibus non sua 
sed Domini esse lucra querenda. Nitebatur itaque in domo 
Domini oliva esse fructifera'; studuitque in populis verbi ero- 
gare talentum, pro quo se sciebat quandoque super omnia Do- 
mini bona coustituendum^ Quapropter de commissa sibi cura 
sollicitus, ecclesiastice utilitati diebus invigilabat ac noctibus; 
dans operam, quomodo bona ecclesie sue vel augeret inventa 
vel restauraret amissa. Cum itaque'' ad dilatandam Christi glo- 
riam tota eins flagraret intentio, quedam cenobia a fundamentis 
construxit, quedam vero, prius tenuiter inchoata, sed per eum 
ecclesie Babenbergensi digno precio acquisita, largo sumptu 
perfecit**. 

17 (18). Ut autem ad nostra veniamus, idem Deo devotus pon- 
tifex Babenbergense monasterium sancti Michaelis cum eiusdem 
ecclesie edificiis nee non et basilicam sancte Marie et capellam 
beati Bartholomei cum magna domo eidem adherenti a funda- 
mentis ampliori statu reedificavit. Capellam quoque super portam 
in honore sancti Oswaldi regis et martiris fecit; sed et diver- 
sorium^ et muri ambitum cum universis officinis construxit. 
Idem vir beatus foutem in medio claustri fieri iussit, itemque 
venam aque vive de vicino monte in claustrum plumbeis fistulis 
copioso sumptu duci fecit. Pleraque eidem loco ornamenta con- 
tulit; inter que duas argenteas scutellas ad suscipiendas obla- 
tiones, aurifrigium quoque et casulam preciosam. Crucem quo- 

a. Cum itaque — perfecit recepi ex B ; om. C. b. in E sequitur de coenobiis 

ab Ottone aedificatis relatio ex Herbordi diäl. L. I c. 12 — 17 decerpta. Cf. supra p. ff. 

1. Fs. 51, 10. 2. Matth. 25, 22. 23. 3. deveisorium. 



LIBRI I CAP. XVII 27 

que auro gemmisque' nobiliter fabricatam, recondito in ea salu- 
tari ligno sanctorumque reliquiis, ipse sacravit „crucemque Sal- 
vatoris" ' appellari statuit; et banni sui interpositione, ne ab 
ipso monasterio pro aliqua iimquam necessitate auferretur, in- 
terdicens '', beato Michaeli archangelo eam devotissime obtulit. 
Hunc lociim ille, Deo plenus, fidelissimo semper amore dilexit; 
hunc restauravit, hunc ditavit, huius gloriam quesivit, huic bona 
tribuit, hunc sublimavit, hunc coluit, huius profectum semper 
amavit; et in ipso coram altari eiusdem archangeli, cuius spe- 
cialis minister erat, se sepeliri decrevit. Eidem monasterio 
quoque in usum fratrum dedit octo predia quingentis argenti 
libris comparata, que hie ob noticiam eorum singillatim anno- 
tare frivolum duximus. Preterea ecclesiara iuxta Albuch^, he- 
reditario sibi iure propriam, eidem monasterio cum duabus ec- 
clesiis aliis donavit, ob memoriam videlicet sui parentumque suo- 
rum inibi corpore quiescentium. Adhuc autem dilectissimum 
sibi locum amplificare. desiderans, sub monte sancti Michaelis 
capellam sancti Egidii cum hospitali domo, pauperum et pere- 
grinorum receptionibus apta, construxit. 

Totus enim misericordie visceribus affluebat, totus elemosine 
et compassionis aifectu sie ardebat, ut iure cum beato lob dicere 
posset: Ab inicio crevit mecum miseratio , et de venire matris 
mee egressa est mecum^ ; fleham super eum, qui afflictus erat, 
et compaciehatur anima mea pauperi*. Noverat quippe et as- 
sidue recolebat illam beati Gregorii sententiam: Qui compas- 
sionem non habet, vacuum episcopi nomen tenet^. Virtus 
namque sancte'' caritatis omnibus quidem fidelibus sed maxime 
Christi congruit sacerdotibus, qui et specialius ad hanc exequen- 

a. gemmis quoque C. b. auferetur, indicens C. c. om. C; legitur in B. 

1. De hac cruce, annorum 1131—1139 spatio facta, cf. Herbordi dial. 
1 c. 37. 2. Am Albuch. lugorum enim cohaerentium, quae „Schwäbische 
Alp" vocantur, pars est „das Albuch", inter Göppingen et Aalen sita. Haec 
igitur fuit Ottonis patria neque vero regio laciis Veneti ( des Bodensees ), 
ut perperam coniecit Oesterreicher ap. Fink Die geöffneten Archive des 
Königreichs Baiern I n 170, 171. 3. Cf. lob 31, 18. 4. lob 30, 25. 
5. S. Gregorii Registr. L.VI ep. 30, opp. ed. Benedictini II 817: „quia si 
haec non habet, vacuum episcopi nomen tenet". 



28 LIBRI I CAP. XVII. X^^II 

dam in ipso sacratissimo sue ordinationis misterio commonentur. 
Cum enim sacerdos consecratur oleo, per qiiod Caritas intelligitur, 
manus eius liniuntur*; oleumque manibus eius infunditur, ut 
per hoc uberiora misericordie et pietatis opera sibi facienda 
noverit. Sed et cum veste sacrata ornatur amicitur, ei conse- 
crator dicit: Accipe vestem sacerdotaleni, per quam Caritas in- 
teUigitur'^ ; ut ea se totum quasi tunica talari circumdatum et 
splendidissime ornatum esse debere memiuerit. Qua pius Otto 
singulari decore vestitus, usque quaque eam propagare et feli- 
cissimis declarare satagebat operibus. 
1103-1120 18 (19). Perambulans itaque suburbana in circuitu aptumque 

locum perlustrans ad hospitale construendum , venit ad collem 
sub monte sancti Michaelis positum, qui vulgo Lugebuhel, id 
est „mendacii collis" Yocabatur duabus ex causis; sive eo, quod 
non naturali terre situ sed pocius de fundamentis murorum 
civitatis illic aggesta humus in altum excreverat, sive pro eo, 
quod crebra inibi conventicula stultoruni, mendaciis et vanita- 
tibus plena, agebantur. Hoc ergo spiritualis hie pater in melius 
commutare desiderans, qui ad hoc se constitutum noverat, ut 
prava exstirparet et bona queque insereret, collem ipsum com- 
planari et ecclesiam illic beati Egidii iussit edificari, domicilia 
quoque pauperibus et peregrinis oportuna construi; ut, ubi antea 
servitus inimici pullulabat, ibi deinceps divin o cultu et elemo- 
sinis pauperum lucra animarum succrescerent. Eo tempore 
canonicus quidam ecclesie sancti lacobi Wiebodo nomine, ora- 
tionis causa beatum visitans Egidium'^, reliquias magnificas id 
est pollicem eius comparavit. Quem pius Otto, ab eodem saga- 
citer impetratum, altario' sancti Egidii cum aliis multiplicibus 
reliquiis inclusit; ecclesiamque solempniter dedicans, memoriam 
eius per omnem locum celebriorem, quam eatenus fuisset, in- 
stituit. Hospitale autem cum eadem ecclesia primum quidem 

a. altaris C, altario B. 

1. V. Pontificale Eomanum, De ordinatione presbyteri: ^Consecrare — 
manus istas per istam imctionem'' cet. 2. V. Pontificale 1. 1.: „Accipe 
vestem sacerdotalemj per quam Caritas intelligitur; potens est enim Dens" 
cet. 3. S. Egidii coen. dioec. Xemausensis (St. Gilles). 



LIBRI I CAP. XVIII. XIX 29 

Gumpoiii, clecauo Sancti lacobi, commisit; postea vero. mediante 
beate memorie Wolframmo decirao huius loci abbatet Sancto 1112-1123 
Michaeli cum oranibus pertinenciis suis contradidit. De quo 
amabili et reverentissimo patre' dignum est aliqua litteris man- 
dare; qula**, in ingressu eius Domino largam sue benedictionis 
copiam infundente, locus hie, iam pene in omni religione col- 
lapsus, nova et mira interioris discipline et exterioris profectus 
sumpsit incrementa. 

19 (20). Hie enim Wolframmus, ex provincia Bavarorum no- 
bili et religiosa ortus parentela, Babenbergensi ecclesie, in scola 
Christi educandus, sub ordine canonico traditur. Ubi, divina 1075-1102 
preventus gratia, in tenera adhuc etate sitibundo pectore hau- 
riebat fluenta doctrine ac, de die in diem sapientie maturitate 
et elegancia morum proficiens, inter suos collegas pulcherrimus 
processit. Siquidem paterne iusticie fortitudo et materne pietatis 
imago evidentius in eo apparebat iuxta apostoli dictum: Quod 
si radix sancta, et rami\ Et hec quidem sub venerabili Ru- 
perto septimo Babenbergensi episcopo^ Postmodum autem 
cum annos virilis attigisset etatis, a pio Ottone primicerius 1103-1112 
factus, auctorabili sagacitate velud alter loseph curam tocius 
administrabat episcopatus; et nichil erat in omni ecclesiastice 
dispensationis negocio, quod non eius nutu et arbitrio dispone- 
retur. 

Sed cum Deus omnipotens statum monastice religionis — 
qui sub domno Gumpoldo, nouo huius loci abbate*, ad nichilum 
redactus erat — per ministerium reverendissimi patris Wol- 
frammi reparare et novo Hirsaugensium ordine ad meliora pro- 
vehere velle'' dignatus esset, eundem sepe dictum sepiusque 
dicendum sapientem architectum' corporalis egritudinis molestia 
perculit; sicque, naufragosis mundi abreptum fluctibus, ad por- 
tum quietis evexit castraque milicie spiritualis intrare compulit. 
Nam cum periculoso colli tumore aliquamdiu laborasset, iuxta 

a. huius loci abbate B pro patre C. b. et quia C. c. velle addidi. 

1. 1112-1123. 2. Rom. 11, 16. 3. 1075—1102. 4. 1094— 
1112. 5. Wolframmum. 



30 LIBRI I CAP. XIX 

1103-1112 beati lob sentenciam: Terrehis me per sompnia, et per visiones 
horrore concuties^ quibusdam sagacioribus de familia eius noc- 
turna visione apparuit: culmen domus eius repentino lapsu cor- 
ruere domumque confractam dissipari. Illisque inter se hoc 
mussitantibus et "mortem domini sui presagare affirmantibus, 
ipse pater amabilis hoc rumore pavefactus est; et internum 
iudicera, hoc verbere ad meliora se vocantem, in spiritu humi- 
litatis et animo contrito sequi deliberavit. Itaque, disposita 
domo sua et sollerter precavens insidias amicorum et propin- 
quorum a bono eum proposito revocare nitentium, clam matu- 
tino tempore montem sancti Michaelis ascendit. Ubi veterem 
deponens hominem cum pomposis, quibus ornatior aliis incedere 
solebat, exuviis, Deo se ipsum hostiam acceptabilem obtulit et 
saucte conversationis habitum voluntaria paupertate suscepit. 
Cum ergo, preceptis obaudiens euaugelicis, cruce sua flagran- 
tissimo corde elata Dominum secutus fuisset^, sine mora verus 
ille medicus, qui percutit et sanat, occidit et vivificat^ quique 
labores nostros tulit et egrotationes portavit*, infirmitati eius 
medelam solita pietate adhibuit, ut ipse, primum corpore et 
mente sanatus, multis postmodum spirituali magisterio salutem 
operaretur animarum. 

Eo tempore piissimus pater Otto in Karinthia morabatur. 
Et cum reversus, que circa intimum dispensatorem suum gesta 
erant, audisset, plurimum in Christo exhilaratus est; licet in" 
administracione publicorum negociorum grandi solacio destitutus 
esset. Et accersito eo ad familiäre colloquium, de statu suo 
paterna dulcedine requisivit, et si consuetudine loci, quam in- 
venerat, coutentus esse vellet. Sed ille, vir sagacis animi, dis- 
tortam et prope nuUam hie monastice religionis disciplinam 
in brevi deprehenderat; et, se ad perfectiora tendere, ne in va- 
cuum curreret^, respondit. Quo audito, pastor mitissimus 
Otto, fervori eius admodum congratulatus , ad Hirsaugiense ce- 

a. oni. C. 

1. lob 7, 14. 2. Matth. 10, 38. 3. Deut. 32, 39. 4. Matth. 

8, 17. 5. Galat. 2, 2. 



LIBRI I CAP. XIX Sl 

nobium, in sacro tunc spiritualis ordinis rigore celeberrimum, 1103-1112 
quantocius eum cum xeniis honorabilibus destinavit; eo qiiod 
et ipse ibi peculiariter notns esset ob frequentes illo transmissas 
elemosinas. Ubi summo cuuctorum exceptus tripudio, tum 
pro sui reverencia tum etiam pro amore pii Ottonis, loco tante 
veneratioDis habitus est, ut etiam post modicum, transcensis 
aliis officiorum gradibus, prioratus honore sublimari mereretur. 

Aderat iam tempus miserendi. Quia prospexerat de ex- 1112 
celso sancto suo Dominus', ut locum hunc, scilicet raontem 
sancti Michaelis, diu ab spiritualium profectuum germine are- 
scentem, novis superne gracie stillicidiis irroraret per beatissi- 
mum patrem Ottonem; qui velut aurora pulcherrima et lucifer 
matutinus ad discutiendas et illuminandas prisce conversationis 
caligines celitus effulsit. Nam cum totum se ad dilatandam 
eins gloriam, qui eum glorificaverat et spectabilem pre aliis 
coepiscopis suis fecerat, preparasset, hie precipue, tamquam in 
ipso capite, religionis monastice norm am propagare curavit; ut 
postmodum et aliis, que edificare proposuerat, cenobiis larga 
benedictio ex huius fontis ubertate proflueret. Ad quod opus 
divinum nullus sibi fidelior, nemo visus est aptior hoc, de quo 
loquimur, servo Dei Wolframmo; quem dudum in activa vita 
sagacissimum noverat et nunc in contemplativa probatissimum 
audierat. Itaque, missa ad Hirsaugiam fida satis legatione, 
tam eum quam et alios quinque fratres, religione et omni 
scientia eximios, impetravit'^; licet cuncti abscessum" dilecti 
patris Wolframmi molestissimum et pene inportabilem sibi cen- 
serent. Sed nichil erat, quod non pii Ottonis reverentia et ele- 
mosinarum largitas apud eos optineret. 

Veniente igitur eo, absens erat episcopus. Ideoque, in 
Saxonia apud curtes episcopales in Möchelen'' et Schidingen 
residens, adventum eins prestolabatur. Postmodum autem, 
cum reversus de Karinthia piissimus pater Otto voti se com- 

a. abcessum C. b. sie B; Molchen C. 

1. Ps. 101, 20. 2. V. Codex Hirsaugiensis p. 23, ubi in „abbatibus 
ad alia loca transmissis" est etiam „V7olfframmus abbas ad Babenberg". 



32 LIBRI I CAP. XIX. XX 

1112 potem factum apud Hirsaugiam cogiiovisset, Deo gratias egit; 
dilectum sibi Wolframmum acsi e celo transmissum omni pa- 
terne benignitatis affectu suscepit. Et per occultos internuntios 
primo seniores deinde omuem sancti Michaelis congregationem 
admonuit: ut, sue utilitati per omiiia consulentes, in electione 
venerandi patris Wolframmi unanimiter concordarent. Cumque 
divina preveniente gratia hoc, ut desiderabat, obtinuisset, ube- 
riores ei, a quo bona cuncta proceduut, laudes exsolvit; statim- 

Apr. 13 que in vigilia palmarum, assumptis maioribus et prelatis ecclesie, 
montem sancti Michaelis magna spiritualis gaudii alacritate 
plenus ascendit. übi in conventu publico domnus Gumpoldus, 
ad pedes episcopi procidens, ultroneam eure pastoralis abdica- 
tionem fecit, iam senio longiuquo se fessum et ad hanc minus ^ 
idoneam protestatus inbecillitatem suam. Beatus ergo pontifex 
receptam ab eo curam pastoralem mox reverendo patri Wol- 
frammo assignavit. Ipseque Gumpoldus in electionem eins pri- 
mus acclamavit, et ex hoc in remociorem cellam, deputatis sibi 
duobus ministris et quibusque necessariis, secessit. Ita elec- 
tione canonica reverenter satis et unanimiter facta, pius Otto, 

Apr. 14 more inpatiens, sequenti die, id est 18 Kai. Maii'', solempniter 
eum ante consecrationem palmarum ordinavit. 

Et ex eo ad statum loci intus et exterius renovandum mi- 
rifice totum se accinxit. Primumque, abolito — communi fi'a- 
trum consensu — vetusto et remisso ordine Amerbacensium \ 
novum et religione plenum ordinem Hirsaugiensium instituit. 
Dein, paucitatem*^ fratrura Deo militantium cordetenus dolens, 
et crebras in conspectu Domini supplicationes pro hoc cum 
elemosinarum largitate profundens, religiosos viros et tam di- 
vina quam seculari scientia ornatos omnimodis hie aggregare 
studuit. Nee prius ab hoc cepto destitit, quam de exiguo nu- 
mero ultra septuagenarium multiplicatos videre meruit. Quod 
ipsius litteris declaratur, que in hunc se modum habent: 
1121-1123 20 (21). „Otto Dei gratia Babenbergensis ecclesiae'* minister 

a. munus C. b. Aprilis perperam CB. c. paucitate C. d. om. C. 

1. fratrum coenobii Amorbacensis dioec. Wirziburgensis. 



LIBRI I GAP. XX 33 

humilis venerabili frätri Wolframmo abbati cenobii sancti Mi- 1121-1123 
chaelis, Wignando Tharisiensi, Baldewino Banzensi, Eggehardo 
Uraugiensi \ Imbriconi Michelfeldensi , Walchuno de Entisdorf, • 

Eriboni de Pruveningen^, Friderico de Gengenbach % Eberhardo 
Scuturensi, Ottoni Steinensi, Liutgero de Regenstorf, Ymgramno 
de Aniolstein, praeposito de Cluinike, praeposito de Hoster- 
hoven" et omnibus sub ipsis pie conversantibus salutem et per- 
severantem in Dei voluntate famulatum. Cum primum pa- 
storalis eure regimen quaravis indigni suscepimus, monasteria 
ecclesie nostre subdita qualiter in monachica religione disposita 
essent, diligenter attendimus; sed omnia a discipline sue rigore 
nimis resoluta invenimus. Quod moleste ferentes ac dispensa- 
tioni nostre incautum existimantes, diu multumque laboravimus, 
fusis ad Deum precibus, ut per divinam providentiam , que in 
sui dispositione non fallitur, hoc mutaretur in melius. Tandem 
Dens virtutum, cuius est totum quod est Optimum*, vota re- 
spiciens humilium, in omnibus monasteriis nostris religionis 
prestitit augmentum. Quia vos gregi suo pastores idoneos ele- 
git ac fratrum vestrorum numerum in sancta conversatione 
multiplicavit. Quod in vicino sancti Michaelis monte ostenditur; 
quia, dum non plus quam viginti fratres et eosdem sub tenui 
discipliua invenimus, iam Deo gratias plus quam septuagiuta 
inibi cernimus absque his, qui honeste conversantur extrinsecus. 
Unde nos non mediocriter letificati omnes vos praelatos ac sub- 
ditos in caritate sancta appellamus, omnium vestrum pedibus 
humiliati , in Deo et propter Deum obsecrantes: ut digne am- 
buletis vocatione qua vocati estis^; et religionis vestre ac spiri- 
tualis discipline vigorem, alii succedentes aliis, hereditario iure 
in longitudinem dierum conservetis. In memoriam ergo tam 
salubris exhortationis addimus decretum nostre episcopalis con- 
firmationis dirigeudum transcribendum relegendum singulis mo- 
nasteriis. Monastice religionis spiritualem militiam — Deo pla- 

a. Gegenbach C. 

1. historico. 2. 1121—1162. 3. Osterhofen. 4. Cf. lac. 1, 17. 
5. Ephes. 4, 1. 

Ebo. 3 



34 LIBRI I GAP. XX 

1121-1123 citam, hominibus acceptain, celebrem angelis, terribilem hostibus 
— ut iam per omnia cenobia uostra siib auctoritate Spiritus 

• sancti renovavimus instituimus, sie deinceps integram illibatam- 

que perseverare sanccimus atque decernimus"; commeudantes 
eam sub testimonio Christi et ecclesie vobis, electis rectoribus 
ac dilectis fratribus, per vos nichilominus commeudandam Omni- 
bus Yestris successoribus. De cetero in nomine Domini vobis 
benedicimus. Testis enim michi est Deus, quomodo^ cupiam 
omnes vos in Christi visceribus ' "^. 

His mellifluis et auctorabilibus tanti patris verbis evidenter 
satis declaratur, quam intimo et flagrantissimo affectu sanctam 
monastice professionis religionem adamaverit quantave diligentia 
eam, in quibuscunque poterat locis, sed potissimum apud nos 
propagare studuerit. Qua, ut desiderabat, Deo favente pro- 
pagata fratribusque tam merito quam numero multiplicatis, 
etiam materialem ecclesie fabricam cum universis monasterii 
officinis necessaria et congruenti amplitudine dilatare curavit; 
tamquam et ei" spirituales filii sui aifectuosa unanimitate pro- 
clamarent: Angustus michi est locus cor am te, fac spacium 
michi, ut inhabitem^. Et o beatus ille, qui, tandem desiderii 
sui, quod in multiplicandis religiosis fratribus habuerat, compos 
effectus, iuxta prophetiam Ysaie a Domino audire meruit: Leva 
in circuitu oculos tiios et vide. Omnes isti cojigregati sunt, ve- 
nerunt tibi. Vivo ego, dicit Dominus, quia omnibus his velut 
ornamento vestieris, et circumdabis tibi eos sicut circumdat 
sponsa^ monile sibi preciosum*. Quomodo enim non gauderet 
et gratulabundus iubilaret Domino, cum non solum ex vicinis 
sed etiam de longinquis multarum regionum partibus illustres 
quosque et sapientes ac diversarum artium imbutos pericia ad 
locum dilecte requietionis sue congregari cerneret. Quos nimi- 
rum bone opinionis eins fama, per totam ecclesie domum dif- 
fusa, et indefessa oratio, que elemosinarum largitate fulciebatur, 
illo attraxerat. His nempe devotissimis filiis quasi floribus spe- 

a. decrevimus C. b. quoniam B. c. eis C. 

1. Philipp. 1, 8. 2. Isai. 49, 20. 3. Isai. 49, 18. 4. Cf. Isai. 61, 10. 



LIBRI I CAP. XX. XXI 35 

ciosis adornatus erat, his tamquam monilibus ambiebatur; cum 
et hie in omni actu ac negocio eorum intimis preveniebatur 
suifragüs et comitabatur, ac post in resurrectionis gloria, nobili 
eorum stipatus frequentia, regi regum accensis lampadibus oc- 
curret, ubi et filii de patris honore et pater de filiorum salute 
perpetuo letatur. Sed his per excessum dictis, ad narrationis 
ordinem redeuntes, causam et racionem antiqui monasterii dis- 
solvendi et novi deinceps maiori ambitu reparandi posteriorum 
noticie pandamus. 

21 (22). Siquidem anno Domini 1117, 3 Nonas lanuarii 1117 
et in octava sancti lohannis apostoli, peccatis hominum exigen- 
tibus, terre motus factus est magnus, quarta feria, luna 26, hora 
vespertina, impleta prophecia que dicit: Pugnahit pro eo orbis 
terrarum contra {nsensatos\ Hoc siquidem terre motu ecciesie 
nostre fabrica, que et ante iam longe temporis vetustate ex parte 
scissa erat, ita concussa est, ut lapis magnus in frontispicio vel 
culmine sanctuarii, subito lapsu proruens, tocius monasterii rui- 
nam minaretur cunctosque, ingenti pavore perculsos, in fugam 
converteret. Et tamen, mirum dictu, grandi hoc lapide, qui to- 
tum in circuitu opus sua conclusione firmabat, lapso, reliqua 
templi fabrica, licet hiatu terribili casum iam iamque minaretur, 
immobilis perstitit; donec post festa paschalia iussu pii OttonispostMart,25 
destructa et solo adequata est. 

Hinc iam novi templi edificatio, quod maiori se ambitu di- 

lataret, cepta est. Ubi tanta se liberalitate beatissimus pater 

Otto pro fervore accelerandi operis profudit, ut cunctis stuporem 1117-1121 

multis quoque invidiam tanta pecunie profusio pareret. Nam 

cum quadam vice, eo apud castrum Botenstein "^ posito, pecunia 

defecisset et fidelissimus camerarius eins Erbo nomine — devo- 

tus sancti Michaelis famulus, qui postea hie in saneta claruit 

conversatione — perniciter ad episcopum tendens, defectum hune 

ei insinuasset, illic statim centujn marcas argenti beato offerens 

Michaeli, eum more inpaciens redire urgebat. Qui — pie volun- 

tatis plenus thesauro, quo nil ditius Deo offertur — tanta mire 

1. Sap. 5, 21. 2. Bottenstein a Bamberga inter orientem et meridiem. 

3* 



36 LIBRI I GAP. XXI 

1117-1121 devotionis festinantia reversus est, ut eadem die memoratum 
pondus argenti altario sancti Michaelis tamquam holocaustum 
gratissimum inponeret sicqiie capto operi tota virtute ac saga- 
citate instandum urgeret. 

Igitur perfecto iam templo — quod in modum crucis, ut cer- 
nitur, coustructoris sui precepto edificatiim est — dedicationem 
1121 eius iu arbitrio fratrum constituens, iitpote cum quibus cor unum 
et animam habebat, mandavit: ut certam ei significarent diem, 
qua tante solempnitatis celebritas communi omnium voto age- 
retur. At illi, multam inter se inquisitionem facientes, tandem 
consilio' reverendi et doctissirai patris Wignandi \ de quo in se- 
cundo huius operis libro dicemus, unanirai consensu diffinierunt'', 
ut in Kalendis Septembris eadem celeberrima fieret dedicatio; 
congTuenti satis et acceptissimo ordine: tam pro beati Egidii 
patrocinio, cuius ea dies natalicio illustratur, quam et pro an- 
tiqua huius diei reverentia, quam sacra Mosayce legis observan- 
tia constat precipua insigniri solempiiitate; sicut in libro Levi- 
tici legitur, loquente Domino ad Moysen: Mense septinio prima 
die mensis dominus Deus vester^. Et item in libro Nu- 
meri: Mensis septimi prima dies suavissimum Domino^ 

et cetera, que de ritu sacrificiorum mistice nunc in ecclesia ce- 
lebrandorum ibi exquiruntur^ Sed et decima et quintadecima 
eiusdem mensis dies sacra festivitate celebres, et nullum in eis 
opus servile fieri, sed solempne sacrificium Domino offerri lege 
precipitur; de quibus modo dicendum non est. De huius 
autem sacratissime diei celebritate Origenes sie loquitur: Prima 

die septimi mensis neomenia tuharum est exorantem pro 

peccatis eorum qui se exsi)ectant\ Hec Origenis eximii doctoris 
verba sunt. Qui item alio loco de hac solempnitate, que est 
prima die septimi*^ mensis, sie ait: Sicut inter dies septimus 

quique dies observatur sahhatum diem festum agit super 

« 

a. consilium C. b. diffinirent C. c. exquiritur C, exequittir B. 

d. septima C. 

1. abbatis Tharisiensis. 2. Levit. 23, 23 — 28. 3. Num. 29, 1. 2. 
4. Ex Origenis in Leviticum homil. IX cap. 5, Opp. ed. Delarue T. II 239. 



LIBRI I CAP. XXI 37 

eos\ Hec nos de opusculis tanti doctoris, qui in ea parte qua 1121 
probatur neminem post apostolos habet equalem, hie inseruimus 
ad commendandam sacratissime huius festivitatis celebritatem, 
que aliarum solempnitatum mater est et convenientissime prima 
die septimi" mensis agitur; qui et in veteri lege celeberrimus 
est et in hoc nove gratie tempore natalicio tam eximii patris 
Egidii, qui singularis tribulatorum '' portus et certum remedium 
est, decoratur. Hec igitur iocundissima solempnitas tanto artius 
omni devocione spirituali colenda est, quanto dulcius imaginem 
et umbram celestis illius prefert dedicationis, ubi verus pontifex 
Christus, consummato templo suo, quod ab origine mundi usque 
ad finem seculi de vivis et electis construit lapidibus, desidera- 
bilem et nunquam deficientem celebrat solempnitatem ; ad quam 
suspirare et omnibus cordis medullis anhelare cunctos ecclesie 
filios hec transitoria commonet dedicatio. Sed iam ad narra- 
tionis ordinem redeamus. 

Tgitur audita piissimus pater Otto filiorum suorum legatione, 
qua in Kalendis Septembris dedicacionem tieri unanimiter fla- 
gitabant, aptum quidem et rationabile hoc approbavit. Sed unum 
erat, quod consensum eins aliquantula contradictione retardabat: 
quia capellam beati Egidii, in hospitali a se constructam et 
unice sibi dilectam, solita popularis concursus veneratione frau- 
dari metuebat; nimirum cunctis in montem sancti Michaelis, 
tante festivitatis gracia invitante, occurrentibus. Quapropter, sine 
voluntate et petitione Udalrici, religiosi eiusdem ecclesie sacer- 
dotis, id se facturum negabat. Qui mox, urgente spirituali patre 
Wignando, qui hec omnia' speciali administrabat diligentia, epi- 
scopum adiit et prudenti ratione, dedicacionem hanc capelle 
sancti Egidii in nullo officere quin immo maiorem ei reveren- 
tiam et cultum parturire, affirmabat. Cuius assertionem pastor 
piissimus approbans, demum assensit. Et venerabili Wolframmo 
abbati fratribusque universis paterna** dulcedine mandat, se de- 

a. septima C. b. tribulantium C. c. in add. C. d, paterne C. 

1. Ex Origenis in Numeros homil. XXIII cap.9-11, Opp.T. II 360.361. 



38 LIBRI I CAP. XXT. XXII 

1121 sideriis eorum et in hoc et in omnibus promtissima affectione 

pariturum. 
Aug. 22 (23). Appropinquante vero eadem sacratissima die, sum- 

miis arbiter, qui quos amat corripit et castigat\ himc beatissi- 
mum patrem corporalis egritudinis tarn gravi perculit molestia, 
ut, penitus fracta corporis virtute, decumberet onanemque pro- 
posite dedicationis intentionem postponeret. Quo audito, universi 
nimia meroris anxietate percelluntur, cunctos nubes et caligo 
tristitie involvit et — ut natura docet: capite vulnerato, cetera 
quoque membra dolore atteri — languorem pii pastoris grex de- 
votus suum deputabat. Unde, quod solum in bis erat remedium, 
toto ad Deum corde conversi, lacrimosis suspiriis cum oblatio- 
nibus hostiarum et elemosinarum salutem ei et sospitatem ce- 
litus imprecari non cessabant; donec, prospiciens de excelso 
sancto suo*^ Dominus claraores et gemitus pauperum suorum 
exaudire dignatus est. Ulis enira tanta precum et Yotorum in- 
stantia divine aures clementie pulsantibus, quadam die pater 
amabilis, dum meridiano sompuo apud castrum Botenstein quie- 
sceret, vidit speciosum iuvenem, qui re vera angelus Dei erat, 
lecto suo gratulabundum assistere et magna iocunditate antipho- 
nam: In domum Domini letantes ibimus psallere. Nee mora 
expergefactus, sanum se et incolumem sensit statiraque, quod 
visio portenderet, intellexit. Et accersito capellano suo Sifrido 
visionem exposuit; eamque Wolframmo abbati celeriter nunciari 
et omnia future dedicationi necessaria nayiter preparari manda- 
vit. Quo nuncio letissimo quasi responso divinitus accepto, me- 
ror in gaudium, luctus in leticiam versus est; cunctique, debita 
laudum preconia non sono tantum oris sed et iubilo cordis in 
celum ferentes, tante solempnitatis iocunditatem spe flagrantis- 

Sept. 1 sima prestolabantur. Igitur anno Domini 1121, indictione 14, 
in Kalendis Septembris dedicatum est monasterium sancti Mi- 
chaelis archangeli in monte Babenbergensi a venerabili Ottone, 
eiusdem sedis octavo episcopo, in honore prescripti archangeli 

1. Apoc. 3, 19. 2. Ps. 101, 20. 



LIBRI I GAP. XXII 39 

sanctique Benedicti abbatis, sicut a primordio fimdationis mo- 1121 
nasterii diffinitum est. ^^ ' 



LIBER SECUNDUS. 

1. Igitur senescente iam mundo et die seculi advespera- 
scente, cum divine pietatis dignacio Pomeranos, eatenus paga- 
nitatis errore depressos, splendore tidei illuminare decrevisset, 
iuxta quod scriptum est: In omnes gentes primwn oportet pre- 
dicari euangelium%\ idoneum eis verbi ministrum, scilicet pium 
Ottonem episcopum destinavit. Hie enim, totus lucrandis ani- 
mabus imigilans, amplificatus est quasi Stella matutina in medio 
nebule et ut luna plena in diebus suis lucebat^; ac veluti sol 
refulgens^ inter suos collegas episcopos emicuit. Huius autem 
apostolatus que fuerit occasio, scire volentibus aperiam, sicut ex 
ore servi Dei Udalrici, sacerdotis ecclesie beati Egidii, quam 
idem pius Otto construxit, audivi; cuius re verende maturitati 
et spectate coram Deo et hominibus fidei ita me necesse fuit 
credere, acsi propriis oculis ea que dicebat vidissem. 

Aiebat ergo: quia episcopus quidam mire sanctitatis et 
seiende fuit Bernhardus nomine, Hyspanus quidem genere, sed 
Rome ad episcopatum electus et consecratus. Hic aliquanto tem- 
pore heremiticam vitam cum aliis servis Dei duxerat; sed, de- 
posito Rome quodam erroneo episcopo, ipse, nutu divino raptus 
ex heremo, ei subrogatus est. Qui cernens ecclesiam suam hor- 
rendo scismate laniari — quia pars una sibi, pars altera deposito 
favebat — ut vir prudens et doctus, in scissura mentium Deum 
non esse perpendeus, cedendum tempori et diebus malis intel- 
lexit; curaque pastorali deposita, ad heremum regredi cogitabat, 
tamquam et ipse cum Athanasio^^ diceret: ßi propter me est 

a. Gregorio Nazanzeno in litura E scriptum est pro Athanasio. 

1. Marc. 13, 10. 2. Eccli. 50, 6: „Quasi Stella — lucet". 3. Eccli. 
50, 7. 4. imo Gregorius Nazianzenus in synodo Constantinopolitana 

anni 381. V. Gregorii Naz. Carmen de vita sua v. 1839—1841, opp. ed. 
Caillau T. II p. 771; cf. Baronii Annal. 381 n. LV. Cf. etiam huius pa- 
ginae n. a. 



40 LIBRI IT CAP. I 

tempestas ista, tollite me et mittite in mare. Audiens vero 
Pomeraniam adhuc gentilitatis errori deditam, zelo pietatis ar- 
c. 1122 malus, illuc euangelizandi gracia divertit; cupiens: aut illos ec- 
clesie catholice per fidem incorporare aut per martirii gloriam 
ibidem pro Christo occumbere. Erat enim vite presentis con- 
temptor suique corporis acerrimus castigator, ita ut, arido par- 
coque cibo contentus, nullo uuquam potu uisi sola aqua utere- 
tur. Veniens itaque ad ducem Polonie ', bonorifice ut servus 
Dei excipitur. Cumque itineris sui causam exposuisset, dux be- 
nigne respondit: se quidem ardori tarn sancte voluntatis eins 
congratulari ; sed tantam gentis illius esse ferocitatem, ut magis 
necem ei inferre quam iugum fidei subire parata sit. Cui epi- 
scopus constanter aiebat, ad hoc se egressum, ut mortis senten- 
tiam pro Christi amore, si necesse fuerit, indubitanter excipiat. 
Quo responso dux admodum exhilaratus, iuterpretem ei et vie 
ducem, ut petebat, tribuit; inprecatus, ei prospera divinitus sub- 
ministrari. Ille autem, humilitatis ac paupertatis sue etiam 
in episcopatu custos — sciebat enim regnum diaboli non poten- 
tia sed humilitate Christi destructum, et quia aifatim" dives est, 
qui cum Christo pauper est — despecto habitu et nudis pedibus 
urbem lulin" ingreditur ibique constanter fidei katholice semina 
spargere cepit. Cives autem — ex ipso eum habitu despicientes, 
utpote qui non nisi secundum faciem iudicare sciebant — quis 
esset vel a quo missus, inquirunt. At ille servum se veri Dei, 
factoris celi et terre, profitetur et ab eo se missum, ut illos ab 
errore ydolatrie ad viam veritatis reducat. Uli vero indignati'': 
Quo modo inquiunt credere possumus, te nuncium sitmmi Dei 
essef cum ille gloriosus sit et omnibus diviciis plenus, tu vero 
despicabilis et tante paupertatis, ut nee calciamenta habere pos- 
sis. Non recipiemus te nee audiemus. Summus enim Deus nun- 
quam tarn abiectum nobis legatum dirigeret; sed si re vera con- 
versionem nostram desiderat, per idoneum et dignum sue pote- 
stati ministrum nos visitabit. Tu vero , si vite tue consultum 

a. affatum C. b. indignanti C. 

1. Büleslanm IIL 2. Wollin. 



LIBRI II CAP. I 41 

esse volueris, quantocius ad locum, uncle digressus es, revertere; c. 1122 
nee ad imiriam summi Dei missum eins te profitearis. Quia 
pro sola tue mendicitatis inopia relevanda Imc migrasti. Bern- 
hardus aiitem, intrepidns immo illato sibi terrore constantior: 
Si verhis meis inqiiit non ci^editis, vel operibus credite \ Domum 
quamlibet vetustate conlapsam et nulli^ usui aptam igni inmisso 
succendite meque in medium iactate; et si, domo flammis ah- 
sumpta, ego illesus ab igne apparuero, scitote me ab illo mis- 
sum, cuius imperio et ignis et omnis simul creatura subiecta est 
et omnia simul elementa famulantur. His auditis, sacerdotes et 
seniores plebis, multam inter se conquisicionem habentes, aie- 
bant: Iste insanus et desperatus est; nimia cogente inopia, mor- 
tem appetit, morti se ultro ingerit. Sed et argumentosa nos cir- 
cumveniens nequicia, repulsionis sue a nobis vindictam exigit, 
ut sine nostro non moriatur exicio; quia scilicet, una domo suc- 
censa, tocius urbis interitum subsequi necesse est. Unde caven- 
dum est nobis, ne hominem vesani capitis audiamus. Non enim 
expedit nobis, peregrinum nudipedem interficere. Quia et fratres 
nostri Pruzenses ante annos aliquos^ Ädelbertum quendam, si- 
milia huic^ predicantem, occidei^unt^ , et ex eo omnis pressura 
et calamitas apprehendit eos totaque substancia eorum ad nichi- 
lum redacta est, Sed si consultum nobis esse volumus, sine in- 
iuria eum a finibus nostris eliminemus navique inpositum ad 
alias terras transmigrare faciamus. Interim vero servus Dei 
Bernhardus, amore martirii flagrans, correpta secure columpnam 
mire magnitudinis, Iiüio Cesari a quo urbs lulin nomen sumpsit 
dicatam, excidere aggressus est. Quod pagani non ferentes, ac- 
censis animis irruunt super eum crudeliterque cesum seminecem 
reliquerunt. Sed illis abeuntibus, servus Dei Bernhardus, ac- 
currente ad eum capellano suo Petro nomine ac manum ei 
dante, surrexit; resumptisque viribus, iterum populo verbum sa- 
lutis annunciare exorsus est. Sacerdotes vero, de medio plebis 
eum violenter abstrahentes, cum capellano et interprete suo na- 

a. nuUo CE. b. hinc C. 

1. Cf. loh. 10, 38. 2. ante annos 125. 3. a. 997. 



42 LIBRI II CAP. I 

c. 1122 vicule imposuerunt; dicentes: Quando quidem tanta tibi pre- 
dicationis inest aviditas, "predica piscibus maris et volatilibus 
celi^^ ; et cave ne ultra fines nostros attingere presumas; quia 
non est qui recipiat te, non est usque ad unum. Bernhardus 
autem, iiixta mandatum euangelicum excusso in eos pulvere pe- 
dum'^, ad ducem Polonie revertitur eventimmque suorum non 
sine lacrimis retexit historiam. Cui ille: Nomine ait dudum pre- 
dixeram, Pomeranos fidem minime recepturosf Non ergo am- 
plius caninam eorum attemptare velis dementiam, quia prophani 
sunt et verbo salutis indigni. At episcopus: Animales inquit 
sunt et spiritualium penitus ignari donorum; ideoque hominem 
non 7iisi exteriori habitu metiuntur. Me quidem pro paupertatis 
mee tenuitate abiecerunt; sed si potens quisquam predicator, 
cuius gloriam et divicias revereantur^, ad eos accesserit, spero 
illos iugum Christi spontanee subituros. Dux igitur, servum Dei 
debita apud se reverentia per aliquot dies repausans, cum ei 
temporalis vite preberet adminicula, ab eins ore in suo pectore 
alimenta referebat vite. 
1122 Interim curiale colloquium in civitate Babenbergensi factum 

est^, ubi convenientibus regni principibus et ipse Deo dignus 
advenit Bernhardus episcopus, cunctisque doctrine et sapientie 
ac ceterarum virtutum culmine mirabilis apparebat. 

Nam et venerabilis Heimo'' presbyter, canonicus sancti la- 
cobi, qui multa nobis ingenii sui monimenta reliquit, ab eodem 
Christi servo multa didicit de arte calculatoria, que prius apud 
vulgatos compotistas obscura et intricata ne dicam falsata in- 
venerat. Sed et de annis ab origine mundi usque ad passionem 
Christi, ac deinde de annis Domini usque ad nostrum tempus 

"^ diligenter cum eo contulit; quoniam supputationem eorum secun- 

) dum Yulgatos cronographos euangelice veritati et auctoritati nullo 

modo concordare sciebat. Unde et ipse venerabilis frater noster 

Heimo, mirabilium editor operum, in prologo cuiusdam libri 

a. om. C. b. revereutur et C. c. Heumo C. 

1. Cf, Genes. 1, 26. 2. Matth. 10, 14. 3. die 11 Nov. 1122. 

V. Ekkehardi chron. 1122, Mon. Germ. SS. VI 260. 



LTBRT TI CAP. T. II 4^ 

sui^ de Bernliardo scribens, inter cetera ait: Benedictus Dens 1122 
omnipotens ; quoniam per hominem illum prestitit michi multa 
audire et discere, que prius ignoraham, non tantum de cronica 
supputatione sed et de misteriis et rationihus paschalis observan- 
tie, immo de omni inter nos ohorta^ questione. 

Udalricus etiam religiosus sancti Egidii sacerdos, cui vir 
Dei Bernhardus familiaritatis sue gratiam prestabat, requisitus 
ab eo de ordinis et conversationis nostre qualitate, respondit: 
priscam quidem cenobii huius consuetudinem remissam et irre- 
ligiosam secimdum ordinem Amerbacensium "^ fuisse; sed a beato 
presule Ottone per dilectum patrera nostrum Wolframmum, de- 
cimum huius loci abbatem, spiritualem et Deo acceptum ordinem 
Hirsaugiensium hie institutum ; et ex eo per gratiam Dei tantam 
in cenobio hoc monachilis propositi excrevisse perfectionem, ut 
Christi bonus odor sit in omni loco^ His auditis, Bernhar- 
dus episcopus, palmas utrasque ad celum expandens, Deo cum 
lacrimis gratias agebat et summo deinceps affectu locum hunc 
excolebat. Nam et in conventu fratrum, depositis pontificalibus 
indumentis, habitum monaTfhilem suscepit; et paternis consiliis 
tantam memoriali Wolframmo abbati edificationem conferebat, 
ut non modicas Udalrico sacerdoti gratias ageret, quod tam de- 
siderabilem sibi virum insinuasset. Hie etiam inter alia pietatis 
et prudentie consilia frequenter adhortari solebat: ut, si quando 
pastor hie eligendus esset, assiduis orationibus et ieiuniis ido- 
neam nobis a Deo revelari personam flagitaremus; et non alium 
nisi divina revelatione declaratum utilitatibus nostris per omnia 
profuturum sciamus. 

2. Agnito itaque pius Otto sanctitatis eins rumore celebri 
et insolito his diebus ad paganos predicationis fervore, debita 
eum veneratione excipiens, omnem peregrinationis sue historiam 
et statum Pomeranice gentis curiose sciscitabatur. Quibus ex- 
positis, Bernhardus, senciens pium Ottonem ad omne opus bo- 

a. aborta C. b. Amberbacensium C, 

1. „Computi" ut videtur ; cf. Bibl. rer. Germ. V 538 n. 5 et 6. 2. 2 Co- 
rinth. 2, 14. 15. 



44 LIRRI II CAP. II. III 

1122 num paratum, verbis suasoriis tamquam oleum igni adiciens, 
ait: Ego quidem, pater honorande, memor verhi Domini disci- 
jjulos ad predicationem mittentis: „Nolite portare sacculum ne- 
que" peram neque calciamenta^ \ tanta paupertatis ahiectione 
opus euangelii aggressus sum, ut nee calciamentis uti voluissem. 
Sed gens illa, nimie dedita i?isipientie veritatisque lyenitus ignara, 
cernens tenuitatis mee et hahitus despectionem, non pro amore 
Christi sed pro sola inopie necessitate me^ illo migrasse credi- 
dit; ideoque verbutn salutis ex ore meo audire contempnens, re- 
pulit. Unde necesse est, ut, si tu, pater amande, lucrum aliquod 
in brutis barbarorum pectoribus agere volueris, assumpta coope- 
ratorum et obsequentium nobili frequentia sed et victus ac ve- 
stitus copioso apparatu, illuc tendas. Et qui humilitatis iugum 
effrenata cervice spreverunt, diviciarum gloriam reveriti, colla 
Submittent. Cavendum est etiam, ne quicquam de bonis eorum 
appetas. Sed, si oblatum quid fuerit ab eis, maiora quam ac- 
ceperis restituas; ut per hoc intelligant, te non turpis lucri gra- 
tia sed solo Dei amore opus euangelii subisse. Confortare igitur 
et esto robustus; tu e?iim maximam^opuli multitudinem in ve- 
ram repromissionis terram introduces'^ . Nee te labor arduus et 
insolitus deterreat; quia, quanto pugna diffieilior, tanto Corona 
erit gloriosior. His beati viri monitis, sicut ferrum inflammatur 
ab igne, ita cor pii Ottonis succensum est, ut nichil carius ha- 
beret, quam artam peregrinationis huius pro Christo subire an- 
gariam. Bernhardus autem, a fratribus suis heremitis per 
multa terrarum spacia requisitus et vix tandem apud nos in- 
ventus, cum gaudio et admiratione magna ab eis in locum suum 
reductus est. Hac igitur occasione pius Otto Pomeraniam 
euangelizandi gratia adiit. Sed quo ordine vel quem illic fi'uc- 
tum fecerit, consequenter Deo favente explicabimus. 

3. Sciens ergo, omnia, que in domo sunt, sine disposicione 
summi patris familias nichil esse, opus tam arduum nullatenus 

a. atqae C. b. necessitati mee C. 

1. Luc. 10, 4. 2. Deut. 31, 7: „Confortare et esto robustus; tu 

enim introduces populum istum in terram" cet. 



LIBRI II CAP. III 45 

absque Romani pontificis auctoritate inchoandum previdit. Ideo- 1123-1124 
que missis ad apostolicum Calixtum honorabilibus legatis, licen- 
tiam euangelizandi Pomeranis impetravit. 

Igitur ipso tempore ecclesiam sancte Walburge virginis in 1124 
Alteubiirgensi monte' dedicavit. Ibique primum Udalrico sa- 
cerdoti religioso voluntatem suam, quam ad pagauos eundi fixam 
habebat, aperuit diceüs: Quamvis diversa michi in Ms partihus 
tarn publica quam privata incumbant negocia, Caritas tarnen 
Christi urg et me: ut ad propagandam nominis eius gloriam dif- 
ficilem ad Pomeranos peregrinationis angariam incunctanter ag- 
grediar, et aut ydolatras ad vere fidei callem pertraham vel ipse 
morti pro eo, qui hanc innocens pro nohis excipere dignatus est, 
succumbam. Unde in primis agendum est michi: ut eiusdem fer- 
voris et consiancie socios et cooperatores assumam, qui, calcata 
spe seculi, ad mortem si ingruerit pro Christo suheundam ipa- 
rati sint. Ad quod precipue te, frater et conpreshyter karissime, 
idoneum esse censeo; nee non et Werinherum sacerdotem de Eren- 
bach, virum sapiencia et pietate ornatum. Ädelbertum quoque, 
lingue barbarice sciolum, Interpretern habere possumus. Septem 
ergo dierum inducias super hoc accipiens , ad instar boni ad- 
lethe animum tuum compone; et post hec, quicquid Spiritus 
sancti inspiracio cordi tuo dictaverit, michi responde. Ad 
hec Udalricus, paululum quid^ intra semet ipsum deliberaus et 
intimo divini amoris igne succensus, ait: lam septem dierum 
inducias, pater mi, estinio transisse; et quod tunc a me audi- 
turus esses, nunc quoque, ut desideras, accipe. Nam ut verbis 
beatissimi apostolorum principis loquar, tecum paratus sum et 
in carcerem et in mortem ire"^, Quibus auditis, pius Otto, 
cum lacrimis gratias agens : Nunc inquit letus arduum hoc opus 
aggrediar; quia gratia Spiritus sancti cor tuum tetigit et tarn 
ardenter in id ipsum accendit. Notum itaque tibi facio, quia 
ecclesiam sancte Fidis, nuper a me constructam, celerius con- 
summare ac dedicare statui; eo quod incertus sit reditus^ mens, 

a. quod C. b. redditus C. 

1. prope Bambergam. 2. Luc. 22, 33. 



46 LIBRI II CAP. m 

1124 Statimque completa dedicatioiiey opus euangelii indubitanter volo 
aggredi. Interim vero, accepta a me pecunia, vestes et necessa- 
ria queque tibi compara. Quia ad suggestionem beati viri Bern- 
hardi non cum tenuitate sed habundancia tarn vestium quam vic- 
tualium Pomeranos adire nos oportet; ne, cum paupertatis an- 
gustias in nobis deprehenderint, non zelo iustitie sed pro inopie 
relevanda necessitate illo 7ios migrasse cavillentur et, verhum sa- 
lutis refutantes , a finibus suis nos eiciant; sicut et illum Dei 
famulum abiecerunt. Sed et servum tibi quemlibet fidelem et in- 
dustrium in ministerio provide, quem huic labori aptum esse 
cognoveris. Tunc Udalricus: Est inquit adolescens officio cleri- 
cus nomine Sefridus'' , ingenio acutus strennuus et fidelis; qui etiam 
cartis in itinere, cum necesse est, scribendis promtus et impiger 
erit. Hunc, meo iudicio idoneum huic peregrinationi, tue pater 
dilectioni offero, Quod pius Otto gratanter suscipiens: Recte 
ait iudicasti. Hie deinceps precipuum inter familiäres meos, te 
suggerente, locum obti^iebit. 

Post hec igitur dedicata sancte Fidis ecclesia et vie sump- 
Apr.-Mai. tibus aggvegatis, cum proficiscendi tempus instaret, üdalricum 
servum Dei repentina febris invasit. Ancille etenim Christi 
Bercbrada et AVendelmuot''^ cum aliis, quibus ille Deo acceptus 
sacerdos in loco Babenbergensi verbis et exemplis irreprehensi- 
biliter preerat, assiduis ad Deum precibus et lacrimis hie eum 
detinuerant; quorum procul dubio vocibus divine aures clementie 
patebant, quia et eo tempore ei in suis preceptis devotissime 
obaudiebant. Sed pius Otto, egritudine eins plus quam credi 
potest contristatus triduoque ultra condictum tempus propter eum 
in civitate Babenbergensi demoratus, cottidie eum tam per se 
quam per suos familiäres visitabat et, si qua sanitatis indicia 
adessent, paterna sollicitudine explorabat. Verum non cessan- 
tibus doloribus immo cottidiana Dei nutu incrementa capienti- 
bus, vir Dei electum sue peregrinationis comitem non sine gravi 

a. Sifridus C. b. sie scripsi pro Wentzelmuot C; cf. not 1 et L. III c. 14. 

1. De Wendelmuot conversa, „sorore" fratrum S. Petri Bamb. v. Ne- 
crol. S. Petri ad 3 Id. Apr. Bibl. rer. Germ. V 557. 



LIBRI II CAP. III 47 

merore egrum relinquens, iter cum suis aggressus est\ Se- 1124 
fridum tarnen, bone indolis adolescentem, pro amore pii nutri- 
toris Udalrici in comitatu suo admittens, intime dilectionis visce- 
ribus ex tunc et deinceps eum fovere non desiit. 

Veniens autem ad cenobium Mich elf eld ans e'"^ noviter a se 
constructum, orationibus et elemosinis pro sanitate intimi soda- 
lis vigilantius instabat. Iterumque triduo in eodem loco sub- 
sedit, crebra servum Dei legatione compellans: ut, si qua Deo 
miserante virtus corporis succresceret, illic sibi naviter occur- 
reret. Sed illo in continua egritudinis molestia perseverante, 
pius Otto se beato lohanni apostolo, eiusdem monasterii patrono, 
attentius commendans, iter quod ceperat aggressus est. Multi 
autem de clero et familia Babenbergensis ecclesie, nimio piis- 
simi patris sui amore devincti, ad locum Michelveldensem eum 
fuerant" prosecuti; cupientes vel tantillo tempore amabili eius 
presentia et doctrine suavissime desiderabili eloquentia recreari. 
Quos ille monitis salutaribus ad pacis et unanimitatis fraterne 
concordiam accendens, uberibus paterne consolationis reficiebat; 
dicens inter alia: Quia pt^o amore Christi arduam peregrinatio- 
nis huius angariam subire et lucrum aliquod in remotis harha- 
rorum finibus propagare desidero, pacem relinquo vobis, pacem 
iterum atque iterum inculcans commendo vobis^. Si ergo, quam 
magna sit pacis virtus, attenditis, quo a vobis colenda sit studio 
cognoscitis. Hanc quippe dominus et redemptor noster, ad pas- 
sionem mo7'tis iturus, velut unicum et speciale pignus discipulis 
suis relinquere ac dare dignatus est, ut eos , qui sibi firmitate 
fidei coherebanty per hanc Uli pia faceret participatione consor- 
tes. Scriptum namque est: „Beati pacifici, quoniam filii Dei 
vocabuntur'^'^. Quisquis ergo patri suo heres esse desidenat, filius 
existere pacem custodiendo non renuat. Nam qui locum prebet 
discordie, ipse profecto tanti^ se muneris exsortem constituit. 

a. corr'. in fuerunt C. b. tante C. 

1. Secundum Ekkehardi gravissimi auctoris chron. 1124 (Mon. Germ. 
SS. "VI 262) circiter die 7 Maii; secundum Herbordum II 8: die 24 Apr. 
(„proxima die post festum S. Georgii martiris"). 2. a Bamberga inter 
orientem et meridiem. 3. Cf. loh. 14, 27. 4. Matth. 5, 9. 



48 LiBRi II CAP. ni 

1124 Si qua ergo divini amoris emulatio, si qua in vohis mee humi- 
litatis est affectio, pacem sectamini cum omnibus domi forisque, 
cum domesticis et extraneis ea que pacis sunt et caritatis agite; 
hospitalitatem intimo pie voluntatis annisu excolite, providentes 
bona non tantum coram Deo sed etiam coram omnibus liomini- 
bus \ Hec et his similia triduo eis inculcans, tandem velut ultra 
non visuris vale faciens, Christo atteücius eos' coramendabat et 
non sine lacrimis, paternum amorem testantibus, ad locum suum 
remisit. 

Ipso aiitem viam proposite peregrinationis aggrediente, que 
lingua explicare valeat: quantus omniura filiorum eius ploratus, 
quam incredibilis sit exortus gemitus. Quia enim vinculo per- 
fectionis, quod est Caritas^, cum eo fuerant areius uniti, flebant, 
unicum patrem quasi cor a visceribus evelli, et tamquam funus 
amantissimi nutritoris ad tumulum deferrent. Ita cum luctu et 
miserabili planctu eum deducentes, extra locum Michelfeldensem 
prosequebautur; cum quidem ille, conversus ad eos, pastorali 
auctoritate et sacerdotali gi'avitate, quantum poterat, flentes con- 
solari** satageret. 

Itaque egressus cum nobili suo comitatu, sequenti die ab 
illustri Yiro Gebehardo AValdekkendensi^ ad dedicandam eccle- 
siam suam* invitatus est; quam summa devotioue et debita di- 
vine servitutis celebritate consecravit. Procedens inde, aliam 
dedicavit ecclesiam scilicet Yohendrezensem^ in episcopatii vene- 
rabilis Hartwici^ Ratisbonensis episcopi, nimirum ipsius permissu 
et rogatu. übi multitudo copiosa plebis, ad sex milia vel am- 
plius computata, ei occurrens, sacre coufirmationis gratiam sup- 
pliciter ab eo flagitabat; quam desiderata manus eius impositione 
consecuta, mox mirum in modum gratulari cepit in Domino et 
pro longiturna tanti patris vita prosperoque peregrinationis eius 
cursu enixius divinam exorare clementiam. Fuit enim in summa 

a. eos addidi. b. consolare C. 

1. Rom. 12, 17: „providentes bona — hominibus". 2. Coloss. 3, 14. 
3. Waldeck est a Bayreuth inter orientem et meridiem. 4. Leiichten- 
bergensem; v. Herbordi.Vit. Ottonis II 8. 5. Vohenstrauss. 6. I. 



LIBRI n CAP. III. IV 49 

apud Deum et homiDes gratia; ita ut cuncti ad videndum eius 1124 
reverendam caniciem, velut angelicam faciem, sitibundo pectore 
properareut et non solum venerabiles manus, assidua elemosi- 
narum largitate sanctificatas, sed et vestigia eius exosculari 
suramopere gauderent. 

Post hec ad Cladrunnense" cenobium' veniens, honorifice 
illic cum suis exceptus est. Nam et dux Bohemie Ladizlaus''* 
honorabiles legatos suos illuc in occursum pii patris premiserat, 
qui ei debita devocionis reverentia obsequerentur ac ducatum 
preberent, usque dum in presentiam ducis ad civitatem Pragam 
venit. Ubi dux, cum dive memorie Megenhardo eiusdem urbis 
episcopo omnique clero et populo officiosissime eum excipiens, 
magna ei donaria obtulit; que ipse in usus pauperum delegavit. 
Idem vero electus Dei pontifex Megenhardus singularem fami- 
liaritatis gratiam cum pio Ottone iam dudum habuerat^; ita ut 
pro amore eius etiam locura hunc\ quem illi maxime dilectum 
noverat, miro affectu excoleret, beneficiis magnis accumularet 
perpetuamque hie anniversarii sui memoriam, ut hodieque ap- 
paret^, fideli devotione disponeret. 

Progressus itaque pius Otto abbaciam Seizkeam^ peciit; 
inde ad Albeam divertit. In quibus locis dux Ladizlaus certas 
ei mausiones usque ad terram Poloniorum constituerat. Ibi quo- 
que legati venerabilis Polizlai' ducis Poloniorum novo nostri 
temporis apostolo occurrerunt et commeatum victumque usque 
ad Gnezensem metropolim habuudanter exhibuerunt. Venit ergo 
ad episcopatum Bretlaeusem ; ubi honore debito susceptus, biduo 
mansit. Tercia die Pozenaensem episcopatum adiit. Unde di- 
gressus, per loca contigua fidei et pietatis spargens semina, vix 
intra quatuordecim dies ad Gnezensem ecclesiam, que metropo- 
lis est Polonie, accessit. 

4. Polizlaus ergo dux, comperto viri Dei adventu, flere 

a. Cladereneuse C, Cladninnense E. 

1. Kladrau. 2. I. 3. Cf. Udalrici cod. n. 239 Bibl. rer. Germ.V 
416. 4. S. Michaelis Bambergensem. 5. V. Necrol. S. Mich. Bibl. rer. 
Germ.V 573 ad 5 Non. lul. 6. Sadska, a Praga ad orientem. 7. III. 

Ebo. 4 



50 LIBRI II CAP. IV 

1124 cepit pre gaudio; moxque egressus cum omni clero et populo, 
dilecto patri nudis pedibus occurrit. Tantaque eum devocione 
excepit, ut etiam filios suos lactentes illi obvios portari etve- 
stigia eius exosculari iuberet sacraque eins benedictione per ma- 
nus impositionem confirmari cum lacrimis expeteret. Erat enim 
dux ipse magne in Christi ecclesiam' revereutie, amator paupe- 
rum et piissimus inopum consolator, humilitatis et caritatis yir- 
tute Omnibus amabilis, congregationibus üdelium et domiciliis 
sanctorum magis quam urbibus exstruendis operam dare solitus. 
Qui etiam desiderantissimum sibi patrem Ottonem per tres eb- 
domadas in episcopatu Gnezensi secum detinuit, in domo lacobi, 
prepositi maioris ecclesie, qui postea episcopus^ factus est; ut 
et doctrine eius suavitatem degustaret et oportuna queque sump- 
tuum ad iter illud necessariorum ei provideret. Egressus 

autem pius Otto*" a Gnezensi ecclesia, furtum quoddam in pro- 
xima villa incurrit; quod mox edicto Polizlai ducis recuperavit. 
Ibi etiam comites eius Heroldus et Godeboldus, accepta bene- 
dictione, ad sua rediere. Post hec, Deo gubernante, prospero 
itinere usque ad fines terre Poloniorum processit. 

Cumque ad castrum quoddam quod Uzda'^ nominatum est, 
quod est in continio utriusque terre, cum suis venisset, comes 
Paulus, ductor eius, premisit nuncios ad Wortizlaum Pomeranie 
ducem; qui servum Dei Ottonem, fama apud eos celeberrima 
vulgatum, fines suos euangelizandi gratia adire insinuarent, cui 
tam pro sue sanctitatis re\ erentia, -quam etiam auctoritate apo- 
stolici domni Calixti, cuius missus erat, omni devocione occur- 
rerent et monitis eius seu preceptis per omuia obteraperarent. 
Quo mandato dux Wortizlaus accepto, in Castro Zitarigroda nun- 
cupato ei occurrit, honorifice illum ut angelura Domini excipiens. 
Cui pius Otto pacem Christi oiferens, dona etiam more suo ob- 
tulit, hoc est sedem episcopalem pallio obductam et dorsale pre- 
ciosum cum aliis muneribus, ut temporalibus illum bonis'' ad 

a. ecclesiam scripsi pro ecclesia C. b. majius posterior in C addidit in. 

c. donis C, bonis E. 

1. archiepiscopus Gnesnensis. 2. Uscz ad Netzam fl., a Posnania 

ad septemtriones. 



LIBRI II CAP. IV. V 51 

amorem celestium facilius attraheret. Barbari autem instinctu 1124 
inimici et satellitum eius, viclelicet sacerdotum suorura, crudeli 
impetu super famulos Christi irruentes, mortem eis minari ce- 
perunt. Quo viso, dux admodum contristatus cum suis accurrit, 
eorumque defensioni viriliter insistens, exterritos et pene iam 
desperatos non minime consolatus est. Sed et legatos suos lun. 
pio Ottoni assiguavit, qui per desertum magnum, quod inmine- 
bat, continuato Septem dierum spacio eum trausduxeruiit. Ubi 
grande venenatorum animalium periculum incurrerunt; sed, Deo 
protegente, illesi evaserunt. Et post hec ad stagnum quoddam 
ventum est, ubi occurrentibus sibi Pomeranis", quorum Deus 
corda tetigerat, et ultro lidei ac lavacri salutaris gTatiam expe- 
tentibus, llens pre gaudio primicias novi gregis ovili Christi 
adiecit. Altera die ad villam proximam divertit, ibique plures 
Domino cooperaute secuude nativitatis sacramento iniciavit. 

5. Tercia die ad Piriscum ' castrum primum Pomeranie 
venit, ubi, cives eius ad tidem exhortans, quatuordecim diebus 
sedit; eis nimirum abnueütibiis et servum Dei ad alia migrare 
loca facieutibus seque novam haue legem sine primatum'' et 
maiorum suorum consilio aggredi non posse testantibus. Tandem, 
pio Ottone assiduis pro salvacione eorum precibus incubante, 
spiritu Dei qui ubi vult spirat'' et cui vult miseretur^ tacti, 
assenserunt et, iugo fidei colla subraittentes, baptizati sunt, 
quotquot erant preordinati ad vitam eternam*. 

Itaque in nativitate sancti lohannis baptiste ad castrum ma- luu. 24 
gnum Gamin^ dictum, ubi sedes ducis est, pervenit. Ubi multum 
tempus id est quatuordecim ebdomadas vel amplius residens, 
ecclesias de ramis arborum, ut novella tunc plantacio exigebat, 
construxit; et ipse quidem infantes, cooperatores autem sui viros 
et mulieres ad Christum coniluentes baptizabant. Illic ergo 
in catezizatione requisitum est a mulieribus, quod infantes ne- 
cassent*^ — nam crudelitate paganica puellas necare, et mares 

a. Pomeranensibus C. b. primatu C. 

1. Pyritz. 2. loh. 3, 8. 3. Rom. 9, 18. 4. Act. ap. 13, 48. 

5. Kammin. 6. i. e. mulieres interrogatae sunt, num infantes necassent. 



52 LiBRi II CAP. V — vn 

1124 reservare solebant — et pro hoc scelere specialis penitentia eis 
iniuncta est. Singulariter ergo viri, singulariter femine sacro 
abluebantur fönte, obpansis, ut oportunum erat, circa bapti- 
sterium velis, tanto ab invicem spacio seraoti, ut nulla scan- 
dali alicuius occasio hinc oboriri "posset. 

6. Ad confirmaiidam vero pii Ottonis predicationem Celeste 
prodigium non defuit, quod consequenter hie inseri ordo rela- 
tionis exigit. Xam in eodem Castro Gamin mulier quedam, no- 
bilitate et divitiis prepollens sed iuimici suasionibus seducta, 
piissimi apostoli sui doctriuam [)ro nichilo habebat et verba eius 
postponens sequi nolebat. Unde inter alia contemptus et trans- 
gressionis iiidicia, dominica die cunctis feriantibus, ipsa in agrum 
egressa metebat et, reclamante ac prohibente familia, irreve- 
renti et infrouito animo cepto operi instabat. Sed pius Dominus, 
qui predicatoribus suis poUiceri dignatus est dicens: Qui vos 
audit me audit, et qui vos spernit me sper?iit\ evidenti mira- 
culo ad correctionem aliorum despectionis huius vindex et casti- 
gator factus est. Nam dum mulier infelix pertinaciter nefario 
operi incumberet ac familie sue, cur" eam adiuvare negligeret, 
tumida comminatione exprobraret, subito collapsa retrorsum, 
dicto citius exspiravit magnumque astantibus horrorem incussit. 
Moxque a familia plangente et ululante loculo imposita, per 
omnem civitatis ambitum cum lamentabili exequiarum celebra- 
tione circumferebatur. Cunctisque tarn manifestum Dei iudicium 
pertimescentibus, universi in fide et religione christiana magis 
ac magis confirmabantur. 

7. Progressus itaque apostolus Pomeranorum venit ad 
urbem magnam lulin, ubi Odora fluvius preteriiuens lacum'"^ 
vaste longitudinis ac latitudinis facit illicque mare influit. Cives 
autem loci illius crudeles erant et impii. Unde et pius predi- 
cator, magno illuc capitis sui periculo ingressus, certam mortis 
exspectationem cum suis omnibus habebat. Mos autem est 
regionis illius, ut princeps terre in singulis castris propriam 

a. circa C. 

1. Luc. 10, 16. 2. das Half. 



LIBRI II CAP. VII. VIII 53 

sedem et mansionem habeat, in quam qiücumque fugerit, tutum 1124 
ab inimicis asyliim possidet. Illuc ergo pius Otto ingressus, 
oratiooibus et lacrimis pro conversione gentis Pomeranice in- 
stabat; sed in cassum. Nam urbani, calice furoris Dei misere 
debriati, audito servorum Dei adventn, seqiienti die prinio dilu- 
culo super eos armata manu irruerunt et fustibus ac lapidibus 
impetentes expellere nitebantur; dicentes: in vanum eos ducis 
mansionem irrepsisse, quasi illic pacem habituri essent, cum 
subversores patrie ac legum antiquarum extranei ab hac pacis 
condicione deorum suorum edicto censerentur. Vix ergo inter- 
ventu ac suffragio ducis post multimodas iniurias vivi evase- 
runt. Et extensis ante castrum tentoriis, Septem diebus illic 
morabantur; cottidie per intern uncios utriusque ducis, id est 
Polizlai et Wortizlai, requirentes a lulinensibus, si fidei Chri- 
stiane iugum subire deliberassent. Sed illi, pravo sacerdotum 
suorum consilio seducti, nullatenus sane doctrine preconem re- 
cipere volebant, quin immo de finibus suis cum ignominia eum 
perturbantes ad Stetinenses ire conpulerunt. 

8. Accidit quoque in eodem loco, servum Dei gravem et 
suo nomini' indiguara subire iacturam, que illi maiorem apud 
Deum retribucionis eterne pariebat gloriam. Nam rusticus qui- 
dam, filius perdicionis, in silvam ad ligna precidenda ierat. 
Rediensque cum plaustro lignis onusto, viro Dei occurrit in 
loco, ubi magna ceni^ profunditas inerat; et nimia furoris^ ar- 
matus vesania, instinctu possidentis eum sathane, arrepto vali- 
dissimo ligno, caput servi Dei perfringere et cerebrum eins ex- 
cutere nisus est. Sed Domino pium Ottonem ad multorum edi- 
ticationem conservante, nefandus ille homicida sauctum eins 
verticem attiugere non potuit; sed iugentem ei inter scapulas 
ictum dedit, ita ut pronus in cenum laberetur caputque illud, 
reverenda canicie honorandum, cum toto corpore luto fetidissimo 
turparetur. Sed et cooperator eins fidelis Hyltanus nomine, cum 
ei presidio esse voluit, et ipse gravem pro defensione veritatis 
in brachio ictum suscepit. Servus autem Christi e luto sub- 

a. sie codd. b. sceni C. c. furore C. 



54 LIBRI II CAP. VIII. IX 

1124 levatus gratias pro contumelia agebat, dicens: Gloria tibi, Do- 
mine, quia, etsi amplius non erit, saltem inium pro amore tuo 
ictum accipere menn'. 

Verum nsque quaque uod deseruit Deus^ famulura simm, 
pro nomine eins tanta discriminis acerbitate laborantem; quin 
immo defensorem illi et adiutorem in oportunitatibus in tribu- 
latioue' illustrem virum nomine Nedamirum destinare dignatus 
est. Erat enim ipse Nedamirus diviciis et potencia inter suos 
opinatissimus, antea qnidem in Saxonia baptizatus et occulte 
christianus. Hie omnem pio Ottoni exhibebat humanitatem et 
defensionem: et abeuntem magna devotionis reverentia prose- 
cutus, tres naves non modicas victualinra copia oneratas hila- 
riter prebuit ac ducatum ei ad urbem Stetiuensem usque in 
arcem ducis officiose satis exhibuit. Tpseque per noctem ad 
cives suos lulinenses dam rediit. Apostolus itaque Pomera- 
norum, continuis novem ebdomadibus in urbe Stetinensi tuto 
in loco residens, diu multumque in opere Dei et verbo predica- 
tionis oportune importune laborabat. Taudemque, Dei preve- 
niente dementia, conversionem effere gentis obtinuit; hac vide- 
licet occasione: 

9. Domizlaus quidam. corpore et animo ac diviciarum 
copia sed et generis nobilitate inter Stetinenses eminentissimus, 
tanto ab omnibus honore et reverentia colebatur, ut nee ipse 
dux Pomeranie Wortizlaus sine consilio et assensu eius quic- 
j quam agere presumeret; sed ad illius nutum universa tarn pu- 
blica quam privata disponebantur negocia. Nam et^ pars ma- 
xima urbis Stetinensis — que, principatum omnium Pomeranie 
dvitatum obtinens, tres** montes suo ambitu inclusos habet — 
propinquis et affinibus Domizlai re])leta erat; sed et in aliis 
circumiacentibus regionibus tantam propinquorum turbam ha- 
bebat, ut non facile quisquam ei resistere posset. Sciens ita- 
que pius Otto, utpote vir sagacissimus, quia, si hunc fidei 

a, eximia iirbs illa Stetin, que, tres montes suo ambitu inclusos habens, princi- 
patum — obtinet E pro et — habet. b. quatuor C {sed cf. supra n. a). 

1. Cf. Ps. 118, 8. 2. Ps. 9, 10. 



LIBRI II CAP. IX 55 

Christiane cum propinquis suis subiceret, omnis plebs exemplo 1124 
eius attraheretur, toto conamine rinocerotam hunc ad arandum 
in agro Domini loro predicationis alligare ' contendit. Sed 
quia durus erat nee facile constringi poterat, primum filios eius 
absente patre fidei sacramentis iniciavit, matrem quoque cum 
filiis ovili Christi adiecit. Quo audito, Domizlaus primo quidem 
graviter indignatus, quod sine voluntate et assensu eius hec 
acta essent, velut alter Saulus persecutionis crudelissime auctor 
factus est; ita ut, minis et terroribus ac conviciis pium Ottonem 
aggressus, cum ignominia de finibus illis eliminare temptasset. 
Sed apostolo Pomeranorum genua ad Deum flectente et cum 
lacrimis orante, ut ubi habundavit iniquitas superhabundaret 
gratia'^ Domizlaus, timore simul et amore Dei tactus, tamquam 
et ei superna voce diceretur: Domizlae, quid me persequerisf^ 
olim quidem debui perdere te, sed Otto servus meus oravit pro 
te, repente de lupo in agnum, hoc est de Saulo mutatus est in 
Paulum; et totus lacrimis infusus, pio Ottoni humili adgenicu- 
latione prosternitur, indulgentiam ab eo et locum penitentie 
flagitans. A quo benigne susceptus et paterna benedictione con- 
solatus, secreta confessione innotuit: se olim in Saxonia bap- 
tismi gratiam percepisse sed, astucia inimici tanta diviciarum 
mole in barbarica terra sibi accedente, tidem Christi inter ydo- 
latras servare non potuisse. Ex eo igitur abdicato penitus omni 
gentilitatis errore, fidei, quam inpugnaverat, validissimus pro- 
pugnator factus est, mirumque in modum plus correctus pro- 
fuit, quam errans leserat. Statimque omnis familia eius cum 
gaudio nove regenerationis lavacro perfusa est, anime scilicet 
plus quam quingente; sed et propinqui eius et amici cum do- 
mesticis suis, exemplo eius provocati, tidem receperunt. Sic- 
que factum est, ut, de die in diem crescente numero fidelium, 
tota civitas cum adiacente provincia, fugatis ydolatrie tenebris, 
splendore fidei illuminarentur. Mansit itaque illic pius predi- 
cator per instantem hiemem, baptismi gratiam confluentibus ad 
se populis tradens, ecclesias in locis oportunis construens; 
1. lob 39, 10. 2. Rom. 5, 2C. 3. Act. ap. 9, 4. 



56 LIBRI n CAP. IX — XI 

1124 easque miDistris ac sacerdotibus idoneis committens omnique 
ornatii ecclesiastico diligenter instituens. 

10. Sed nequaquam silencio pretereundum, quomodo etiam 
miraculi attestatione Dominus fidelem siuira operarium, viriliter 
pro se agonizantem, illustrare dignatus est, sicut ore prophetico 
predixerat: Quicianque glorißcaverit me, glovificaho eum\ Ma- 
trone due, adhuc errore gentilitatis irretite, gravissima egritii- 
dinis molestia detinebantur; ita ut, omni memljrorum officio 
destitute, morti iam proxime viderentur. Ad quas pius Otto 
accessit, verbum salutis, prout capere poterant, annimciavit; 
et sancta spe de misericordia Christi presuraens, pollicitus est 
eis, si credere et baptizari vellent, non solum anime sed et 
corporis medelam et integerrimam sanitatem. Quod siüe mora 
pollicentibus illis, servus Dei oratione facta manus capitibus" 
earum imposuit, signo crucis et benedictione eas communivit. 
Statimque fugatis doloribus, pristine sanitati sunt reddite; et a 
duplici morte, hoc est corporis et anime, per orationes sancti 
presulis absolute, unda salutari cum gaudio magno sunt regene- 
rate. Multisque occasio salutis et conversionis fuere. 

11. lulineuses autem, qui dudum veritatis preconem a se 
repulerant, cum audissent Stetiuenses tidem recepisse, nutu Dei 
mente compuncti, legatos honorabiles ad revocandum virum Dei 
miserunt. Quibus ille visis, zelo pietatis motus: Quid venistis 
inquit ad me, hominem quem odistis et expulistis a vobisf At 
illi humili satisfactione veniam petentes: Nos inquiunt pater 
honorandej antiquam patrum et niaiorwn nostrorum legem sine 
consensu primatum, quos in hac Stetinensi nostra metropoli re- 
veremur , infringere non presumpsimus. Sed postquam Deus 
tuus principes nostros sibi per te suhegit^ nos quoque, omni re- 
mota contradictione , monitis tuis obtemperare et doctrinam sa- 
lutis excipere parati sumus. Quo audito, antistes Domini po- 
sitis genibus Deo gratias egit; profectusque cum eis et debita 
a lulinensibus reverentia susceptus, veritatis viam errantibus 
aperuit et baptismi sacramento purificans adoptivum Deo po- 

a. capiti a 1. 1 Reg. 2, 30. 



LIBRI II CAP. XI. XII 57 

pulum congregavit. Computatus est aiitem numerus baptizato- 1124 
rura illo tempore viginti duo milia et centum quinquaginta sex 
homines, quos pater sanctus, pro ignorantia creatoris et cultu 
rei inseusibilis comparatos iumentis insipientibus et similes'' 
factos illis', ad rectum tramitem perduxit et rationabile Deo 
vivo obsequium exhibere^ edocuit. Absque iioticia etenim crea- 
toris sui omnis homo pecus est. 

12. Opere precium est autem, ipsa etiam predicationis 
eius tempora'' hie ob noticiam posterorum annotare, ne vel hoc 
curioso desit lectori. Non enim parvi pendendus est talis fervor 
amoris Christi et pene inaudita his temporibus mentis eius de- 
votio; cum alii pontifices magis urbibus et castellis quam ec- 
clesiis vel pauperum Christi domiciliis edificaudis insistant, plus- 
que" segni ocio torpere quam remotos barbarorum fines euan- 
gelizandi gracia adire satagaiit. Huic antem servo Dei beatis- 
simo longe alia mens erat. Nunquam ille municionibus vel civi- 
tatibus extruendis operam dedit, dicens cum apostolo: Non ha- 
bemus hie manentem civitatem, sed futuram inqidrimus^, Porro 
basilicas Christo dicandas fideliumque cellas et hospitalia tanta 
devotione et liberalitate annuatim edificabat, ut cunctis pro hoc 
stupori esset et ammirationi. Et cum nimia hec divini cultus in 
Teutonicis partibus occupatio facile eum ab ardua huius pere- 
grinationis angaria excusabilem reddere valeret, non tamen his 
contentus, latitudinem sancte caritatis, que in corde eius dif- 
fusa per Spiritum sanctum flagrabat, etiam ad remotissimam 
Pomeranorum gentem extendere curavit; ut illic populum ad- 
quisitionis et filios Dei per euangelium gener aret, quibus cum 
Paulo gratulabuiidus dicere posset: Que est nostra spes aut 
gaudium aut corona glo7Hef Nonne vos ante dominum lesum 
Christum estis in adventu eiusf Vos enim estis gloria nostra 
et gaudium'^ ac signaculum apostolatus mei^. Cuius felicis- 

a. similis C. b. tempore C. c, plusquam C. 

1. Ps. 48, 13: „comparatus est iumentis insipientibus et similis factus 
est illis". 2. Rom. 12, 1. 3. Hebr. 13, 14. 4. 1 Thess. 2, 19. 

5. 1 Corinth. 9, 2. 



58 LiBRi II CAP. xn 

1124 simi apostolatus tempora ipsamque eius auctoritate canonica 
suffultam doctrinam scire volentibus evidenter explicabimus * : 

^Anno dominice incarnationis millesimo centesimo vicesimo 
quarto, indictione secimda, Calixto papa secundo Romane sedi 
presidente, Otto, Dei gratia Babenbergensis ecclesie octavus epi- 
scopus, igne divini amoris succensus et predicti apostolici auc- 
toritate assensiique roboratus , partes Pomeranorum paganorum 
cum quibusdam civitatibus terre Liuticie aggressus est, ut eos 
ah errore gentilitatis revocaret, et ad viam veritatis agmtio?iem- 
que Christi filii Dei perduceret. Quibus Domino opitulante con- 
versis et baptizatis, ecclesias construcVit ac consecravit. Deinde 
iuxta sanctorum patrum instituta hec eos servare edocuit: scili- 
cet ut sexta feria abstineant a carne et lacte more christianorum ; 
dominica die vacent ab omni opere malo et ad ecclesiam divi- 
num officium auditicri veniant ibique orationibus studiosis insi- 
stant; solempnitates sanctorum cum vigiliis, secundum quod eis 
indicatum fuerit, omni diligejitia observent; sacrosanctam qua- 
dragesimam ieiuniis vigiliis elemosinis et oratioiiibus diligentis- 
sime observare studeant; infantes suos in sancto sabbato pasche 
et penthecostes cum candelis et cappa, que dicitur „vestis Can- 
dida^ ^, et patrinis comitantibus ad baptismum deferant; eosque, 
veste innoce7itie indutos, per singulos dies usque in diem octa- 
vum eiusdem sancti sabbati ad ecclesiam deferant et celebrationi 
divini officii Interesse satagant. Hoc etiam districta redargu- 
tione prohibuit: ne filias suas necarent, nam hoc nephas maxime 
inter eos vigebat; ne etiam filios suos et filias ad baptismum 
teneant; sed sibi patrinos querant; patrinis etiam fidem et ami- 
ciciam ut carnalibus parentibus servent. Interdixit etiam: ne 
quis commatrem suam ducat in uxorem, neque propriam cogna- 
tam suam usque in sextam et septimam generationem; et unus 

1. Hanc, quae sequitur, relationem iiissu ipsius Ottonis episcopi con- 
scriptam esse, Ekkehardus (Mon. Germ. SS. VI 263), qui eandem in chro- 
nicon indidit, testificatur bis verbis: „questum, de commisso sibi talento 
lucratum, litteris annotare precepit". 2. Rituale Romanum: De sacra- 

mento baptismi: „Alba vestis in modum pallioli, seu linteolum candidum 
infantis capiti imponendum". 



LIBRI II CAP. XII. XIII 59 

quinque contentus sit una uxore; ne sepeliant mortuos christianos 1124 
inter paganos in silvis aut in campis , sed in cimiteriis sicut 
mos est omnium christianorum ; ne fustes ad sepulchra eorum 
ponant; omnem iHtum et pravitatem paganam abiciant; domos 
ydolorum non construant; p)hitonissas non adeant; sortilegi non 
sint; ne quid etiam inmtmdum comedant, non morticinum, non 
suffocatum, neqite ydolotitum, neque sanguinem animalium; ne 
commujiicent paganis, ne cibum aut potum cum eis aut in vascu- 
lis eorum sumant; ne in his omnibus consuetudinem paganisyni 
repetant. Iniunxit etiam, eis: ut, dum sani sint, veniant ad 

sacerdotes ecclesie et confiteantur peccata sua; in infirmitate autem 
vocent ad se presbiteros ac, pura confessione expiati, corpus Do- 
mini accipiant, Instituit etiam: ut de periuriis, de adulteriis, 
de homicidiis et de ceteris crinmialibus secundum canonica in- 
stituta p)enitentiam agant; et in omni christiana religione et ob- 
servatione obedientes sint; et ut midieres post partum ad eccle- 
siam veniant et benedictionem a sacerdote, ut mos est, accipiant^', 

13. Soli autem pontifices ydolorum vie Domini resistebant, 
et multas servo Dei tendentes insidias, occulte eum perimere 
nitebantur. Sed raultitudine plebis cottidie ad fidem convolante, 
cum nullus sacrilegis et profanis sacerdotibus ad eum pateret 
accessus, coufusi et reveriti a facie eius exemplo Zaroes et Ar- 
faxat magorum \ apostolos Christi Matheum Symonem et ludam 
fugientium, longius extra regionem illam secesserunt. Et quia 
apertam famulo Dei persecutionera inferre non poterant, detrac- 
tionibus et blasphemiis horribilibus eum lacerabant, et quocun- 
que devenissent, invidiam ei ac inimicicias excitantes, maledicta 
et probra in eum congerebant. Pro quibus tarnen ille Deo di- 
gnus antistes a Domino gratiam ampliorem consequebatur; quia, 
ut scriptum est: Benedictio Domini super caput iusti"^, ideo de- 
dit illi hereditatem eternam in celis et invenit gratiam in con- 
spectu omnis carnis. 

Cum vero delubra et effigies ydolorum a pio Ottone de- 

1. De his V. Acta S. Matthaei apostoli. Acta SS. Sept. T.VI p. 220 sq. 
2. Prov. 10, 6. 



60 LIBRI II CAP. XITI 

1124 struerentur, profaui sacerdotes auream imaginem Trigelawi, qui 
principaliter ab eis colebatur, furati, extra provinciam abdiixe- 
runt et cuidam vidue, apud villam modicam degenti, ubi nee 
spes iilla reqiiireudi esset, ad custodiendum tradiderunt. Qiie, 
mercede ad hoc couducta, quasi pnpillam oculi sui includens 
profanum illud custodiebat simiilacrum ; ita ut, truDco validis- 
sime arboris cavato, illie imaginem Trigelawi pallio obductam 
includeret et nee videndi ne dicam tangendi illud euiquam copia 
esset. Solummodo foramen modicum, ubi sacrificium inferretur, 
in trunco patebat; nee quisquam domum illam nisi profanes sa- 
criticiorum ritus agendi causa iutrabat. Quod audiens, incli- 
tus Pomeranorum apostolus multifaria intencione satagebat, quo- 
quo modo illuc attingere; premetuens, quod et accidit, post 
abscessum suum rudibus adhuc et necdum in fide confirmatis 
plebibus simulacrum illud in ruinam futurum. Sed prudenter 
animadvertens, utpote vir omni sagacitate preditus: quia, si 
publicam illo profectionem indiceret, sacerdotes, audito eins ad- 
ventu, imaginem Trigelawi rursum ad remociora occultando ab- 
ducerent, sapienti usus consilio, quendam ex comitibus suis Her- 
mannum nomine, barbare locutionis sciolum sensuque et ingenio 
satis acutum, latenter ad viduam illam destinare curavit. Cui 
etiam precepit, ut, assumpto habitu barbarico, ad sacrificandum 
Trigelawo se pergere fingeret. Hermannus itaque, pilleolum 
barbaricum et clamidem mercatus, post multa ardue vie peri- 
cula viduam illam tandem conveniens, asserebat: se, nuper de 
procelloso maris gurgite per invocationem dei sui Trigelawi eru- 
tum ideoque debitum ei pro salvatione sua sacrificium litare de- 
siderantem, ductu eins illo mirabili ordine per ignotos vie tractus 
devenisse. At illa: Si ab eo inquit missus es, ecce edes, in qua 
deus noster rohore cavato inclusus detinetur. Ipsum quidem vi- 
dere et tangere non poteris; sed ante truncum procidens, eminus 
foramen modicum^ ubi quod vovisti sacrificium inferas, attende, 
Quod dum imposueris, reverent'er clauso ostio, egredere. Et si 
vite tue consultum esse volueris, cave, ne euiquam hunc patefa- 
cias sermonem. Qui alacer edem illam ingressus, dragmam ar- 



LIBRI II CAP. Xm. XIV 61 

genti in foramen iactavit, ut sonitu metalli sacrificasse putare- 1124 
tur. Sed- concitus, quod iecerat, retraxit; et pro honore contu- 
meliam Trigelawo, id est sputaculum ingens pro sacrificio, ob- 
tulit. Deinde curiosius attendens, si forte negocii, pro quo missus 
erat, exequendi facultas ulla suppeteret, animadvertit imaginem 
Trigelawi tanta cautela et firmitate trunco inpressam, ut nullo 
pacto eripi aut saltem loco moveri posset. Unde non raediocri 
tactus dolore, quidnam ageret estuabat; dicens intra se: Heu, 
quod tantum vie pelagus sine fructu peragravi. Quid respoii- 
debo domino meo ; vel quis me hie fuisse eredet, cum vaeuus 
redierof Et circumferens oculos, vidit sellam Trigelawi commi- 
nus parieti affixam; erat autem nimie antiquitatis et nullo iam 
pene usui apta. Statimque exiliens cum gaudio, infaustum mu- 
nus parieti detrahit et abscondit. Primoque noctis conticinio 
egressus, omni festinatione dominum suum sociosque revisit; 
cuncta que egerat replicat, sellam etiam Trigelawi in testimo- 
nium fidei sue representat. Apostolus itaque Pomeranorum, 
habito cum suis consilio, sibi quidem et suis ab hac requisicione 
desistendum censuit, ne non tarn zelo iusticie quam auri cupi- 
ditate hoc agere videretur. Collectis tamen et adunatis princi- 
pibus ac natu maioribus, iusiurandum ab eis exegit: ut cultura 
Trigelawi penitus abdicaretur et, confracta imagine, aurum omne 
in redemptionem captivorum erogaretur. 

14. Sed dum fortem armatum*, qui eatenus atrium suum 
Pomeraniam scilicet possederat, fortior Christus superveniens 
superasset, armisque eins per beatum presulem confractis, spolia 
distribuisset, non ferens ille violentam de sedibus suis exclu- 
sionem, tamquam leo rugiens vel modicam servo Dei inferre 
nisus est lesionem. Et aliud quod ageret Domino prohibente 
non inveniens, locum Babenbergensem maiori ex parte inopinato 
incendii discrimine absumpsit; ut, dum pastor eximius, peracta 
apud extraneos predicatione, sponsam suam cum gaudio revi- 
seret, non per omnia integram sed aliquantulum hoc dampno 
conquassatam ac merore confectam inveniret. Nocte enim, qua 
1. diabolum. Cf. Bibl. rer. Germ. II 634 n. 12. 



62 LIBRI II CAP. XIV. XV 

1124 festivitas sancti Herrn etis martiris agebatur — cuius precioso 
^*" corpore locus ipse a primorcUo per fimdatorem suum beatum 
Heinricum nobiliter est insignitus — idem lameutabile incendium 
occasioue mulieris ciüusdam in partii laborantis sumpsit exov- 
dium. Quod statim circumcirca se impetu valido torquens, omuem 
locum extra civitatis ambitum tanta vastavit atrocitate, ut vix 
rarusciile quorimdam case evaderent. Ipsa vero civitas cum ec- 
clesiis suis infra vel extra positis patrocinio beati Hermetis alio- 
rumque advocatorum suorum illesa permansit. Ad nichilum 
itaque fraus et malicia versuti hostis est redacta; quoniam qui- 
deni et sponsa castissima Babeuberg tetram calamitatis huius 
nubeculam, patre suo tamquam serenissimi solis iubare ad se 
reverso, facile recuperavit% et ipse' atrium suum, quod diu se- 
curus possederat, ultra teuere non potuit. Christo enim in Po- 
merania per apostolatum pii Ottonis reguaute, inimici defecerunt 
framee in finem, et eivitates eorum destructe suutl 

15. Plurimi autem lulinensium pro uegociatione sua trans 
mare abierant; qui, audita civium suorum couversione, spiritu 
Del preveniente, emulatores eorum facti sunt. Et ad metropolim 
suam reversi, regi regum Christo colla submittunt, statim que a 
presbiteris, quos pius Otto illic constituerat, baptizati, civibus 
suis, dudum christianis legibus initiatis, pari devotione adunan- 
tur. Et mirum in modum fidelissimo precone veritatis in opere 
Dei laborante, ecclesia per totam regionem illam crescebat et 
confortabatur, Dominusque augebat cottidie, qui salvi fierent in 
id ipsuml Apostolus itaque Pomeranorum duas illic eccle- 
sias constituit: unam in civitate lulin sub honore sanctorum 
Adelberti et Winezlai, qui magne apud barbaros opinionis erant, 
in loco, ubi profani demoniorum ritus agi solebant, ut, ubi 
spurca pridem commercia, Christi deinceps fi'equentareutur mi- 
steria; alteram extra civitatem in campo mire latitudinis et ame- 

a. sie CB. 

1. versutus hostis (diaboliis). 2, Ps. 9, 7. 3. Act. apost. 2, 47: 
„Dominus autem augebat, qui salvi fierent quotidie in id ipsum~. 



LIBRI II CAP. XV. XVI 63 

nitatis in veneratione beatissimi apostolorum principis edificavit, 1124 
illicque sedem episcopalem statuit. 

16. Sed pio doctore, pro continuis aniraarum lucris moram 
illic faciente, devota gregis sui multitudo, non solum in Baben- 
bergensi loco sed et in pluribus cenobiis et parrochiis collecta, 
incredibili soUicitudine et merore pro longiturna tanti pastoris 
absentia angebatur et, ut reportaret illiim, modis omnibus instat. 
Unde crebra ad eum missa legatione preces precibus, vota votis 
congeminant. Sed et litteris, filialem testantibus amorem, pro 
reditu eins satagere non desinunt; quarum hie unam ' inserere 
dignum videtur tarn pro sui dulcedine quam etiam pro auctoris 
eius pie memorie Wignandi abbatis perpetua recordatione. Que 
in hunc se modum habent: 

„Domino et patri karissimo pio Ottoni episcopo ac gentis 1127 
Pomeranice apostolo Wignandus Tharissensis cenobii provisor^^^ ^^ "^ 
indignus devotum in omnibus servicium et orationum spirituale 
debitum. Benedictus Dens, pater misericordiarum, pater lu- 
minum, qui, ex utero formans vos servum sibi^, dedit' in 
lucem gentium, ut salus eius in extremis terre^ per vos an- 
nunciaretur ac lumine fidei tenebrosa gentilium corda irradia- 
rentur. Unde sancta mater ecclesia novo filiorum augmento 
digne letatur, dum per ministerium vestrum multa milia bar- 
bare nacionis sacro baptismate renascuntur et, abiecta ydolorum 
cultura, destructis delubris, reedificatis ecclesiis, verus Dens ado- 
ratur et colitur. Ergo post euaugelium alienis annunciatum, 
post tanti ministerii opus consummatum, iam ad proprias oves 
revertenti pastori grex omnis letabundus occurrit, clerus cum 
populo, ac singulari gaudio monachorum processio patrem suum 
suscipit, concinens in iubilo cordis et voce exultationis : Rever- 
tere, revertere, Sunamitis; revertere, revertere, ut intueamur te^. 
Ego autem, horum omnium minimus sed fidei et dilectionis in- 

a. om. C. 

1. Haec Wignandi epistola, ab Ebone ad annum 1124 perperam re- 
lata, scripta est anno 1127. Cf. Geschichte des deutschen Reiches unter 
Lothar dem Sachsen p. 60 n. 24, 61 n. 32. 2. Isai. 49, 5. 3. Isai. 

49, 6. 4. Cant. 6, 12. 



64 LIBRI II CAP. XVI 

1127 tegritate nulli secundus, circa festum sancti Mauricii' in Saxo- 
pos ep.^ üiam veni, sperans optatissimum adventum domlDi mei; ut pri- 
mus susciperem, quem novissimus deduxi. Sed redeunte nuncio 
vestvo, spe exspectationis mee frustratus, multum autem de 
certo reditu vestro letificatus, quod corporali presentia non 
potui, in spiritu hiimilitatis dominum meum primus salutare 
studui; dicens non sono tantum oris sed flagrantissimo etiam 
iubilo cordis: 

Salve, magne pater! Die, littera, die reverenter. 
Die rogo versifice: Inclite presul, ave! 

Expectate redi, populi spes, optio cleri, 

Digne dator legis, certa medela gregis. 
Nolumus ergo vos ignorare, pater sanctissime: quia, ex quo re- 
cessistis, semper immiuebat nobis dies angustie et tribulationis. 
Tirannus enim ille Conradus'". toto pene anno in castello Nu- 
rinbergensi*' moratus, bona episcopatus sibi vicina devastavit; 
de redditibus vestris frumentum ex parte abstulit; censum sibi 
persolvi statuit; villicum de Rostal " bis captivatum omnibus 
rebus suis despoliavit; insuper urbem Babenbergensem callida 
machinatione, ut fertur, apprehendere studuit, sed Deo gratias 
iniquitas eins nequaquam prevaluit. Ego enim et Cunradus'' 
custos, de dispensatione nobis credita solliciti, civitati presidia 
et custodias cum ceteris fidelibus vestris deputavimus; arietes 
in circuitu exstruximus; militibus, prout opus erat, stipendia 
erogavimus; reliqua omnia, que commisistis, diligenter procura- 
vimus. Inter Hermannum et Fridericura maxima guerra ha- 
betur; insidie diverse altrinsecus tenduntur; rapine rapinis, in- 
cendia incendiis redduntur; inter que villa subiacens Lapidi- 
Botonis^ cum ecclesia combusta est. Fridericus, quadam nocte 
municionem Xienstein' cum militibus suis clam ingressus, viri- 
liter agere cepit; sed, qui in arce erant, missis iaculis et iactis 

a. .C. C, Conradus B. b. Nurembergensi C, Nurinbergensi B. c. Ro- 

stal C, Rustal B. d, Conradus B. e. Nienstein C, Niestein B. 

1. circiter Sept. 22. 2. regui aemulus; postea III rex. 3. Bo- 
tenstein. 



LIBRI II CAP. XVI. XVII 65 

lapidibus unum de suis occiderimt, plures vulneraverunt. Sic- 1127 
que infecto negocio vix cum suis omnibus evasit. Preterea^^^ ^^' ' 
per totam provinciam multa mala grassantur; rapinis, incendiis 
omnia vastantur. Ergo tot malis tot miseriis finem facere 
sperautes adventum vestrum, clamamus singuli, clamamus omnes: 
Ve?ii domine veni; festina, ne tardaveris ; adveni desiderahilis, 
quem exspectamus in tot tribulationum tenebris! Reliquus 
rerum vestrarum status in Bawaria et Saxonia satis prospere 
agitur. De negocio autem mihi specialiter iniuncto ' pater- 
nitatem vestram scire volo: quia cuprum ad septingentos et eo 
amplius centenarios comparavimus, ex quibus trecentos maxima 
difficultate usque Schmalchalten '' perduximus. Et iam viribus ex- 
hausti, manum auxilii vestri ardenti desiderio prestolamus^ ac 
exoptatissimum omni regno sanctitatis vestre reditum vix ex- 
spectamus". 

He sunt piissimi patris Wignandi littere calamo vere dilec- 
tionis Scripte. 

17. Hie est Wignandus, predicator suavissimus, quem pius 
Otto quasi auricularium ^ sibi fidelissimum eligens, in tanto 
amore et reverencia habebat, ut omnium secretorum suorum 
participem eum faceret et, custodia civitatis sibi specialiter de- 
legata, etiam egregiura opus, quod tunc inchoaverat, scilicet 
domum sancti Petri maioris ecclesie cum turribus ad arcenda 
ignium pericula cupreis operire laminis, eins potissimum ma- 
gisterio committeret^ Nee inmerito. 

Erat enim vir tocius prudentie et sagacitatis, quem videre 
et audire gloria fuit ordinis nostri, non solum spirituali gratia 
prestantissimus sed et corporis venustate et morum habitusque 
dulcedine omnibus amabilis. Cuius reverendam senectutem et 
Caput ad similitudiuem Christi candidum liceat nobis parumper 
dignis vocibus predicare. Nam cum pene centenariam ageret 
eiatem et plurimum in opere Dei nocte dieque laboraret, oculi 

a. Schmalklialteü C, Schmalchalten B. b. prestolamur B. 

1. ecclesiae S. Petri Bambergensis cupro tegendae; v. cap. 17. 2. Cf. 
2 Reg. 23, 23. 3. anno 1127. V. supra n. 1. 

Ebo. 5 



66 LiBRi II CAP. xvn 

puro vigebant lumiue; pedes firmo gressu veloces, auditus pene- 

trabilis, deiites numero et firmitate durabant; vox canora, 

corpus solidum nee senio louginquo curvatum; caui cum rubere 

discrepabant, vires cum etate disseutiebant. Xon memorie tena- 

citatem, ut iu plerisque cernimus, autiquior senecta dissolvebat; 

Don calidi'' acumen ingenii frigidus sauguis obtundebat: non 

contractam rugis faciem arata frons asperabat; non denique 

tremula manus per curvos cere tramites errantem stilum du- 

cebat. Future igitur resurrectiouis virorem*" iu eo Dominus 

nobis ostendit; ut peccati quidem sciamus esse: quod ceteri 

adhuc iuvenes premoriuntur in carne; iustitie autem: quod hie 

adolescentiam in aliena etate metiebatur'. Et quamquam multis 

istam corporis sanitatem etiam peccatoribus evenire videamus, 

tarnen hoc illi ad peccandum abutuntur, hie vero ad bene 

agendum. Siquidem, ab infantia divinis apud nos scripturis 

eruditus et in sancta conversatione probatus, cum prioratum 

hie strennue sub venerabili Wolframmo abbate administraret, 

c. 1120 pius Otto violenter abreptum Tharisiensi eum cenobio prefecit. 

Quod multo tempore, id est amplius quam trigiuta annorum 

spacio, nobiliter gubernans et circumquaque celestis doctrine 

dulcedinem melliÜua'' predicatione spargens, cunctorum in Deum 

provocabat affectus. Totus enim quasi seraphin superni 

amoris facibus accensus, in solo redemptoris desiderio anhe- 

labat; diviue servitutis celebritatem Üagrantissima devotione 

peragebat; secretorum celestium summa et capere prevaluit et 

annunciare, loquendo et alios accendebat et, quos verbo tange- 

bat, ardere protinus in Dei amore faciebat. Sed et sacra mis- 

sarum solempnia singulari affectu et compunctionis dulcedine 

agebat; ita ut et alios, in vinculo perfectionis quod est Caritas 

sibi artius devinctos, tam viva voce quam et litteris, incom- 

parabili suavitate plenis, ad hoc sacrificium ardentissimo summi 

ac veri sacerdotis desiderio celebrandum sepius accenderet. Njc 

mirum, quod, spiritualis huius cibi intimum saporem diu mul- 

a. co7i\ in callidi C. b. virorum C. c. manus posterior in C corr. 

in metiebatur. d. melliflaam codd. 



LIBRI n CAP. XVII 67 

tumque degustans, amplius esuriebat; nam et plus quam qua- c. 1120 
draginta annis sacerdocio fimctus est. felix et omni dignus ~^^^^ 
beatitudine, quem senectus honorabilis Christo servientem occu- 
pavit, quem extrema dies salvatori tanta devotione invenit mili- 
tantem; qui non confundetur, cum loquetur inimicis suis in 
porta'; cui in introitu paradisi dicetur: Serve hone et fidelis, 
intra in gaudium Domini tui^ ; accipe manna absconditum, ac' 
cipe calculum candidum et in calculo nomen novum scriptum, 
quod nemo seit nisi qui accipit^ ; cerne desiderahilem Christi 
vultum, 

Quem prius, abscofisiim nitidi suh tegmine panis, 
Mistica verba canens, semper sacrare solebas. 
Si quis autem de transitu eins audire voluerit, breviter 1151 
accipiat. Totam etenim solemnitatem " paschalem quinqua- Apr. 8 
gesimam solita devotione in divinis exegit laudibus, psalmis et 
orationibus sacreque lectioni et predicationi vacabat. Et cum 
a discipulis suis nova eo loci menia struere rogaretur'', ille, 
instabilem humane vite cursum diemque vocationis sedulo at- 
tendens, respondebat: Cemitis me silicernium: velox est depo- 
sitio taber7iaculi mei*, paucitas dierum meorum ßnietur brevi^ ; 
ideoque expensas ad Celeste edificium congregare desidero ; flendo, 
elemosinas tribuendo, sacras hostias off er endo ceterisque spiri- 
tualibus exercitiis invigilando, adventum iudicis iam iamque ad 
ostium pulsantis operiri volo. Appropinquante igitur diu 

prestolato remunerationis die, antiquus vinee Domini operarius 
dominica, qua canebatur Vocem iocunditatis, more suo festivus Mai. 13 
et alacer chorum ingressus, inusitato ordine Alleluia, surrexit 
pastor bonus ac deinde sequeutiam: Victime paschali per semet 
ipsum imposuit^ Cunctos voce manu totiusque corporis motu 
ad psalleudum devotius incitabat, tanquam, presentis vite me- 

a. solemnitatem adclidl. b. rogaretur scripsl pro cogeretur C. 

1. Ps. 126, 5. 2. Matth. 25, 21. 3. Apoc. 2, 17. 4. 2 Petr. 

1, 14. 5. lob 10, 20. 6. „inusitato ordine", propterea quod se- 

quentia haec: „Victimae paschali" non dominica quinta post pascha („Vo- 
cem iucunditatis") sed ipso paschate cantari debet, v. Missale Romanum: 
Dominica resurrectionis. 

5* 



68 LiBRi II CAP. xvn 

1151 tarn sibi iam adesse intelligens, diceret : Omnis laus in fine ca- 
nitur. Solebat enim sepius tante suavitatis et compunctionis 
cantum indifferenter psallere, quotiens id Spiritus sanctus cordi 
eins dictasset, cuius videlicet donum lege non constringitur. 
Finita autem divini celebritate ofticii, accersito fratre, cui dis- 
pensatio monasterii credita erat\ dixit: Hodie, ut audisti, ka- 
rissime fili, dommice resurrectionis gloriam dehitis laudum fre- 
coniis pro modulo nostro prosecuti sumus^. Tu ergo, quod te 
attinet, sedulus exequere, ministerium tuum imple; quia tarn 
devotis Christi servitoribus affluentior hodie est impendenda Ca- 
ritas. Ipse ego, sicut precentor et instigator ad dulcisonum car- 
meii fui, ita spiritualis C07ivivii administrator esse volo. Sic- 
que ultimum cum grege suo pastor piissimus agens convivium, 
future ascensioni^ solita precum et lacrimarum se devotione 

Mai. 14. 15 preparabat. Diebus rogationum, id est secunda et" tercia 
Mai. 16 feria, letauiis cum fratribus interfuit. Sed feria quarta, gravi 
nocturno tempore oppressus infirmitate, matutinali officio assur- 
gere non potuit. Iam enim resolutionis tempus instabat; iam 
summus pater familias ad ostium servi vigilantissimi pulsabat*, 
iam reverendo seni, qui diu in stadio laboriose huius vie inde- 
fessa devotione cucurrerat, bravium eterne dulcedinis dare^ 
disponebat. Itaque ascitis fratribus infirmitatis sue gravedinem 
aperuit, canonicum coram se cursum decantari fecit, et mane 
in capellam suam ad audienda sacra missarum solempnia se 
deferri petiit. Exinde relatus, pacem omnibus dedit, cunctis 

Mai. 16.17 se patcrno affectu commendavit; sicque egrotans biduo, omnes 
ad se confluentes pro virium suarum possibilitate verbo Dei 
Mai.18 edificabat. Et morbo ingravescente, feria sexta post ascensionem 
Domini, sumpto viatico, hora nona ex Egypto huius mundi ad 
veram repromissionis terram migravit. Testatique sunt, qui 
aderant; in exanimi eins corpore nee tenuem se deformitatis 
alicuius pallorem vidisse. Sed vultu decoro dormienti simillimus 

a. om. C. 

1. i. e. cellerario. 2. V. supra p. 67 n. 6. 3. festo ascensionis 

Domini (Mai. 17). 4. Luc. 12, 36. 5. Cf. 1 Cor. 9, 24. 



LIBRI II CAP. XVII. XVIII 69 

apparebat, ita ut rubeus color faciei et totius corporis venustas 1151 
primo obitum eius ambiguum faceret. Nee mirum, si mortis 
acerbitas minime sibi locum in eo vendicabat, qui non ad mor- 
tem sed potius de morte ad vitam traDsibat\ Antea quidem 
freqiientius gravi et longissima decubuerat egritudine, ut virtus 
Spiritus in infirmitate carnis probaretur; sed eunctis pro vita 
et sanitate eius certatim supplicantibus, iam desperatum patrem 
amantissimum Dominus, quasi de ipso mortis limine revocatum, 
filiis merentibus et lugentibus incolumen sepius restituebat. 
Tunc autem, premissis ad Dominum pluribus gregis sui mani- 
pulis, et ipse pastor eximius, brevi tactus morbo, super nobilem 
hunc nobilior ipse ruit acervum. Qui, regem glorie in decore 
suo videre desiderans, cottidianis cum propheta suspiriis decan- 
tabat dicens: Quam dilecta tabernacula tua, Domine virtutum; 
concupiscit et deficit anima mea in atria Domini^. Sed 

hec hactenus. Nunc revertamur ad ordinem. 

18. Igitur apostolus Pomeranorum, Otto pius, assiduis 1125 
fratrum ac filiorum suorum precibus et legationibus contraire 
non Valens, cum apud lulinenses hiemasset, circa purificationem c. Febr. 2 
sancte Marie, accepta ab omnibus licentia, unicam sibi sponsam 
Babenbergensem ecclesiam desiderato reditu consolari disposuit. 
Quo audito, plebs neophita Pomeranorum, non mediocri merore 
perculsa, lacrimosis precibus vestigia pii doctoris ambire eum- 
que apud se detinere conata est; sed in cassum. Ipse enim, 
graves in terra sua diversorum negociorum causas sibi imminere, 
respondit; sed et magnum anime sue periculum asserebat, si 
dum Christo nova de alienis gregibus lucra requirit, proprias 
oves sibique specialiter assignatas negligeret. 

Moxque adunata sociorum et cooperatorum turba, cunctos, 
quibus fidei verbum disseminaverat, circuivit et in religione 
christiana tam monitis quam et precibus devotis confirmavit. 
Primum vero castellum Gamin, exin Dodinensem locum in ho- 
nore sancte crucis consecratum adiit; ubi multos Pomeranorum, 
de insulis maris reversos, ubi timore Polizlai ducis occultati 

a. transiebat CB. 1. Ps. 83, 2. 3. 



70 LIBRI II CAP. xvin 

1125 erant, baptizavit. Xam (lux Polizlaus sicut erga Deum ciil- 
toresque Dei religione ac pietate insignis ita erga ydolatras 
et criminosos debiti rigoris asperitate fuit inplacabilis. Singulis 
quippe anuis, collecto exercitu valido, terras paganorum deva- 
stare solebat, ut Tel timore gladii iugo cbristiaue fidei subige- 
rentur. Quod ubi miuisterio pii Ottonis factum est, avma in 
pacem ' mutata sunt, cunctique de latibulis, ubi absconditi erant, 
accepta per beatum presulem securitate, prodeuntes, baptismi 
gratiam consecuti sunt. Hec igitur sancta occupatio predicatori 
veritatis moram redeundi fecit, eunique in Dodinensi loco ali- 
quamdiu detinuit. Sed peractis omnibus, Belgroensem urbem ' 
petiit, deinde Colubregam^ Illic ecclesiam in honore sancte 
Dei genitricis Marie, dudum a se iucboatam, perfecit et conse- 
cravit. Post hec visitatis omnibus ecclesiis Deoque intima la- 
crimarum profusione cömmendatis, auctus benedictione Domini, 
Pomeraniam egreditur. 

Deinde prospero cursu Poloniam venieus, inedicibili gau- 
dio ac reverentia velut angelus Dei a duce Polizlao omnique 
clero et populo suscipitur. Fit gaudium generale tocius plebis, 
tarn de conversione Pomeranice gentis quam etiam de sospitate 
et reditu desiderautissimi patris Ottonis. Aliquamdiu ergo 
illic a Polizlao duce humanitatis gratia detentus, Bohemiam ad- 
iit similemque Ladizlao duci et omnibus suis de adventu suo 
leticiam prebuit. Deinde ad Claderunense cenobiura veniens, 
fratribus unanimi devotione sibi occurrentibus solita humilitatis 
affectione se commendavit. 

Mart. 24 Sicque omni festinatione fines terre sue ingressus , feria 

tercia maioris ebdomade Michelfeldensem locum adiit ibique 

Mart. 26 cenam Domini debita veneratione, multo lidelium stipatus ag- 
mine, celebravit. Xam plures de clero et populo Babenber- 
gensi, desiderantes angelicam eius presentiam, illic occurrerant 
et, quasi de morte redditum'' pastorem piissimum suscipientes, 
omuipotenti Deo. qui per tot pericula salvum eum reduxit, 

a. pace C. b. reditum CB. 

1. Beigard. 2. Kolberg. 



LIBRI II CAP. xvin 71 

cum lacrimis gratias agebant. Igitur sacratissimo paschali 1125 
sabbato diu vicluatam sponsam suam amantissimus pater revisit, 
locumque Turestatensem'' ingressus, ibi reverendas sacre noctis 
vigilias more solempni peregit. 

Mane primo resurrectionis dominice splendidior solito nobis Hart. 29 
aurora refulsit, geminata 110s excepit leticia: tarn iocunditate 
paschalis festi quam etiam adventu pii Ottonis illustrata. Nam 
universo clero et populo coadunato multisque honorabilibus et 
reverendis aliorum patribus cenobiorum presentibus, novus nostri 
temporis apostolus, destructis apud barbaros portis mortis, Vic- 
tor rediens, ecclesiam suam cum triumpho nobili ingreditur et, 
cunctis pre gaudio flentibus, cum cantu paschali : Advenisti de- 
siderahilis omni devocione spirituali suscipitur. Erat apud 
omnes gaudium lacrimis intime compunctionis permixtum, ut 
solet esse in caris mortuis resuscitatis ; cunctorum voces inedi- 
cibili iubilationis suavitate Alleluia resonabant, strepitu quanto 
humane aures capere vix possent. Omnibus enim verisimile 
videbatur, acsi Christum a morte resurgentem susciperent; Deo 
laudes, Deo gratias, nullo tacente, unanimi psallentium affectu 
concrepabant. Omnes reverendam eins caniciem et angelicam 
faciem videre gestiebant; cuncti pedes eins, euangelio pacis con- 
secratos, exosculari gaudebant. Quibus ille verbum Dei solita 
eructuans dulcedine, magnalia Christi et conversionem Pomera- 
nice gentis narrabat et cunctorum affectus ad considerandam 
divine pietatis gratiam illo quo ipse ardebat caritatis igne ac- 
cendebat. 

Exinde incertam humane vite metam attendens, illudque 
de libro beati lob assidua meditatione revolvens : Nescio^ quam- 
diu suhsistam et si post modicum tollat me factor mens ', om- 
nia, que dudum inchoaverat, cenobiorum et ecclesiarum septa 
quantocius consummare accelerabat. Sed et necessariis quibus- 
que domicilia et hospitalia pauperum Christi ut bonus pater 
familias sufficienter accumulare satagebat, ne**, si quid in his 
neglectum foret, de mercede sua subtractum postea doleret. 

a. Tewerstatensem B. b. ut C. 1. lob. 32, 22. 



72 LiBRi n CAP. xvm 

1125-1126 Sed pio presule in bis' partibus toto couamine divinis 

operibus insudante, autiqiius bostis, veneno iuvidie tabescens, 
tot auimarum detrimenta sibi in Pomerania succrescere dobiit; 
ideoqiie bono semini zizania superseminare studiiit. Xam due 
precipue illic civitates Iiüin et Stetiu instinctii inimici apo- 
stasiam incurrerunt, abiectoque veri Dei cultu, priscis demo- 
niorum ritibus se perdendos prostitueruut. Hoc aiitem quo 

ordine sit factum vel qualiter secuudo pii Ottonis apostolatu 
per Dei gratiam mirifice sit recuperatuni, tercius liber Domino 
annuente explicabit. 



LIBER TERTIUS. 

1. Cum iufatigabilem domini ac patris nostri pii Ottonis 
episcopi affectum, quo gloriam et cultum Cbristi non solum in 
Teutonicis sed et in remotis barbarorum finibus euaugelizando 
propagavit, assidua meditatione revolverem, nefas iudicavi: tam 
laudabilia eins gesta infi'uctuoso tegi silencio. Unde, non pre- 
sumptionis sed pocius intime caritatis spiritu ductus, de secundo 
eius apostolatu in Pomerania, sicut fidelis cooperator ipsius 
Udalricus presbiter Sancti Egidii michi** innotuit, scripto tradere 
curavi; nam de primo alias scriptum est. Legat ergo, qui vo- 
hierit; invitum et fastidientem nemo legere compellit. 

Beatissimo patre nostro Ottone post primum gentis Pome- 
ranice apostolatum ad sedem propriam feliciter reverso, due 
1125-1126 ex nobilissimis civitatibus, id est luliu et Stetin, invidia dia- 
boli instigante, ad pristinas ydolatrie sordes rediere; hac vide- 
licet occasione. lulin, a lulio Cesare condita et nominata, 
in qua etiam lancea ipsius columpne mire magnitudinis ob me- 
moriam eius infixa servabatur, cuiusdara vdoli celebritatem in 
inicio estatis maximo concursu et tripudio agere solebat. Cum- 
que, verbo fidei et baptismi lavacro urbe mundata, per beatum 
pontificem ydola maiora et miuora, que in propatulo erant, 
ignibus conflagrari cepisseut, quidam stultorum modicas ydolo- 

a. ora. C. b. om. C. 



LIBRI III CAP. I 73 

rum statuas, auro et argento decoratas, clam furati peiies se 1125-1126 
absconderunt; nescientes, quäle per hoc iirbis sue operarentur 
excidiiim; sicut et infelix Acham, qui, lerichuntina urbe sub- 
versa, auream regulam quinquaginta' siclorum cum pallio coc- 
cineo et ducentis argenti siclis furatus est, indeque gravem ce- 
lestis ire vindictara et ludaice plebis vidit rumam\ Nam 
ad predictam ydoli celebritatem comprovincialibus '' solito fer- 
vore concurrentibus ludosque et comniessationes multiformi ap- 
paratu exhibeutibus, ipsi dudum absconditas simulacrorum ef- 
figies populo inaui leticia resoluto preseutantes, eos ad anti- 
quum paganizaudi ritum impulermit. Statimque per hoc divine 
correptionis plagam incurrerunt. Siquidem ludis et saltationibus 
paganico raore omni populo occupato, subito ignis Dei cecidit 
e coelo super apostatricem civitatem; tantaque violencia tota 
urbs conflagrari cepit, ut nemo quippiam de rebus suis eripere 
valeret sed, animas tantum suas salvare cupientes, fuga pernici 
seviens incendium vix evaderent. Tandem vero urbe sua 
ignis atrocitate deleta, reversi invenerimt ecclesiam sancti* 
Adelberti, per apostolum suum Ottonem illic in meditullio 
propter raritatem lapidum firmo lignorum tabulatu constructam, 
ex media parte flammarum vaporibus absumptam. Sed mirum 
in modum sanctuarium, quod viliori scemate id est harundineto 
contectum fuerat, subter habens pannum lineum oppansum 
propter vermiculos ab altari arcendos, omnino ab ignibus in- 
tactum remanserat. Quo ingenti viso miraculo, tota plebs in 
laudem Dei summa clamoris exultatione personabat; asserens, 
procul dubio verum hunc esse deum, qui in tanta ignis vio- 
lentia, que etiam lapides comminuerat, harundinetum suo altari 
oppansum reservare potuerit illesum. Sicque advocatis sacerdo- 
tibus christianis, publicam egere penitentiam, et abiuratis pe- 
nitus ydolis urbeque sua, prout poterant, reedificata, iugo 
Christi cervices suas alacri devotione submiserunt. Hoc modo 
divine correptionis plaga salutem in terra eorum est operata. 

a. id est C pro quinquaginta. b. cum provincialibus CB, 

1. losue?, 21—26. 




74 LTBRI m CAP. I 

1125-1126 Stetiii vero, amplissima civitas et Diaior Iiilin, tres moutes 

ambitu suo conchisos habebat. Quorum medius qui et alcior, 
sumrao paganorum deo Trigelawo dicatus, trieapitura habebat 
simulacrum, quod aurea cidari oculos et labia coutegebat; asse- 
rentibus ydolorum sacerdotibus: ideo summura deum tria habere 
capita, quoniain tria procuraret regua, id est cell terre et in- 
ferni; et faciem cidari operire pro eo, quod peccata hominum, 
quasi non videns et tacens, dissimularet. Hac itaque poten- 
tissima civitate ad veri Dei aguicionem per beatum presulem 
adducta, delubra ydolorum flammis eraut absumpta, dueque ec- 
clesie, uua in monte Trigelawi sub houore sancti Adelberti, alia 
extra civitatis menia in veneratione sancti Petri erant locate. 
Et ex hoc sacrificia, que copioso apparatu et diviciis sacerdoti- 
bus fanisque ydolorum exhibebantur, nunc ecclesie Christi ven- 
dicabant. Unde commoti sacerdotes et prioris pompe delicias 
cottidie sibi decrescere videntes occasionem querebant, ut po- 
pulum ad ydolatriam questus sui gratia revocarent. Accidit 
» ergo, mortalitatem magnam civitati supervenire. Et requisiti a 
plebe, sacerdotes dicebant: abiiirationis ydolorum causa hoc eos 
incurrisse; omnesque subito morituros, nisi antiquos deos sacri- 
ficiis et muneribus solitis placare studerent. Ad hanc vocem 
statim conventus forenses aguntur; simulacra requiruntur ; et in 
commune profanus sacrificiorum ritus ac celebritas repetitur: ec- 
clesie Christi ex media parte destruuntur. Cumque ad sanctua- 
rium plebs furibunda veuisset, non ausa ulterius progredi, sum- 
mum ydolorum pontificem sie tumultuoso strepitu alloquitur: 
Ecce, quod noBtrum erat, exsecuti sumus; tuum est istucl caput 
et culmen Teutonici dei i^ro officio tuo aggredi et profanare. 
nie autem, arrepta securi cum alcius dextram librasset, subito 
diriguit et, resupinus corruens, clamore laraentabili dolorem suum 
protestatus est. Accurrens vulgus causam doloris requirit. At 
ille graviter ingemiscens: Heu proh dolor inquit quante poteti- 
tie, quaiite fortitudinis est Teutonicus deus; et quis resistet eif 
Ecce ego, quia sacram eins edem contingere presuni2)si, quomodo 
percussus sunt! Ulis vero attonitis et quid agerent inquirentibus, 



LIBRI III CAP. I. II 75 

pontifex eorum: Edificate ait hie domum dei vestri iuMa edein 1125-1126 
Teutonici dei; et colite eiim 'pariter cum diis vestris, ne forte 
indignatus interitum huic loco quantocius infeiat. Qiü pre- 

cepto eius paruerunt. Et usque ad reditum piissimi apostoli sui 
Ottonis in hoc errore permanserunt. 

2. Sed interim non destitit divine pietatis Providentia, que 
semper conversionem errantium desiderat, paterna eos lenitate 
redarguere per quendam potentissimum de civibus suis Wirt- 
schachum'' nomine, rairabiliter ab hostium captivitate et maris 
periculo liberatiim. Qiiod nullatenus silencio pretereuudum est; 
maxime cum per, absentem licet, beatissimum Pomeranice gen- 
tis apostolum tarn evidens miraculum Christus operari sit di- 
gnatus. 

Siquidem orientalis est regio barbarorum Pomerania, habens 
ex latere provinciam Danorum, mari interiacente. Tantaque est 
maris latitudo, utramque dividens regionem, ut, qui in medio 
navigans serenissima die positus fuerit, vix provincias has ad 
instar parvissime nubis considerare valeat. Hie itaque civis Ste- 
tinensis, gloria et diviciis inter suos opinatissimus, frequenter in 
provinciam Danorum navigare et predam ex ea agere solebat; 
sicut et illi e contra in Pomeraniam crebras incursiones pira- 
ticas faciebant. Sed eo tempore, quo civitas sua apostasiam, 
ut prediximus, incurrerat, idem prepotens vir Wirtschachus'' co- 
pioso sex navium apparatu Danos sibi infensos petebat et, noij^ 
previsas incideus insidias, cum omnibus suis captus est. Sociis- 
que crudeliter strangulatis, ipse solus carceri traditur, collo pec- 
tore manibus pedibusque gravi catenarum nexu, questus dum- 
taxat gratia, compeditus. In hac artissima reclusioue positus 
singulisque momentis, quando ad mortis atrocissime supplicium 
traheretur, suspectus, piissimi apostoli sui memoriam revolvere 
cepit, a quo ipse dudum de sacro Christi fönte susceptus erat. 
Et salubri lacrimarum imbre perfusus, hanc supplicem Domino 
ex omnibus cordis meduUis profudit orationem: Domine Dens 
omnipotens, qui nos ad cogiiicionem nominis tui per os sancti 

a. Wirtiscum E. b. Wirtiscus E. 



76 LiBRi m CAP. n 

1125-1126 patris nostri Ottonis episcopi venire trihuisti, miserere et suc- 
curre michi in hac tnbulatio7ie per eins heatissima merita, qui 
me, licet indignum, de sacro nove regenerationis lavacro susce- 
pit; ut, si vera sunt omnia, que ex ore eins de tua inestimabili 
pietate audivi, nunc, in tarn horrenda mortis imagine positus, 
experiar. Et tuo munere ahsolutuSy deiticeps ab hac piratica in- 
vasione desistam; tueque religioiii debita devotione iugiter inhe- 
ream. Hec cum dixisset, ex multa meroris et inedie defectione 
in sompnum resolutus est, continuoque dilectum apostolum suum 
Ottonem cernit poutificali infiila rediraitum astare et virga pa- 
storali latera dormientis piilsare. Qui attonitus et pre gaudio 
lacrimalis, hac flebili eum voce compellat: pater sancte, o 
serve Dei vivi, quis te sie inopinatum" his appulit horisf At 
ille: Propter te inquit veni; surge quajitocius et sequere me. 
Cui captivus: Quomodo ait domine pater Surgam, taiitis catena- 
rum nexibus undique irretitusl Tum pater benignus, signo cru- 
cis edito, erexit eum ; statimque vincula eins, celesti virtute dicto 
cicius soluta, ceciderunt in terram. Cui servus Domini: Ecce 
ait absolmt te Christus, cui credidisti. MemeMo, ut, cum redie- 
vis in terram tuam, omnibus civibus tuis legatio7iem meam per- 
feras. Gravem quippe ojfensam Dei incurrerunt, pro eo quod, 
cultu eins neglecto, priscis ydolatrie sordibus se polluere veriti 
non sunt. Et nisi quantocius resipiscant, celestis ire vindictam 
aut hie aut iii futuro secido multipliciter incurrent. His dic- 
tis, evanuit ab oculis eius. At ille concitus egrediens cursu ra- 
pidissirao veuit ad mare. Sed quid ageret dubius, intra semet 
ipsum Yariis cogitationibus estuabat, dicens: Ecce Deus per me- 
rita beatissimi patris mei Ottonis absolvit me; sed quomodo tanta 
maris spacia sine navi transibof Hec animo volvens, in tetre 
noctis silencio aspicit modicam coram se naviculam, litori sine 
vectore appulsam, in qua non nisi unus homo gnarus et excer- 
citatus in his vehi posset. Quam sine cunctatione ingressus, pe- 
lago se committit: sola fide munitus et hec secum reputans: Sa- 
cius duco in profundo maris, si sie necesse est, interire, quam 
a. opinatum C. 



LiBRi III CAP. II. in 77 

denuo cruentas hostium manus mciderej qui, si me, quod absit, 1125-1126 
in hoc litore comprehendermt, novis et inauditis cruciatihus la- 
niatum crudeliter sträng idahunt. Sed ascendente eo in navicu- 
lam, statim Dominus ventum validissimum misit in mare, qui 
eum sine mora ad litus Stetinensis civitatis sine reraige per- 
duxit. Et egressus ad terram, cum lacrimis Deo omnipotenti 
et beatissimo patri suo Ottoni debitas gratiarum actiones exsol- 
vit. Maximoque civium suorum gaudio et admiratione susceptus, 
omnem iacture et ereptionis sue ordinem eis exposuit. Qui etiam 
in testimonium rairaculi huius naviculam ipsam in porte urbis 
introitu suspenderunt. Sed malis incitati sacerdotibus, lega- 
tionem pii doctoris sui spreverunt, in eodem errore durantes, 
quoad usque presul ipse denuo eos visitans ad viam veritatis 
revocaret. Quod quo ordine factum sit, subsequens narratio de- 
clarabit. 

3. Igitur electus Dei pontifex, audiens, inimicum bono se- 1127 
mini zizania superseminasse \ non est passus, Stetinenses clau- 
dicare in duas partes^: Domino et ydolis serviendo. Sed petita 
benedictione a domno apostolico Honorio et serenissimo rege 
Lothario, barbarorum fines rursum adire disposuit, tam pro apo- 
statis ad sinum ecclesie revocandis quam etiam pro alia gente 
Uznoim^ dicta, que necdum nomen Christi audierat, iugo fidei 
subigenda. Preparatis itaque paterna provisione habundanter 
vie necessariis, pluribus etiam verbi ministris et cooperatoribus 
religione ac industria pollentibus adscitis , in cena Domini sa- Hart. 3i 
cratissima, mox post confectionem crismatis et missarum so- 
lempnia devote peracta, ieiunus ac sandaliis sicut altari asti- 
terat ornatus, elato crucis vexillo, iter predicationis arripuit, 
iuxta quod scriptum est: Quam speciosi pedes euangelizantium 
pacem, euangelizantium hona'^. Omnibus ergo filiis suis aman- 
tissimum patrem cum lacrimis prosequentibus , et prospera ei 
supplici affectu inprecantibus, ipse, fide armatus et galea salutis 
munitus, civitatem inimici expugnare ac destruere aggressus est. 

1. Cf. Matth. 13, 25. 2. Cf. 3 Reg. 18, 21. 3. habitatoribus in- 
sufae Usedom. 4. Rom. 10, 15. 



■ 78 LIBRI III CAP. III 

1127 Primamque mansionem habuit" in curia dominicali "^ Baben- 

bergensis ecclesie, que Gro\Yze dicitur ; ubi autenticum manda- 

Apr. 1 tum * cum suis more solempni celebravit. Sequenti vero die, 

post officii et sepulture Domini celebrationem inde digressus, ad 

Apr. 2 urbem antiquam vocabulo Kirchberg divertit; ubi sabbatum sanc- 

Apr. 3 tum pasche et ipsum dominice resurrectionis diem summa de- 

Apr.4 votione peregit. Feria secunda pasche monasterium, noviter 

Apr. 5 a se constructum, Regenheresthorf ^ expeciit; quod et feria ter- 

cia pasche in honore sancti lohannis baptiste debita cum vene- 

ratioue dedicavit, multum se iterque suum beato lohanni, intimo 

Apr. 6-9 patrono suo, commendaus. Post hec, tota paschali ebdomada in 

possessionibus ecclesie Schidingen^ et Muchelen"'* pro necessa- 

riis vie sumptibus aggregaudis occupatus, insignera illam Saxo- 

nie metropolim Magdeburg adiit, ubi a dilecto suo Noriperto 

archiepiscopo honorifice susceptus est. 

Sed quia semper gloriam sequitur emulatio, idem archiepi- 
scopus, cernens cum de tarn longinqua regione ad officium pre- 
dicationis supervenire, et pudore actus, quod ipse, in civitate 
gentium barbararum positus, nil tale aggredi presumpsisset, in- 
vidia stimulante, pium doctorem aliquamdiu retardare voluit. 
Sed ipse, fervens in spiritu, nullatenus a bono proposito revo- 
cari potuit. Itaque, petita ab eo benedictione, postera die 
Habelbergeuse episcopium peciit; quod tunc paganorum crebris 
incursionibus ita destructum erat, ut christiani nominis vix te- 
nues in eo reliquie remanserint. Nam ipsa die adventus eins 
civitas, vexillis undique circumpositis'', cuiusdam ydoli Geroviti 
nomine celebritatem agebat. Quod vir Domini ut advertit, cor- 
detenus pro tali errore compunctus, urbis menia ingredi recu- 
savit. Sed ante portam consistens, Wirikindum, eiusdem loci 
dominum, accersivit et, cur hanc ydolatriam exerceri pateretur, 

a. om. C. b. om. B. c. Muchelim C, Muchelen B. d, circumposita CB. 

1. i. e. ablutionem pedum, quae fit in coeua Domini iuter canendam 
antiphonam: „Mandatum novum do vobis". V. Missale Romanum: Feria 
quinta in coena Domini. 2. Reinsdorf, a Querfordia ad meridiem. 

3. Scheidungen inter Xaumburgum et Querfordiam. 4. Mücheln, a 

Merseburgo inter occidentem et meridiem. 



LIBRI III CAP. III. IV 79 

obiiirgavit. Qui protestatus, plebem archiepiscopo suo Noriperto 1127 
rebellera, eo quod duriori servitutis iugo eam subiugare temp- ^^' 
taret, nullo modo cogi posse fatebatur, ut ab eo doctrine verbum 
reciperet; sed prius mortis occasum quam servitutis huiusmodi 
ODUS subire paratam esse. Idem vero Wirikindus supplicabat epi- 
scopo: ut eidem civitati errorem suum pandere non abuueret; 
dicens, mouitis eius multo ardentius plebem quam archiepiscopi 
sui iussionibus obaudire. Qui stans in edito" ante portam ci- 
vitatis, omni populo coadunato verbum salutis predicabat; et 
abdicationem huius sacrilege celebritatis facile apud eos obtinuit, 
protestantibus eis: etiam baptismi gratiam sub alio archiepiscopo 
se prompta voluntate suscepturos. Pius vero predicator eidem 
Wirikindo magnam^ auri quautitatem et coniugi eius psalterium 
preciosum, solita usus benivolentia, tribuit; ibique diversa itineri 
necessaria cum triginta plaustris comparavit. Deinde a Wiri- 
gindo exquirere cepit, si ducatum sibi per regionem suam, sicut 
in Merseburgensi oppido coram gloriosissimo rege Lothario ei 
spoponderat, prebere paratus esset. Qui abnuens respondit: eum 
per terras hostium suorum paulo post transiturum, ideoque du- 
catum ei prebere non posse; ne forte satellites sui ab eisdem 
hostibus capti et iugulati interirent. 

4. Tum pater amabilis, fortissima Dei manu super se in- Apr. Mai. 
vocata, cepti itineris cursum aggressus est. Erat illic vastis- 
sima Silva. Qua" diebus quinque transmissa, venit ad stagnum 
mire longitudinis; ubi homuncionem parve insidentem navicule 
contemplatus, copiosam ab eo piscium multitudinem comparavit. 
Sed ipse, mirum dictu*^, argento multo aliisque speciebus sibi 
propositis, nil pretii nisi tantum sal accipere consensit. Dicebat 
enim: septennio se panem non gustasse, sed piscibus tantum et 
aqua stagni illius vitam alere inopem. Siquidem, capta a duce 
Felonie eadem provincia, ipse cum uxore sua fugiens, securi et 
ascia sua assumpta, parvam in medio stagni ipsius planiciem 
invenit; ubi edificata domuncula secure habitabat, tantamque sic- 
catorum piscium multitudinem estivo tempore congregabat, ut 

a. siib in edito puncta posita sunt in C. b. magui C. c. qui C. cl. dicto C. 



80 LIBRI III CAP. IV. V 

1127 tota hienie siiperhabundaret. Quibus etiam condiendis non par- 
^^' ^^' vam salis quantitatem a bono predicatore coemit. 

Erat etiam illic barbarorum natio, que Moriz vocabatm-. 
Hec, audita beati presulis opinione, ultro se fidei sacramentis 
ab eo imbui expetebat. Sed ipse, ut vir prudens et sagacissimi 
ingenii, ad Noripertum archipresulem siium eos dirigebat; di- 
cens: illicitum esse super alienum fundameutum edificare; se 
potius ad remotiores gentes edicto domni pape et litteris Wor- 
tizlai ducis Pomeranie evocatum. At illi, Magdeburgensem" pon- 
tificem se noUe sequi protestantes , quia gravissimo servitutis 
ingo eos opprimere niteretur, ei, tamquam Dei pio servo, cer- 
vicem cordis humiliter submittere et dictis eius per omnia ob- 
audire pollicentur. Quorum devotionem intuens, benigne respon- 
dit: se quidem interim ad gentes sibi commissas tendere; sed 
post earum conversionem, si in hac voluntate persisterent, auc- 
toritate et permissu domni pape atque consensu Noriperti archi- 
episcopi eos inpigre visitaturum. 

5. Igitur veniens ad urbem Timinam ^ \ magnum illic belli 
apparatum hostilemque Luticensium incursionem reperit. Nara 
Luticenses, quorum civitas cum fano suo a gloriosissimo rege 
Lothario zelo iusticie nuper igni erat tradita, urbem Timinam 
vastare civesque eius captivare nitebantur. Sed ipsi, eis viri- 
liter resistentes, Wortizlai ducis auxilium requirebant. Dux vero 
beato patri nostro, adventum suum illic prestolari, mandaverat; 
quem etiam per biduum non sine periculo capitis sui inter ho- 
stiles discursus exspectabat. Ipsa vero die adventus presulis 
eximii cives Timinenses ante portam conventus forenses age- 
bant. Sed quia civitas in valle posita erat, ipso de montibus 
cum tarn copioso triginta plaustrorum apparatu descendente, 
plebs omnis, tumultuoso hoc perterrita sonitu hostiumque cuneos 
super se arbitrata irruere, urbem quantocius ingredi seque ad 
resistendum preparare molitur. Appropinquante servo Dei, nichil 
armorum in circuitu eius sed potius vexillum crucis deprehen- 

a. Megedeburgensem C. b. Timynan C, Tyminau B. 

1. Demmin. 



LIBRI III CAP. V 81 

dunt; statimque pium Ottonem, fama apud eos celeberrima vul- 1127 
gatum, agnoscentes, alacri devotione occurrunt meniaque civi- ^^' 
tatis intrare deposcunt. Qui, rennuens urbem ydolatrie sordibus 
pollutara ingredi, ante portam fixis tentoriis habitabat; intevim- 
que accersitos ad se primates plebis ad fidei Christiane et la- 
vacri salutaris gratiam inira predicationis dulcedine provocabat. 
Sed antiquus hostis, cernens illic dorainica lucra suaque detri- 
menta succrescere, invidiam erga Dei famuliim habitam celare 
non passus est; sed, inmisso quodam fallaci terrore, eum a iini- 
bus illis propellere nisus est. Sequenti etenim nocte dux 

Pomeranie in auxilium Timinensium cum duobus exercitibus, id 
est navali et equestri, supervenit. Et equester exercitus prior 
occurrere debuerat; sed ventus rapidissimo cursu navim inpel- 
lens celeriiis litori appulit. Equester vero exercitus, postea ve- 
niens sociamque turmam, quam se tarde secuturam sperabat, 
illic inveniens, suspicatus est, hostilem cuneum se incurrisse, 
60 quod tetra noctis ingruerit caligo ; statimque clamor confusus 
et tumultus importabilis utrimque exoritur. Universus pii pre- 
sulis comitatas, nimio terrore perculsus, ad fugam semet invicem 
cohortatur; affirmante domno Albwino" interprete viri Dei: pa- 
ganorum Luticensium adesse catervam et iam cede raiserabili 
ducis exercitum laniare. Doctor vero eximius euudem Albwinum 
religiosum presbiterum illuc celeriter pro investiganda rei veri- 
tate transmisit. Qui, flumini concitus se iniciens, eo quod na- 
tandi peritus esset, pacata iam omnia reperit, quia exercitus 
illi cives se tandem recognoverant'; et diabolico errore se pre- 
ventos asserebant. Dux autem Wortizlaus, de adventu pii pa- 
storis ultra quam credi potest gratulatus, mandat ei: sine mora 
in ulteriorem sibi ripam occurrere; dicens, divini esse miraculi, 
quod biduo ibi inter tam crebras hostium discursiones illesus 
permansit. Et re vera, nisi validissima Dei protectione tanquam 
scuto inexpugnabili obumbratus fuisset, cum omni suo comitatu 
nullo resistente interisset. Mox autem, ut terris dies est red- 

a. Alwino C hoc loco. 

1. exercitus illi duo cognoveraut, se cives (concives) esse. 
Ebo. 6 



82 . LIBRI m CAP. V. VI 

1127 ditus, dux cum exercitibus suis rebellium Luticensium terras 
pi.i ai. jjjy^j^gjjg cmicta ferro et igui vastat. Ad vesperum vero 

magna preda omistus rediens, karissimum sibi patrem Ottonem 
debita cum reverentia üznoim' perduxit; ubi oportunam ma- 
uendi et predicandi quietem habebat. 
Mai. 22 6. Statimque in festivitate penthecostes generale principum 

regni sui colloquiura in eodem loco indixit. Ubi convenien- 
tibus Timinensis civitatis aliarumque urbium primoribus, sa- 
pienter eos ad suscipiendum Christiane fidei iugum provocabat. 
Ipse enira in puericia sua captivus erat in Teutonicas regiones 
abductus, atque in oppido Mersburgensi baptismi gratiam con- 
secutus; sed inter paganos vivens, ritum Christiane legis exe- 
qui non poterat. Ideoque gentem, cui preerat, fidei iugo sub- 
ici ardenter desiderabat. Considentibus ergo principibus, dux 
ita exorsus est: Cernitis dilectissimi, quomodo pater hie beatis- 
simus, etiani canicie venerandus, pro salute vestra omnem glo- 
riam et magnificentiam , quam apud suos hahebat, reliquent. 
Et cum periculo capitis sui loiiginquas" sibique ignotas adiit 
regiones; nee propriis sumptibus nee canis suis pro Dei amore 
parcens , sed in morte animam suam ponens, ut vos a morte 
ad vitam revocarety arduam difficilemque nimis liane pere- 
grinationem subire non dubitavit. Aiitea quidem multi ver- 
bum Dei Jus partibus annunciantes venerunt^ quos instinctu sa- 
thane oeeidistis. E quibus etiam unum nuper cruei ßxistis; sed 
ossa eius capellani domini mei episeopi digna reverentia colli- 
gentes honorifiee tradiderunt sepulture. Hunc autem reverentis- 
simum dominum meum cpiseopum, fama celeberrima ubique 
vulgatum, non sie tractare debetis nee potestis, Quia missus est 
pape et dilectus domini nostri Lotharii regis invictissimi. Nam 
et ipse Romani imperii prineeps et cuncti primates, loco patris 
eum venerantes , coiisiliis eius obaudire per omnia satagunt. 
Unde sciatis procul dubio, quia, si quicquam molestie aut 
controversie ei a vobis irrogari dominus rex audierit, sine mora 
cum exercitu superveniens , usque ad internicioiiem delebit vos 

a. longinquam C. 1. Usedom. 



LiBRi III CAP. VI. vn 83 

et terram vestram. Non est meum, ad harte vos religionem co- 1127 
gere; quia, ut ex ore domini mei episcopi audivi, non vult Dens 
coacta servicia sed voluntaria, Quapropter, unanimi consilio in- 
ter vos secreto convenienteSy salutis vestre causam agite et, quali 
devottone hunc reverentissimum Dei servum vestrumque aposto- 
lum suscipiatis, in commune decernite. His auditis, principes 
et natu maiores, oportunum hiiic cölloquio locum petentes, diu 
multumque ancipiti sententia nutabundi" oberrabant, precipue 
sacerdotibus ydolorum questus sui gratia contradicentibus. Sed 
pars sanioris consilii affirmabat: infinite nimis esse insipientie — 
cum omnes circumiacentium nationum provincie totusque Roma- 
nus orbis Christiane fidei iugum subierit — se velut abortivos 
greraio sancte matris ecclesie abalienari; meritoque diligendum 
christianorum Deum, qui per tot annorum curriciüa eos sibi re- 
belles pertulerit, pacienter exspectans conversionem eorum; ni- 
misque verendum, si amplius iugum eins detrectaverint, celestis 
Ire importabilem sese vindictam incurrere. Tandem, divina pre- 
veniente dementia, unanimiter cultum ydolorum abdicarunt et, 
fidei iugo colla submittentes, baptismi gratiam flagitare ceperunt. 
Quo audito, pastor piissimus flens pre gaudio positisque genibus 
intimas Deo gratiarum actiones exsolvit. 

7. Mox igitur in eadem civitate baptizatis principibus uni-postMai.22 
versis, binos et binos e presbiteris sibi adherentibus ad alias 
urbes ante faciem suam premisit, ut populo conversionem prin- 
cipum suumque adventum denuntiarent. Quorum duo, id est 
Udalricus religiosus presbiter Sancti Egidii et supra dictus Alb- 
winus, interpres viri Dei, opulentissimam civitatem Hologost' 
dictam adierunt. Ubi a matre familias, uxore scilicet prefecti 
urbis, honorifice suscepti sunt; ita ut pedes eorum summa hu- 
militatis devocione lavaret statimque, mensa apposita, copiosis- 
simis eos dapibus reficeret; mirantibus eis et admodum stupen- 
tibus, quod talem in regno diaboli humilitatis et hospitalitatis 
gratiam invenissent. Tandem finita refectione, domnus Alb- 
winus matrem familias secrecius alloquens, indicavit ei causam 

a. mutabundi C. 1. Wolgast. 

6* 



84 LiBRi m CAP. vn 

1127 adventus sui, et qualiter ad colloquium Uznoim habitum cuncti 
principes, abdicatis ydolatrie sordibus, Christi gratiam induerint. 
Hec illa audiens adeo expavit, ut, terre procumbens, diu semia- 
nimis renianserit. Quam aqua refocillatam domnus Albwinus 
requirere cepit: cur Dei gratiam adeo exhorruisset, cum magis 
letari debuerit, quod Deus visitavit plebem suam, mittendo ei 
tam idoneum verbi ministrum. At illa: Non pro hoc ait oh- 
stupui; sed magis pro nece vestra iam iamque imminenti con- 
tremuit cor meum. Nam magistratus civitatis huius cum omni 
plebe dispositum hahet^ ut, si uspiam apparueritis, sine retrac- 
tatione'^ occidamini. Et hec domus mea, semper quieta et pa- 
cifica, Omnibus peregrinis supervenientibus hospitalis fuit, nunc 
vero sanguine vestro contaminanda erit. Re vera *namque, si 
aliquis magistratuum introitum vestrum huc deprehendit, hac 
hora domus mea obsidione vallabitur; et ego infelix, nisi vos 
tradidero, igni cum omnibus meis concremabor. Ascendite ergo 
in superiora domus mee ibique latitate. Et ego ministros meos 
cum exuviis vestris atque caballis ad remociores villas meas di- 
rigam; ut, si venerint inquisitores , libere vos excusare possim, 
cum nee indumenta veslra nee caballi apud me deprehendantur, 
Uli vero, pie eius provisioui gratias agentes, fecerunt ut docti 
erant. Statimque ministris caballos eorum et vestes abducenti- 
bus, post modicum'' plebs furibunda irrupit; omniaque scrutan- 
tes, peregrinos illic ingressos violenter ad mortem expetebant. 
Quibus mater familias: Fateor; ait domum meam ingressi sunt^; 
et sufficienter refecti velocius abier unt. Et ego, qui vel unde es- 
sent aut quo tenderent, explarare non potuL SequimiJii autem; 
et forsitan comprehendetis eos^. Uli vero: Si inquiunt*" abierunt, 
vanum est eos insequi; sed viam suam pergant; et si denuo hie 
apparuerint, morti se procul dubio involvendos sciant. Et 
sie inquisicio eorum Dei nutu cassata est; servique Dei Udal- 
ricus et Albwinus in solario^ matrone illius, velut alterius Raab, 
absconditi latuerunt. 

a. retractione C. b. moducü C. c. inquit C. 

1. losue 2, 4. 2. losue 2, 5. 3. losue 2, 6. 



LIBRI III CAP. VIII 85 

8. Causa autem huius inquisitionis öt tumultus sacerdos 1127 
quidam ydolorum fuit. Qui, audita nove predicationis opinione, ^^^^ ^^' ^^ 
ad callida argumenta conversus, cuiusdam faui clamide et reli- 
quis indutus exuviis, urbem clam egreditur' vicinamque petens 
silvam pretereuntem quendara rusticum insolito occursu per- 
terruit. Qui, videns eum vestibus j^doli amictum, suspicatus, 
deum suum principalem sibi apparuisse, pre stupore exanimis 
in faciem corruit, eumque talia dicentem audivit: Ego sum deus 
tuus , quem colis. Ne paveas; sed surge quantocius , urhemque 
Ingrediens j legationem meam magistratibus omnique populo in- 
sinua; ut, si discipuli seductoris ilUus, qui cum duce WoHizlao 
apud Uznoim moratur, illic apparuerint , sine dilatione morti 
acerhissime tradantur. AUoquin civitas cum hahitatorihus suis 
peribit. Quod cum rusticus ille summa festinatione civibus de- 
nuntiasset, illi, unanimiter adunati, mandatum dei sui peragere 
conabantur. Sed, ut prediximus, divina Providentia servos 
suos abscondit; douec sequenti die pius Otto episcopus, cum 
duce superveniens, eos a latibulis produxit. Sed nee in ipsa 
die adventus episcopi temptatio, per invidiam diaboli servis Dei 
inmissa, defuit. Advesperascente namque die, quidam ex 

comitibus domini episcopi, fanum in eadem urbe situm conside- 
rare volentes, minus caute pergebant. Quod cernentes aliqui de 
civibus, suspicati sunt, fanum ipsum igni eos tradere velle; et 
congregati horrisono armorum strepitu eis occurrere gestiebant. 
Tum religiosus presbiter Udalricus ad socios conversus ait: 
Non sine causa congregantur isti; sed sciatis , eos re vera ad 
interitum nostrum festinare. Quo audito socii, retrogradum iter 
secuti, fuge presidia petunt. Clericus autem Dietricus nomine, 
qui iam, precedens eos, portis delubri ipsius appropinquaverat, 
nesciens quo diverteret, audacter fanum ipsura irrupit; et videns 
aureum clipeum parieti affixum, Gerovito qui deus milicie eorum 
fuit consecratum — quem contingere apud eos illicitum erat — 
arrepto eodem clipeo, obviam eis processit. Illi autem, utpote 
viri stulte rusticitatis, suspicati, deum suum Gerovitum sibi oc- 

a. ingreditur C. 



86 ' LIBRI in CAP. VUl. IX 

1127 currere, obstupefaeti abierunt retrorsum et ceciderunt in terram. 
pos ai. Dietricus autem, videns amentiam eorum, proiecto clipeo, aufugit; 
benedicens Deum, qui de manibus eorum liberare dignatus est 
fideles suos. 

9. Apostoliis itaque Pomeraiiorum, totam instantem ebdo- 
madam in eadem civitate verbum fidei disseminans, baptismi 
gratiam tradens, lohannem religiosum presbiterum eis prefecit. 
Sicque aliam urbem Chozegowam' expetiit, in qua magni de- 
coris et miri artificii fana erant, que cives eiusdem loci tre- 
centis exstruxerant talentis. Sed et beato patri nostro maximam 
pecunie quantitatem offerebant, ne ea deleret, sed pro ornatu 
loci integra et inconvulsa reservaret. Quod vir Domini penitus 
abdicavit, seque nullo pacto sacrilegas edes reservare aftirmabat; 
dicens: post discessum suum materiam apostasie causamque ruine 
infirmis exinde generari; seque l^ius delicti reatu nolle apud 
Deum obligari. 

Magnam vero predicationi sue auctoritatem dabat, quia — 
cum Dominus ordinasset bis, qui euangelium annunciant, de 
euangelio vivere'^ — ipse iuxta apostolum non est usus hac 
potestate. Quin immo propriis se comitesque suos transigebat 
sumptibus. Quos statuto tempore ex villis episcopii per fideles 
nuntios sibi deferri, paterna provisione sollerter disposuerat; 
omnem derogandi occasionem invidis auferre satagens; ne forte 
reputarent, eum causa inopie tam remotas adisse regiones; 
quasi, in terra sua ingruente rerum victualium penuria, in hec 
opulentissima regna secedens, sub pretextu euangelizandi vite 
sustentacula argumentose requireret. Quod prudenter animad- 
vertens vir sagacissimi ingenii, numquam ab eis, quibus spiri- 
tualia seminabat, carnalia metere volebat; sed nee loco muneris 
quicquam ab eis percipere consensit. Si vero a primoribus, 
sibi fidelissima familiaritate adherentibus , quicquam voluntarie 
offerretur et, ut id susciperet, multa precum instantia constrin- 
geretur, ipse, de suis preciosa quelibet eis honorabiliter oiferens, 
maiora dabat quam accepisset; exemplo Salomonis, qui regine 
1. Gutzkow. 2. 1 Corinth. 9, 14. 



LIBRI III CAP. IX — XI 87 

Saba", diversas munerum species ofFerenti, raiilto pliira dedit, 1127 
quam ab ea consecutus fuisset '. Unde etiam pater hie beatus 
libentissime ab omiiibus audiebatur; quia cernebant: eura, tantis 
redundantem mundialium rerum copiis, pro sola Christi dilec- 
tione, non lucri alicuius gratia, officium predicationis arripuisse. 

10. Eo igitur tempore, quo fana hec mirandi operis in 
urbe Chozegowa destruebat, legati honorabiles marchionis Adal- 
berti, statum eins curiose investigantes, sed et nuncii de villis 
suis Mucheln'' et Seidingen, iuxta condietum oportuna ei sub- 
sidia deferentes, supervenere. Et videntes, gratiam Dei eeele- 
siamque illic ereseere et confortari, gaudio magno et consola- 
tione sancti Spiritus replebantur. Et re vera iocundum erat 
speetaeulum, eum simulacra mire magnitudinis et seulptoria" 
arte incredibili pulehritudine celata, que multa boum paria vix 
movere poterant, abscisis manibus et pedibus, eftossis oeulis 
ac truneatis naribus, per descensum'' cuiusdam pontis igni cre- 
manda trahebantur; astantibus ydolorum fautoribus et magno 
eiulatu, ut diis suis suceurreretur ae iniqui patrie subversores 
per pontem demergerentur, acclamantibus; aliis vero sanioris 
consilii e eontra protestantibus ; quia, si dii essent, semet ipsos 
defendere possent, sed cum ipsi taceant nee de loco nisi tracti 
moveantur, omni sensu ac vitali spiritu penitus carere proben- 
tur. Saeerdotes vero ydolorum seditionem coniiare moliebantur 
questus sui gratia. Nam, ut in Daniele propheta^ legimus, cot- 
tidie fercula et pocula diversi generis copioso apparatu simu- 
laeris illis vasta mole prominentibus exhibebantur; que omnia 
saeerdotes cum amicis suis, elanculo ingressi, absumebant et a 
diis commesta asserebant. 

11. Sed non pretereundum videtur, quid miraculi in de- 
struetione fanorum ipsorum apparuerit. Subito enim, astante 
populi frequentia, insolite magnitudinis musce, que nunquam in 
terra illa vise sunt, magno impetu ex delubris ydolorum pro- 
ruperunt, et tanta densitate omnem civitatis ambitum operiebant, 

a. Sabba C. b. Muchelü C. c. scultoria CB. d. decensum C. 

1. 2 Paral. 9, 12. 2. V. Dan. 14, 12. 



m§^: 



88 LIBRI III CAP. XI. XII 

1127 ut peiie lucem diei tetra caligine obducere viderentur; sed et 
oculos et labia universovum niniia importunitate vexantes, uon 
parvum horrorem aspicientibus ingerebant. Sed cum violeiitis 
maniuini percussiouibus abigerentur, uichilorainns tarnen diucius 
insistebant; doDec tidelibiis laudes Dei concrepantibus crucisque 
vexillum circumferentibus, invisum monstram, portis apertis 
evolans , terram barbarorum qui Rutlieui ' dicuntur pernici ve- 
locitate peciit. Unde cunctorum sapientum iudicio definitum 
est, iion aliud hoc portenti geims nisi demomim expulsionem 
presagare, [quorum" princeps erat Beelzebup^, id est vir mu- 
scarum] ; qui, christiani Hominis choruscantem per novos doc- 
tores gratiam non ferentes, negata sibi in bis regiouibus man- 
sione, Ruthenos, adhuc paganico errrore irretitos, adiere. 

12. Pius itaque predicator, destructis ydolorum fanis et 
populo sacre regenerationis lavacro in sinura matris ecclesie 
cougregato, novam Christo edificare cepit basilicam. Ad 

cuius dedicationem cum loci eiusdem princeps Mizlaus nomine 
venisset, qui dudum cum aliis primoribus ad curiale colloquium 
in penthecoste Uzuoim habitum baptismatis gratiam perceperat, 
bis eum beatus poutifex verbis per interpretem suum Adalber- 
tum, postea ei)iscopum, allocutus est: Fili kanssimcy quem ego 
Christo domino per eucmgelium ge7iuiy dedicatio hec exterior in- 
teriorem tut cordis dedicationem fiituram significat. Tu enim 
es templum Dei, ubi Christus per fidem inhahitare dignatur^ ; 
et si domum cordis tui sie ornare volueris, ut Deo, qui inspector 
eius est, mansio illa placeat, cum g audio spirituali hanc exte- 
riorem peragere potero dedicationem, Qui, compunctus his beati 
patris et apostoli sui verbis, flebili voce respondit: Quid me, 
pater sancte , vis agere, ut Deus domum pectoris mei visitare 
digneturf At ille: Hoc est ait quod moneo: ut secreta conscientie 
tue scruteris et, si cid aliquid per violentiam rapuisti, digne 
restit2ias ; si quos causa pecunie cajjtivasti, pro ho7iore Dei ab- 
solvas. Tum ille: Nemini inquit violentiam exhibui; sed cajj- 

a. quorum — muscaium add. E. 

1. incolae Rugiae insulae. 2. Cf. Matth. 12, 24. 3. 2 Cor. 6, 16. 



LIBRI III CAP. XII 89 

tivo8 multos 2)e?ies me habeo graviter michi ohnoxios. Cui vir 1127 
Domini: Require ait si qui inter eos sint christiani. Et cum 
requisisset, invenit phires ex Danorum regione christianos; 
quos statin! beato patri nostro omni debito absolutes obtulit. 
Ad quod servus Dei gratulatus: Quia ait cepisti, pei^fice gratum 
Domino sacrificium, ut paganos etiam captivitate depressos, quo 
facilius iiigo fidel colla siibmiitant^ absolvas. Et ille: Multorum 
inquit criminum rei sunt isti et dampna michi non ferenda in- 
tulerunt. Sed ne dedicationis Imius gaudia quolibet merore ob- 
nubile7itur, iuxta verbum tuum, pater amantissime, absolvantur. 
His auditis, doctor piissimus cum lacrimis gratias agens: Nunc 
ait acceptabilis erit Deo liec dedicatio, quia hospicium cordis 
tui hoc pietatis opere ad inhabitandum Domino dedicasti. Et 
hec dicens solempnia dedicationis ecclesie exorsus est. 

Nutu autem Dei ex inproviso cineres' defuerunt; et iuran- 
tibus ministris, pridie' se eos in circuitu altaris collocasse, mi- 
rum in modum nee Signum excussiouis*'' uspiam inveniri potuit. 
Tunc religiosus presbiter Uodalricus, spiritu Dei actus, ad sub- 
terraneum quoddam habitaculum pro cineribus colligendis ve- 
locius abiit. Cuius introitu audito, captivus illic latitans vocem 
cum gemitu emisit ef" manum de cavea protraxit. Obstupe- 
factus servus Dei Udalricus accessit videre, quidnam hoc esset; 
viditque iuvenem miserabiliter' collo pectore ac pedibus ferro 
inclusum. Et accersito interprete, hec ab eo audivit: ßerve 
Dei, miserere mei; et mitte manum tuam, ut educas me de gra- 
vissimo huius captivitatis iugo. Ego enim sum filius nobilissimi 
Danorum principis; et dux Mizlaus pro quingentis marcis, a 
patre meo sibi da?idis , hie me inclusum retinet. Quo audito, 

a. pridie scripsi p?*o pridem. Cf. n. 2 et infra: cineres hesterna die hie repositi. 
b, om. C. c. mirabiliter CE. 

1. V. Pontificale ßomanum; De ecclesiae dedicatione: „Interim 
unus ex ministris spargit cinerem per pavimentum ecclesiae in modum 

crucis " cet „Tum pontifex accipit sal et miscet cineri — ; Deinde 

accipiens pugillum de mistnra salis et cinerum — ter immittit in aquam — ; 
Deinde mittit — vinum in aquam ipsam" cet. 2. ex vase. Pridie enim 
dedicationis „parantur in ecclesia, quae ad dedicationem sunt necessaria", 
in liis „vas cum cineribus", V. Pontificale Romauum 1. 1. 



90 LIBRI m CAP. XII 

1127 Uodalricus coucito gradu ad episcopum rediit; et secreto eiiui 
conveniens : Non siiie causa inquit hoc inpedimentum dedicationi 
nostre accidit; quia niitu Dei ego in reclusione gravissima 
filium 'principis Danorum inveiii, dum pro cineribus colligendis 
abissem; et non poterit dedicatio rata esse, nisi hie cum reli- 
quis absolvatur. Cui episcopus: lam ait tanta prestitit nobis, 
quod non presumo eum amplius interpellare ; quojiiam re vera 
nee in Teutonicis regionibus quisquam principum hoc facile 
ageret. Sed si vultisy secreto eum p&' vos convenite; et forsitan 
acquiescet vobis, licet grave sit negocium. Uodalricus itaque, 
assumpto interprete suo Adalberto, de turba eduxit Mizlaum 
principem; et primum pacis Christi verbo eum" salutans, re- 
quirit: si omnes captivi eius relaxati essent. Quo dicente: 
Etiam, Adalbertus interpres: Cur /allere conaris Christum, qui 
falli 7ion potest? cur apostolum eius negando et dissimulando 
contristasf Ecce inpedimentum dedicationi huic tua dissimula- 
tione fecisti. Siquidem cineres , hesterna die hie repositi, nutu 
divino hodie disparuerunt. Et dum ^arissimus domini mei ca- 
pellanus Uodalricus , non casu sed Deo sie disponente, ad re- 
quirendos cineres abisset, invenit captivum tuum, quem Deo, 
cui omnia patent, occultare voluisti. His auditis, obstupefactus 
princeps: Hie ait captivus singulainter michi pre omnibus aliis 
obnoxius est; ideoque suppliciter peto, ne causa eius manifeste- 
tur; sed magis in subterraneo habitacido, ut dignus est, reser- 
vetur. Cui servus Dei Uodalricus: Absit inquit ut tanta pie- 
tatis opera, que Deo ejchibuisti, ita ut ipsi etiam domino meo 
episcopo admirationi sis et honori, hac una crudelitate pereant, 
Sed re vera scias, quia sacratissime dedicatio7iis huius gaudia 
nullatenus cons7immari poterunt, nisi, et hunc cum ceteris ab- 
solvens , gratum Domino sacrificium obtuleris. Et ille: Quid 
ergo fiet ait de quingentis argenti talentis, a patre ipsius pro 
incomparabili dampno michi illato exsolvendis? Ad quod famu- 
lus Dei: Non inquit tanta super hoc affligaris molestia; habet 
Dominus, unde tibi in centuplum hec restituat. Tunc demum 

a. om. C. 

> 

I 



LIBRI III CAP. XII. XIII 91 

Mizlaus princeps, Dei preveniente gratia compunctus, totus la- 1127 
crimis est perfusus et gravi suspirio frendens in semet ipso; 
Deum ait festem invoco: quod, etsi corpus meum pro nomine 
eins martirio consecrarem, non amplius quid nee animo meo 
gravius agere possem, quam quod hunc tanto 7nichi ohnoxium 
dehito, quem nullo pacto relawari decreveram, nunc animo meo 
violenter reluctans, pro honore Dei omnipotentis et amore do- 
mini mei episcopi ahsolvo. Statimque missis militibus suis, de 
ergastulo tenebroso eum produxit et sie cathenis undique 
astrictum manibus suis altari consecrando superponens, holo- 
caustum in odorem suavitatis obtulit Domino. Et mox vincula 
eius solvi mandavit, cunctis qui aderant pre gaudio flentibus 
Deumque pro tanta eius devocione benedicentibus. Tunc 

demum venerabilis pontifex Christi solempnia dedicationis ec- 
clesie letiori, quam ceperat, et diligentiori exsecutione adim- 
plevit. 

13. Sed hec gaudia autiquus nostri generis inimicus non 
equis aspiciens oculis, utpote cui innumera captivitatis vasa^ 
illic per beatum presulem erant erepta, omnibus modis hec 
leta Christiane sationis semina zizaniis seditionum et externorum 
incursu bellorum turbare molitus est. Dux enim Poloniorum 
nomine Polizlaus, ante adventum patris nostri Ottonis graviter 
a gente Pomeranorum offensus, expeditionem suam illo cum 
manu valida indixit. Quo nuncio gens illa, noviter fidei sacra- 
mentis iniciata, non mediocriter est perterrita. Et primates 
natuque majores, unanimiter ad apostolum suum velut tutissi- 
mum confugientes asylum, eius magnopere flagitabant consilium, 
dicentes; Tu, domine pater, nobis Christiane fidei iugum suh- 
euntibus libertatem firmissimamque pacem in verbo Dei promi- 
sisti. Et ecce fratres nostri Polonienses inter ipsa fidei pri- 
mordia, rupfo pacis federe, bellum nobis indicunt populumque, 
nuper baptismi lavacro mtmdatum, humani sanguinis effusione 
iterum polluere conantur. Sed absit, ut te presente ecclesia 
Christi hie collecta dispergatur, cum pax in ingressu tuo in 
1. Marc. 3, 27. Cf. Bibl. rer. Germ. T. II 634 n. 13. 



Väi^ 



92 LiBRi m CAP. xni 

1127 istam intravent 'provinciam. Quibus auditis, pater piissimus, 
lacrimas ab oculis distillans : Nolite ait timere, Potens est Dens 
mens, cui credidistis ad introitum humilitatis mee, causas belli 
huius precidere pacemque desideratam novo ovili suo restituere. 
E)i ego ipse ayiimam meam pro vobis morti darc paratus sum; 
vos tanium religioni, quam didicistis, operam date". Ego cum 
comitibus meis ducem Poloniorum adeam eumque ab intentione 
bellandi, Deo auxiliante, avertam. At illi, pedibus eins provo- 
luti, debitas gratiarum actioues exsolvebant. 

Et confestira dispositis vie sociis, Udalricuin religiosum 
presbiterum vice sua ad coufirmandam neophitam plebem Uznoim 
reliquit; ipse vero ad ducem Poloniorum iupigre, ut condixerat, 
Ire cepit. Cuius adveutu dux comperto, celerius ei debita cum 
reyerentia occurrit, omuique humanitatis officio, ut par erat, 
fovere non desiit. Nam antea etiam familiariter eum notum 
habebat. Aguitis vero causis itineris, admodum obstupuit; 
dicens: gentem illam beluine ferocitatis immanitate terram po- 
pulumque suum devastasse, adeo ut etiam pareutes suos e se- 
pulchris protraheret et collisis capitibus deutes excuteret ossa- 
que eorum per publicum aggerem^ dispergeret; mirumque esse, 
quod ipse vivus discerptus non fuisset ab eis, cum omnes an- 
teriori tempore Christum illic aununciantes mortis seiitentiam 
incurrisseut sed et' umis eorum crucis patibulo nuper aftixus 
occubuisset. At ille, Dei protectione et Romani principis 
respectu ac defensione Wortizlai ducis se munitum protestatus, 
gratia Christi gentem illam aiebat initiatam; seque ad hoc ve- 
nisse, ut incursionem bellorum ab ea, que pacem Dei receperat, 
amoveret, ne novus grex inter ipsa fidei primordia turbatus a 
recto tramite exorbitaret. Dux autem Polizlaus respondit: 

non ex facili sibi constare, ut expeditionem illam, tanto tem- 
pore propositam, intermitteret; sed pro nichilo se deinceps ab 
omni populo suo habendum, si Pomeranorum ducem tam gra- 
viter sibi obnoxium debito talione non repercuteret; seque Deö 

a. dare C, b. agerem C. c. et addidi. 



LIBRI III CAP. XIII 93 

gratias agere, quod servus Dei ab eis secessisset, quia eo pre- 1127 
sente hello infensam sibi gentem obpetere nequiret. Cui epi- 
scopus: Etsi ego ait recessi, sed Uodalricus dilectissimus capel- 
lanus mens ibi remansit, quem pro confirmanda et consolanda 
plebe neophita illic reliqui; et non minori pro eo quam pro 
memet ipso angor sollicitudine, Noveris ergo, fili karissime, 
quia, si novam Christi sponsam hoc impetu belli conquassatam 
fidei iugo abalienaveris, in tremendo examine rationem Deo po- 
siturus eris; sed et ego pro ovibus michi creditis mortem exci- 
pere paratus sura. Ad hec ille: 8i inquit humiliatus Pome- 
ranorum dux per semet ipsum michi occurrere et veniam de- 
precari voluerit, faciam secundum verbum tuum. Testorque 
Deum celi, quod nee domino meo regi Lothario in tarn grandi 
negocio annuerem; sed nunc honoravi fadem tuam et reveren- 
dam canitiem, quam pro amore Dei in tarn remotas barbarorum 
regiones f atigare non dubitasti. Mox ergo legati honorabiles, 
Wortizlaum ducem et Uodalricum capellanum accersientes , di- 
riguntur, data eis prius firmissime pacis desiderata securitate. 
Qui, trium dierum itinere confecto, Poloniam venerunt et, hono- 
rifice cum suo comitatu suscepti, causam pro qua venerant 
tractare ceperunt. Sed per duos dies interminatam reliquerunt; 
tercia tandem die, Domino opitulante et pio Ottone mediante, 
reconciliati pacis oscula libant et, abdicata bellandi inteutione, 
fedus intemerate dilectionis ambo duces coram primatum et 
nobilium frequentia pepigerunt. Ipse quoque dux Pomera- 
norum in testimonium devotionis sue magnam pecunie quanti- 
tatem super altari beati Adalberti martiris, canonicorum illic 
Deo servientium usibus profuturam, obtulit; multumque se ora- 
tionibus eorum commendans, itinere quo venerat cum pio Ot- 
tone uliiversoque comitatu Uznoim reversus est. Plebs ergo 
nuper Christi legibus dicata, pro concessa a Deo pacis securi- 
tate cum lacrimis gratias agens, invicem sese ad conservandam 
recte fidei traditionem cohortabatur. Piusque predicator ad 
circumpositas civitates verbi ministros, sicut et antea, pervigili 
sollicitudine dirigebat. 

■r 

1 



/-" 



94 LIBRI in CAP. XIV 

1127 14. Erant autem trans mare ^ barbari crudelitate et sevicia 

singulares, quiUcrani'^ dicebantur. Hi, audita beati presulis opi- 
nione, crebris ei legationibus mandaverant: qiiod, si umquam 
terras eorum intrare presumeret, sine mora cum omnibus suis 
morti acerbissime se tradendum sciret. Cumque vir Dei, fervens 
in spiritu, minas eorum postponeret sepiusque illo tendere dispo- 
neret, ab omnibus vitam eius desiderantibus inhibebatur. Egre 
tarnen ferebat, quod nullus ex comitibus suis hoc opus aggredi 
volebat. Quod sentiens Uodalricus, religiosus Saucti Egidii 
sacerdos, incunctanter se huic discrimini obtulit. Cui pius Otto 
admodum gratulatus, licentiam et vie comites statim concessit. 
Adalbertus autem, viri Dei interpres, tuuc non aderat; sed 
postea, hec addiscens, domnum episcopum omnino ab hac inten- 
tione conabatur avertere, lacrimosis eum singultibus hoc modo 
compellans: sancte pater, quid agis? Cur dilectissimum co- 
operatorem tuum morti destinare non metuisf Scias re vera, 
quod ah onuiibus nobis, tct reus , mortis eius ieiunio addiceris. 
Servus autem Dei subridens: Nonne ait ipse dominus Jesus 
Christus discipulos suos quasi oves in medio luporum misit^f 
Et magister totius ecclesie, princeps apostolorum, multos e suis 
ad suhigendam barbarorum rabieni destinavit. Sed et sajictus 
Clemens papa Dyonisium ariopagitam in Gallias; aliique pon- 
tifices Romaiii dilectissimos suos euangeliza^idi gratia paganis 
direxerunt, qui ab eis iugidati occubuerunt. Nee tameii magistri 
eorum mortis reos se adiudicabant; quin imo glorie passionis 
ipsorum alacri devotione adgaudebant. Testis est michi Deus, 
quod pro amore eius ipse ego ha^ic periculosam predicationis 
angariam subire paratus essem. Sed quia aditum egrediendi vio- 
le?iter michi obstruitis, hunc adletam Christi, sponte proficisci cu- 
pientem, non aversor. Nocte igitur insecuta Uodalri<?us per 
soporem vidit, se in atrio ecclesie sancti Egidii quasi ad pro- 

a. ucrajii E, aeraui C; cf. p. 95 n. h. 

1. i. e. trans aquas, quae Half vocantur (ab Uznoimia ad meridiem). 
2. incolae eius partis marchiae Brandenburgicae , quae „Uckermark" di- 
citur. Cf. supra p. 10. 3. Matth. 10, 16. 



LIBRI III CAP. XIV. XV 95 

fectionem quandam procingere ". Et cum iam portam egredi co- 1127 
naretur, aiicille Christi Berthrada et Wendelmut ^' cum reliquis 
per vestimenti fimbrias eum magno cum gemitu retrahebant nee 
ullo modo portam exire sinebant. Quod cum expergefactus Adal- 
berto'' interpreti retulisset, ille manifestam respondit esse visio- 
nem; nee aliud praesagare, nisi quod sponse Christi, quibus in 
Babenbergensi loco preerat, assiduis apud Deum preeibus ob- 
tinuissent, ne Ucranos'', ubi certa mors ei inminebat, expeteret, 
sed potius alumnas suas vita comite cum gaudio reviseret. 
Servus autem Dei Uodalricus nullo modo ob id a bono propo- 
sito revocari consensit. Sed mane facto, pio Ottoni puram agens 
confessionem, arduum huius predicationis iter in remissionem 
peceatorum suorum alacri devotione suseepit. Moxque navi cum 
comitibus suis et interprete quodam Poloniense, religiöse viro, 
impositus, cunctis ei prospera imprecantibus, Dei viri benedic- 
tione munitus, navigium est aggressus. Tum vero magna celi 
serenitas et maris tranquillitas arridebat. Sed ubi longius a lit- 
tore est remotus, subito fluctibus vento validissimo concitatis, 
tempestas non modica ingruere cepit; que^ sine mora arreptam 
navem littori, quod reliquerat, appulit servumque Christi Uodal- 
rieum loco suo restituit. Que nimirum tempestas, septem die- 
bus continuis mari inminens, omnem profectionis huius cassavit 
intentionem. 

15. Apostolus autem Pomeranorum, voluntatem Dei pru- 
denter in hoc considerans nee Ucranos ^ verbo salutis dignos iu- 
dicans, ad Stetinenses, qui a fide, ut supra^ diximus, apostata- 
verant, iter suum direxit ; licet multi fideles Christi et familiäres 
sui eum ab^ hoc proposito revocarent. Nam pontifices ydolorum 
plebem apostatam in neeem eins unanimiter concitaverant. Sed 
ipse, martirii ardore flagrans nuUumque suorum hoc opus ag- 
gredi presumere cernens, quodam die, secreto colleetis pontifi- 
calibus exuviis colloque inpositis, solus illo'' tendere cepit et, 

a. pertingere C. b. Wendelhraut C. c. Adalberti C. d. sie scripsi pro 

ueranos C; v. supra p. 94 n. a. e. qua C. f. uerauos C; cf. supra p. 94 n. a. 

g. ad C. h. ad Ucranos E. 

1. V. supra p. 46. 2. p. 74 (L. III c. 1). 



96 LIBRI III CAP. XV 

1127 navirn ibi fortuito pretereuntem aspicieiis, naulo dato eam quaii- 
tocius iugi'edi accelerabat. Quod Uodalricus Dei nutu animad- 
vertens, sociis confestim indicavit. Uli pernici cursu eum inse- 
cuiitur; primusque Adalbertus interpres, eum corapreheudens, 
invitura ac renitentem domum redire compulit. Qui, alcius in- 
gemiscens seque deprehensum acriter dolens, paucos taudem e 
suis periculose huius vie socios habere meruit; qui, niraium eins 
fervorem considerautes , nefas ceusebant eum revocare aut in- 
comitatum relinquere. Navem ergo ingressi, cum civitati 
Stetinensi appropinquassent, speculatores eos agnoscentes et 
considerautes ingenti strepitu civibus antiquum erroris magi- 
strum supervenire acclamabant, cui cum gladiis et fustibus oc- 
currere et — ad iniuriam deorum vindicandam — indigne trac- 
tare expediret. Quod famulus Dei cum per interpretem agno- 
visset, intrepidus ac calore fidei armatus, crucis vexillum erexit, 
pontificalibus sese indumentis preparavit eisque obviam ire 
deliberavit. Primoque ecclesiam principis apostolorum, quam" 
ante portam eiusdem urbis ipse exstruxerat, ingressus, debitum 
Christo persolvebat obsequium, iam iamque prestolans barba- 
rorum occursum suamque in Christo consummationem. Uli 
vero, post modicum tumultuoso strepitu portis erumpentes, cum 
servos Christi divinas laudes psallere cernerent, diu multumque 
hesitantes et inter se quidnam agerent conferentes, tandem, nutu 
Dei timore perterriti, via qua venerant coufusi regrediuntur. 
Illo igitur die et sequenti sabbato in eadem ecclesia cum suis 
theorie vacans horam passionis sicienter expectavit. Dominica 
autem illucescente, primo mane post completa missarum sol- 
lempnia Otto servus Dei, poutificali redimitus infula crucisque 
vexillo prelato, euangelizandi gratia in turbam processit; Udal- 
ricum vice diaconi dalmatica indutum et Adelbertum in loco 
Gubdiaconi aliosque verbi Dei cooperatores sibi assumens. Erant 
autem illic piramides magne et in altum more pagauico mu- 

a. sequens foUum codicis C excisum est. Recepl igitur ex codice E, quae se- 
quuntur: ante portam — usque ad sequentis capitis verba haec: relictis in domo sacer- 
dotibus, egressi unauimiter. 



LIBRI III CAP. XV. XVI 97 

ratae. Coaclunato itaque populo, pius praedicator, super uiiam 1127 
cum sociis suis ascendens piraraidem, per Interpretern suum 
Adelbertum cepit errantibus viam veritatis aperire et, nisi ab 
hac resipiscerent apostasia', eternum comminari interitum. 

16. Predicante autem eo, ecce pontifex ydolorum auhelus 
cucurrit, multoque sadore confertissiniam irrepens turbam, pi- 
ramidera percussit ac servum Dei obmutescere magni clamoris 
virtute imperavit. Ipse eiiim cum suis priori nocte in necem 
episcopi summo dominice diei crepusculo conspiraverat; sed Deo 
ordiuante, sompno oppressus gravissimo, hoc frustratus est pro- 
posito. Cumque, secunda diei hora ex pergef actus , virum Dei 
in conventu forensi iam praedicare audisset, furibundus illuc 
accurrit ac silentium indixit. Sed famulus Domini constanter 
que ceperat prosecutus est. lUe autem, gracilem Adelberti 
vocem interpretis sua clamosa atque altisona comprimens, ma- 
gna fortitudine barbaris imperat: ut praedicatorem Christi 
hastis, quas antiquo more Quiritum Romanorum iugiter fere- 
bant, transfodere non morentur. Qui, iussis eins obaudientes, 
cum dextras alcius ad sagittandum eum elevassent, divine vir- 
tutis potentia quasi saxa diriguerunt, ita ut nee hastas depo- 
nendi nee os aperiendi facultas esset; sed in altura dextras 
immobiliter suspensas habebant et quasi in aere ligatas. Quod 
cernens infaustus ille ydolorum sacerdos, ira inflamm atus, igna- 
viae eos accusare cepit unique eorum hastam manu eripere ac 
servum Christi conatus est transfodere. Nee mora et ipse diri- 
guit; pudoreque actus in fugam convertitur. Quo abeunte, 
pius Otto, facto crucis signo, benedictionem plebi inprecatus 
est; statimque, vinculis resoluti, dextras cum sagittis deponunt. 
Quo facto, antistes Domini, pro tarn evidenti miraculo Deo gra- 
tias referens, urbem confidenter ingressus est, ecclesiamque 
beati Adelberti videns media ex parte destructam, amare flevit 
et genu flexo cum suis diu orationi institit. 

Interea barbari cum giadiis et fustibus congregati portam 
ecclesiae ambiunt, servos" Dei ad mortem expetunt; sed mox, 

a. seruuos E. 
Ebo. 7 



^ 



98 LIBRI m CAP. XVI 

1127 divina quadam virtute tremefacti , in fugam convertuntur. 
Tunc Wirtschachus " princeps, dudum a pio Ottone de captivi- 
tate Danorum ereptus, cum ceteris familiaribus episcopi super- 
venit, omnimodis eiim deposcens, ut ab urbe secederet, prius- 
quam pertidia sacerdotum circumventus , morti succumberet. 
Abnegat presul beatissimus, diceus: Quia ad hoc ipsum veni. 

Indicitur ergo generale colloquium post quatuordecim dies, 
in quo certa diffinicione sacerdotes cum plebe iugum Christi aut 
susciperent aut penitus abdicareut. Statuta igitur die antistes 
Domiui montem Trigelawi in media civitate, ubi sedes erat 
ducis, ascendit maguamque domum, huic colloquio oportunam, 
intravit. Assunt principes cum sacerdotibus uatuque maioribus, 
et facto silencio vir Domini sie ait: Conventionis nostre dies 
dudum prefixa iam adest; et ego, salutis vestre avidus , ex 
ore vestro audire desidero, utruni dommo meo Jesu Christo, qui 
est lux Vera, an principi tenehrarum diabolo servire disposuistis, 
Respondens unus sacerdotum: Non inquit tanto tempore collo- 
quium hoc dijferri oportuit; quia et pridem et nunc et semper 
deos patrum nostrorum colere fixum est nohis; ideoque noli 
frustra laborare, sermo tuus non capit in nohis\ Quibus 

auditis, vir Domini: Video ait quia sathanas excecavit sensum 
vestrum, ne lumen verum intueri possitis. Innocens ego sum 
a sanguine omnium vestrum'^ ; non enim suhterfugi, quominus 
verbum Dei oportune importune^ annunciarem^ vobis. Sed quia 
iugum domini mei Jesu Christi abdicastis , iam vos potestati 
sathane quem elegistis trado, ut, cum eo perdicioni eternae 
mancipati, hereditatem illam possideatis , ubi vermis non mori- 
tur et igyiis non extinguitur*. Statimque de loco suo consur- 
gens, arma spiritualia arripit% stolam collo inponit, ut eos 
anathematis vinculo astringat. Quo viso principes, salubri 
timore correpti, vestigiis eins advolvuntur; humiliter suppli- 
cantes, ut sententiam maledictionis huius suspendat et semel 

a. Wirtiscus £. b. animciarem E. c. arript E. 

1. loh. 8, 37: „quia sermo meus non capit in vobis". 2. Cf. Matth. 
27, 24. 3. 2 Tim. 4, 2. 4. Marc. 9, 43. 

i 



LIBRI III CAP. XVI. XVII 99 

adhuc brevissimi spacium colloquii eis indulgeat. Anniiit statim ii27 
presiil piissimus; stolaque deposita, resedit. Principes ergo, 
relictis in domo sacerdotibus, egressi, unanimiter ' fidem Christi, 
abdicatis ydolatrie sordibus, receperunt. PrimusqueWirtschacbus, ^ 

nobilissimus eorum, ad servum Dei iiigressus, hanc pro Omni- 
bus dedit rationem : Ego, pater honorande, cum pnmatibus 
hunc locum regeiitihus Deo aspirante^' pari voto in hoc con- 
venimus: ut sacrilegos istos sacerclotes, omnium inalorum in- 
centores y longc a terminis nostris eliminemus, teque ducem et 
preceptorem in viam salutis eterne avida mente sequaniur. Et 
conversus ad eum, qui prius fuerat locutiis, sacerdotem, ait: 
miser et miserahilis, quid michi dii tui profuerunt, cum, in 
artissima compeditus custodia, mortis sententiam iam iamque 
prestolarer, sociis meis pridem crudeliter strangulatis , uhi visi- 
hiliter dominum et patrem meum Ottotiem a vinculis me absol- 
vere et desiderate libertati r edder e aspexif Nonne melius est 
michi Deo vivo et vero liberatori meo sevolre, quam lignis et 
lapidibus vita sensuque carentibusf Tu ergo cum tuis perge 
quo volueris ; ef" cave, ne amplius in finibus nostris compareas. 
Quia, domino nostro Jesu Christo regnante super nos, non est 
tibi et simulacris tuis locus in his regionibus. Quo audito, 
cuncti sacerdotes ydolorum sine mora surgentes pernici fuga 
elapsi sunt, ita ut nullus eoruni deinceps ibi comparuerit. 
Antistes autem Domini, super hoc intimas Deo gratias exsol- 
vens, confestim delubra ydolorum cum suis destruere cepit. 

17. Deinde eos, qui a fide apostataverant, benedictione 
sacrati fontis et manuum impositione purificans, vivifice crucis -jßr 

vexillo et orationis virtute katholice matri cum gaudio recon- 
ciliavit; aliis vero baptismi gratiam et fidei sacramenta contra- 
didit. Sed, ut scriptum est: Inquirentes Dominum non deficient 
omni bono ', predicatori veritatis, in opere Dei laboranti, solite 
benignitatis munificentiam Dominus exhibere dignatus est. 
Piscatores enim Stetinensium autumpnali tempore, quo hec 

a. Cf. supra p. 96 n. a. b. iuspirante corr. hi aspiraute C , aspirante E. 
c. et et a 1. Ps. 33, 11. 

7* 



100 LIBRI III CAP. XVII. XVIII 

1127 Christiane milicie rudimenta agebantur, ad fliivium Odoram pro- 
gressi, duos insolite magnitudinis rombones apprehendimt, quo- 
rum occursus nou nisi verno tempore esse solet. Obstupefacti 
illi uovam haue capturani, iiovis predicatoribus celitiis provi- 
sam, iuter se conferunt: moxque apostolo suo cum hoc iocundo 
mimere occurrentes, aiebant: nuiKpiam in illis partibus rombones 
autumpnali tempore visos, sed celesti prodigio ad introitum 
eins largam hanc benedictionis sue copiam Dominum declarasse. 
Erant autem rombones tante vastitatis ac longitudinis, ut servo 
Dei cum universo comitatu suo per quatuordecim dies sufti- 
cientem preberent alimoniam, ita ut nobilibus etiam quibusque 
ex eadem copia reliquie houorabiliter partirentur. Ex hoc 
vero populus in lide magis ac magis corroborabatur, cum tan- 
tam in apostolo suo gratiam tam in temporalium quam et in 
spiritualium exuberantia profectuum miraretur. 

18. Erat autera fanum quoddam longius remotum, ad quod 
deiciendum tidelem et familiarissimum sibi Uodalricum sacer- 
dotem religiosum direxerat. Sed pauci qui remanserant fautores 
ydolorum, de muro prospicientes eum illo tendere, iactu lapi- 
dum et lignorum caput eins conterere moliebantur. Qui tamen 
Deo protegente illesus evasit, reversusque ad pium patrem Ot- 
tonem, insidias eorum retexuit. Vir Domini, statim elato crucis 
vexillo ac pontifieali redimitus infuhi, semet ipsum huic peri- 
culo ingerere non dubitavit; cuius presenciam barbari nou fe- 
rentes, hac illacque dispersi, fuge latibula quesiere. Destructo 
igitur fano, cum vir Dei reverteretur, arborem nuceam pre- 
grandem ydolo consecratam cum fönte, qui subter fluebat, in- 
venit; quam statim succidere suis imperavit. Accedentes vero 
Stetinenses suppliciter rogabaut: ne succideretur; quia pauper- 
culus ille custos arboris ex fructu eins vitam alebat inopem. 
Se autem, iureiurando aftirmabant, sacrificia, quo illic demoniis 
exhibebantur, generale edicto perpetualiter inhibere. Quorum 
petitioni doctor piissimus, dictante equitatis ratione, naviter an- 
nuit. Dum vero mutuis hec conferunt sermonibus, ecce bar- 
barus ille custos arboris ex inproviso accurrit, servoque Dei 

y 



i» 



LIBRI III CAP. XVIII. XIX 101 

post tergum clam assistens, eius sanctum verticera tVancisca an- 1127 
nisii forti appeciit. Sed Dei nutu frnstrato ictu, ponti firmo 
tabiüatii Strato", cui tum forte siiperstabat, franciscam tarn va- 
lide infixit, iit difficiiltas'' extrahendi moram percussori faceret. 

19. Quo viso Adalbertus interpres, iiimio terrore con- 
cussus, periiiciter franciscam barbari manibus eripit et abscondit; 
omnesque, insolito horrore circumfusi, sacrilegum invadunt et 
mortem ei intentant. Sed pietas Ottonis, ne quid mali homi- 
cida patiatur, obsistit eique licet iudigno vitam et salutem im- 
petrat. iVdalbertus autem, in lacrimas erumpens et montem 
sancti Michaelis Babenbergensem devota inclinatioiie salutans: 
Hie ait ictus sine dubio precibiis fratrinn cenohii sancti Mi- 
chaelis a fJo?ni?w meo episcopo rlivina protectione est aversus, 
Quia harbanis iste , naturali ingenio callefis, ita sagitfancU vel 
manu feriendi peritia est imbutus , ut etiam angusti foraminis 
orbem non frustrato ictii oppetere idoneus'' esset. 

Illo etenim tempore preces et supplicationes magne, sicut 
et semper, apud nos fiebant pro dilectissimo patre Ottone. 
Qui nos pre aliis mirum in modum materno potius quam pa- 
terno affectu iugiter fovere non desiit; adeo ut nuadam vice, 
cum, ad curiale colloquium a serenissimo rege Lothario evo- 1125-1132 
catus, apud Magdeburgensem urbem graviter egrotaret, ascito 
dive memorie Hermanno abbate nostro ', per quem tunc etiam 
preter alia dona trecentas nobis marcas transmisit, in hanc 
lugubriter erumpcret vocem : quam incompavabilis me detinet 
gemitus, quod in hac egritudine tarn longe remotus sum a dul- 
cissimo requietionis mee loco, monte videlicet domini et patroni 
mei beati Michaelis archangeli; ubi corde et animo ita fixiis in- 
hereo , id , teste Domino, si hac hora illic positus essem, mille 
marcas huic beneficio non preponerem. Quia ergo Caritas 

exigit caritatem, speciali eius amori — de cuius capite, ut 
scriptura loquitur, oleum non defecit\ id est meriti eius cari- 

a. strate C. b. difficultate C. c. odoneus C. 

1. qui obiit die 28 Nov. 1147. V. Annales S. Michaelis et Necr. S. 
Mich., Bibl. rer. Germ.V 553 et 578. 2. Eccle. 9, 8. 



102 LIRRI in CAP. XIX. XX 

1125-1182 tas nunquam exidit — specialem oratiouis intime devotionem 
rependere curavimus. Xam, ut de ceteris sileam, Ellenhardus 
senior noster, vir totius prudentie et pietatis ac singulari com- 
punctiouis et liumilitatis dulcedine amabilis, noctm'nas fratrum 
vigilias orando prevenire solitus, pro salute pii Ottonis placidas 
divine clementie aiires lacrimosis singultibiis eo usque pulsare 
nou cessabat, donec desideratum eius reditiim celesti response 
audire mereretur. Cum euim nocturno tempore more suo in 
tenebrosis gradibus capelle ad sanctas virgines intimis pro di- 
lecto patre insisteret preeibus, subito clara luce in eodem loco 
emicante, audivit vocem dicentem sibi: Exauditics es pro pio 
Ottone, salvum eum recipies. Sed bis paulisper necessario 
insertis, nunc revertamur ad ordiuem. 
1127 20. Igitur confirmatis in fide et doctrina Domini Stetinensibus, 

cum vir Dei Uznoim redire disponeret. accedentes ad eum urbis 
eiusdem cives suppliciter rogabant, ut discordiam, que inter eos 
et ducem Wortizlaum diabolo instigaute conflata erat, suo inter- 
ventu dissolveret. Ad' hec ille: Faciam inquit ut vultis; sed 
peto, legatos honorabües ex parte vestra mecum dirigi, qui pacis 
huius munia vobis reportent et, si dvx iuste aliquid habet que- 
rele, de obiectis rationem reddant. Confestim legati Stetinen- 
siura bono pastori assignantur, qui etiam non parvo in eadem 
via presuli almo fuere presidio. Nam duo pontifices ydolo- 
rum viro Dei mortis laqueos intenderunt; et milites octoginta 
quatuor clam premiserant, qui eum observantes in reditu iugu- 
larent et caput eius palo inlixum sibi remitterent. Sed non est 
sapieutia, non est fortitudo, non est consilium contra Dominum '. 
Nam et pius Otto, diviua se protegente gratia, illesus exivit et 
infideles illi laqueum et foveam, quam paraverant, inciderunt. 
Abeunte enim presule beato, maior ille pontifex ydolorum. con- 
vocatis amicis suis, magno leticie tripudio eos diem festum diis 
suis agere precepit, dicens: Dens noster, quem antiquus ille 
seductor exterminare conatus est, apparuit michi et sine ambi- 
guitate caput Ottonis hodie amputanduni michique transmitten- 
a. Ät C. 1. Prov. 21, 30. 



LIBRI III CAP. XX 103 

dum i7itimavit. Cumque hec furibunda et kachinnanti voce prom- 1127 
sisset, statim a diabolo coiifractis cervicibus, caput eius retror- 
sum est horrendo et miserabili '' ordine transversum, cerebrum- 
que loco suo exiliens criideli impetu parieti est appulsum. Quo 
viso amici eius vehementer obstupefacti causam insolite huius 
calamitatis ab eo sciscitantur. At ille, diu horrisono sonitu in- 
crepitans, tandem erupit: Quia ait servo Dei insidias tetendi 
et vos a via veritatis separare cogitavi, terribiliter a Deo per- 
cussus sum. Et bis dictis exspiravit; tantoque fetore locus ille 
repletus est, ut nemo illic moriente eo pre intollerantia fetoris 
consistere valeret. Et ut scriptum est: pestüente multato sa- 
pientior erit sapiens \ omnis populus, audito eius interitu, magis 
ac magis in fidei perseverantia est confortatus. Alter vero 
sacrilegus pontifex nee sie com])unctus est. Sed viro Dei con- 
vicia irrogans, aiebat doctrinam eius cito in illis partibus abo- 
lendam. Et quos poterat, a vero tramite conabatur avertere; 
unde et ipse iudicio Dei post modicum interiit. Nam dum, 
causa quadam ingruente, navigio mare transiret, pro corporali 
necessitate egressus, vicine silve latibula peciit. Moxque non- 
nnlli ex comitibus suis, nutu Dei zelo iusticie armati, ipsum 
clam insecuntur et apprehensum crudeli laqueo in spissioribus 
locis suspendunt. Sicque dolor eius et iniquitas in verticem 
ipsius descendit^ Cum ergo milites octoginta'' quatuor, a 
profane illo sacerdote ydolorum ut supra diximus premissi, virum 
Dei navigantem aspexissent, ex insidiis erumpentes, quo ten- 
deret, clamosa voce requirunt. Respondentes legati Stetinenses, 
cur hoc inquirerent, vicissim percunctantur. At illi, voces civium 
et amicorum suorum agnoscentes, gradum sistunt seque presen- 
tiam eorum illic nescisse fatentur. Illi vero e contra: Antistes 
inquiunt Domini discordiam inter ducem et nos inveteratam 
dissolvere intendit; ideoque non paciemur eum quicquam mole- 
stie in hac via incurrere. Sed mortem pro eo subire parati 

a, mirabili C, miserabili E. b. octuaginta C. 

1. Cf. Prov. 19, 25 et 21, 11. 2. Ps. 7, 17: „Convertetur dolor eius 
in Caput eius et in verticem ipsius iniquitas eius descendet". 



/ 



104 LIBKI III CAP. XX— XXII 

1127 dumus. Ergo, si consultuni vobü esse cupitis, oia qua venistis 
quanto cius revertiniin i. 

21. Sic igitur nutu Dei cassata est iniqua sacrilegi ponti- 
ficis raachinatio. Et servus Domini urbem Iiilin, dudum a 

se recte fidei sacvamentis iniciatam, adiit. Cumque eos doctrinis 
pariter et exemplis iu Domino confortaret, raulier quedam lu- 
minibus orbata vestigiis eins provolvitiir, beuedictionem ab eo 
et remedium instanter efflagitaus. Quod pius Otto ioculariter 
suscipiens : Ecce ait ecclesia sancti Adalberti martiris presto 
est; illuc credens Deo et sanctis eins ciirre, tangensque cam- 
panam aiixilium martiris Christi implora. Solebant enim rüdes 
adhuc in fide barbari, cum aliquod in ecclesia remedium flagi- 
tabant, campane sonum, quasi sanctos per hoc ad subvenien- 
dum excitantes, movere. Quod cum illa simplicitatis intentione 
credens exsecuta fuisset, ilico lumen recepit; et exiliens cum 
gaudio, ad servum Dei regressa, pro sanitate recepta gratias 
egit iumensas. Cui ille: Non micM inquit sed Deo et sanctis 
eins gratias age; et in fide, quam didicisti, usque in finem per- 
severare non desinas. Post hec miles quidam, habens filium 
lunaticum, servo Dei eum adduxit; boves quatuor, ut sanitati 
puerum restitueret, obtulit. Qui, humilitatis gratia hec refugiens, 
ait: Erras, homo, non est hoc meuni; sed perge ad tentorium, 
ubi reliquias sanctorum positas liabeo, ibique Deo et sanctis 
eius vota tua pro filio credulus offer, statimque salvum eum re- 
cipies. Qui pergens cum puero fecit, ut doctus erat; moxque 
filium incolumem viro Dei gratulabundus representavit. 
Aug. 10 22. Accidit post hec in festo beati Laurencii, ut presbiter 

quidam ex comitatu pii Ottonis nomine Bockeus" preteriens vi- 
deret rusticos in agro frumenta metentes. Quos modeste com- 
pescuit dicens: Miseri, quid agitisf Hodie natalis dies est bea- 
tissimi martiris Laurencii, qui tocius ecclesie summa veneratione 
celebratur; et vos infelices hunc molare presumitis. At illi: 
Non inquiunt omni tempore sabatizare possumus; expedit etiam 
necessaria domibus nostris aliquando providere. Bockeus autem 

a. Bokeus jE. 

7 

> 



LIBRI III CAP. XXII 105 

ferveiis in spiritu: ßcio ait non inpime vohis violationem huius 1127 
sacratissime solempnitatis cedere; sed celesti igne omnia, que 
illicite messuistis, consumenda fore noveritis, Vix hec ediderat, 
et ecce iiixta verbum eins ignis Dei cecidit e celo tactasque 
messes eorum usque ad favillam coiisurapsit. Qui, reatum suum 
agnoscentes ac pro hoc suppliciter veiiiam expetentes, in magna 
deinceps revereutia eximium Christi martirem Laurenciiim ha- 
buere, se suaque omnia illi tuenda committeutes. 

Item in urbe Games dicta rusticus quidam cum coniuge sua 
ad metendum exierat in solempnitate assumptionis Dei genitri- Aug. 15 
eis Marie perpetne virgiuis. Quod cernens predictus viri Dei 
assecla Bockeus, zelo iusticie motus, redarguit dicens: Cessate, 
infelices, cessate. Nullo modo fas est huic dcservire operi in 
tarn celebri sacratissime matris Domini festivitate. Erat aiitem 
feria secunda. Et illi: Hesternam mqniimt diem dominicam /<?- 
riatam habuimus; hodie autem operi manuum intendere debemus. 
Bockeus" autem: Et hodie inquit summa devotione feriandum 
est nobis in ho7iore matris Domini, cuius venera7ida assumptio 
tmiversam Christi exornat ecclesiam. Ulis autem non acquiescen- 
tibus sed obstinata mente cepto labori insistentibus, religiosus 
sacerdos Bockeus: Quia ait verbis meis non creditis, sanguis 
oester erit super caput vestrum; iam nunc transgressioids huius 
cindictam evidentibus rerimi indiciis experiemini. Necdum 

verba finierat, et ecce rusticus ille incredulus cecidit retrorsum 
et expiravit; parteraque segetis, quam metendo apprehenderat, 
tarn forti anuisu etiam moriens manu retinuit, ut nulla quis- 
quam ratione vel manum aperire vel segetem eruere posset, sed 
mirabili ordine cum hac stupenda alligatione tumulo traderetur. 
Mulier autem, interventu Dei genitricis vite reservata sed siraili 
prodigio alligata, scilicet digitis cum segete palmo insolubiliter 
adherentibus, tremens ad virum Dei Ottonem cucurrit, delictum- 
que suum humili confessione detegens, veniam suppliciter expe- 
tiit. A quo protinus consignata et ad memoriam' sancti Adal- 
berti martiris illic constitutam transmissa curata est. Et ex 
a. ßoskeus E. 1. ecclesiam. 



106 LiBRi III CAP. xxn. xxin 

1127 eo specialis domine nostre perpetue virginis revereutia in illis 
partibus sicut et in omni chvistianitatis loco excrevit. 

Post hec miles quidam, frenesi laborans, insano clamore et 
horrendis membrorum motibus cunctis onerosus erat. Socii vero 
et cooperatores viri Dei, importunitatem vesanie eins non feren- 
tes, apprehensum eum in locum, nbi servus Domini orare et 
missarum solempnia celebrare solebat, attrahnnt. Erat enim ta- 
bulatum ligueum illic exstructura. übi dum miles aliquamdiu 
decumberet, repente sanatus est. Et exiliens gratias egit Deo 
ac beato presuli; multisque verbo et conversatione saluti fuit. 

23. Igitur electus Dei pontifex cum legatis Stetinensium 
ad ducem Pomeranie tendeus, urbem Gaminam adiit. Ubi oc- 
currente sibi duce AVortizlao cum omni plebe, debita reverencia 
velut angelus Dei exceptus est. Cumque, ecclesiam ingressus, 
solita Deo precum ymnorumque vota persolvisset, causam pro 
qua venerat tractare cepit; et uti' bonus pastor, gi'egi suo ubi- 
que prospiciens, in unitate semper divisa membra ecclesie paoi 
studuit reformare. Dux autem piissimi apostoli sui verba, acsi 
celitus ad eum delata, suscipiens, benigne humiliterque respon- 
dit: Tuum est, pater amantissime, quicquid dignatus fuens, non 
petendo a me sed magis precipiendo exigere. Et nos enim et 
omnia nostra tua sunt; quia in Christo Jesu per euangelium nos 
genuisti et tenehris ignorancie nostre eterni solis splendorem infu- 
disti. Populus iste, pro quo petis, dure cervicis est * nee Deum 
nee homines reveretur^ ; multo iam tempore rapijiis et latrociniis 
regnum meiern vastando maculavit. Sed tu, pastor dulcissime, 
eß'eros mitigasti, de lupis agnos fecisti; ideoque pacis ßrmissime 
gaudia deinceps, te mediante, ohtineant. Statimque legati Steti- 
nensium, vestigiis eins advoluti, omnem prioris discordie occa- 
sionem penitus abdicarunt, pacisque osculo a duce percepto, 
beato pontifici debitas reconciliacionis huius gracias egerunt. 
Emptisque, prout Yolebant, necessariis, quod antea discordes 
nullo modo presumpserant, in sua ovantes remearunt. 

a. ubi C. 

1. Exod. 32, 9. 2. Cf. Luc. 18, 4. 



LIBRI III CAP. XXIII 107 

Sed quia bonos semper insecuntur mali et, ut Ysaias ait, 1127 
qui'' recessit a malo, prede patuit\ Rutheni^ paganicis erroribus 
adhuc irretiti, audita Stetinensium conversione, graviter indignati, 
quod sine respectu et consilio'' eorum, ydolis renunciantes, chri- 
stianam subissent legem, bello eos lacessere veriti non sunt. Et 
coadunato grandi exercitii, ripas fluminis obsident, aciem horri- 
sono armorum apparatu instiiictam statuunt et, ubi sit Deus 
eorum vel si invocantibus se succurrere possit, insano clamore 
perquirunt. Uli autem, vexillum dominice crucis preferentes, 
primo impetu eos in fugam propellunt. Sequenti nichilominus 
die velut canes reversi, iterum christianis bellum indicunt; sed 
eodem modo victi et confusi, terga vertunt. Tercia die usque 
ad internecionem deleti, exclamaut: Deum christianorum invic- 
tum esse; et si parceretur eis, nequaquam ulterius temere quid 
acturos. Moxque parcentibus christianis dimissi, cum timore 
magno et confusione in sua singuli regTediuntur. Antistes 
autem Domini, bona pro malis reddere satagens, eosdem Ruthe- 
nos, qui plebem adhuc in iide neophitam bello turbare non ti- 
muerant, christianis legibus imbuere desiderabat. At illi indu- 
rata fronte sepius ei per legatos suos denunciabant : quia, si 
ipse vel quisquam suorura fines Ruthenie^ predicandi gratia adire 
presumeret, sine mora capitibus amputatis ad lacerandum bestiis 
exponerentur. Sed ut scriptum est: lustus quasi leo conjidens 
ahsque timore erit^, piissimus pater alacri devocionis fervore se- 
men fidei Ruthenis spargere disponebat, non veritus incredule 
gentis experiri feritatem^ Amator enim Christi ardentissimus 
dulcem vitam pro dulcissimo lesu fundere iam olim siciebat. 
Audiens vero archiepiscopum Danorum^ qui dominabatur super 
eos, edicto domni apostolici predicatorem eis directum, nullo 
modo sine consensu et voluntate eius id agendum censuit. Unde 
legatum fidelem Iwanum'' nomine Danorum pontifici direxit, qui 
sollicite investigaret, si iuxta mandatum apostolici Ruthenis ver- 

a. que C. b. consiliorum C. c. veritatem C. d. Ywanum C, Iwauum E. 

1. Isai. 59, 15. 2. incolae Riigiae insulae. 3. Rugiae. 4. Prov. 
28, 1. 5. Ascerum archiepiscopum Lundensem. 



108 LIBRI III CAP. XXni. XXIV 

1127 buin salutis erogare disponeret vel si, eura sponte se ingerentera 
opus euangelii vice sua aggredi, mallet. Per quem etiam more 
suo, quia liberalissimus semper erat, prefato Danorura presuli 
balsamuTn novum cum stola preciosa transmisit. Iwamis vero, 
tarde post sex ebdomadarum circulum reversus, responsum ar- 
chiepiscopi retulit, videlicet: se cum principibus terre sue et 
natu maioribus, ((uid de bis ceuseant, proxima synodo collatu- 
rum; hocque sibi quaiitocius legatione fida desigiiaturum. Sed 
et naviculam butyro refertam idem archiepiscopus beato patri 
nostro pro mmiere direxit. 

24. Interea gioriosissimus rex Lotbarius ceterique princi- 
pes, diuturuam eius absenciam egre ferentes. utpote qui consi- 
liis et piis actibus pre ceteris tunc episcopis regnum nobilitare 
consueverat, auctoritate sua ei, ut celerius redeat, precipiendo 
simul et petendo mandavit; adeo ut ipse rex, qui artius eum 
diligebat, iureiurando aftirmaret, se res ecclesiasticas in suum 
redigere dominium, nisi quantocius sponsam suam ecclesiam Ba- 
benbergensem diu viduatam pastor pius desiderato redita conso- 
lando recrearet. A})ostolus itaque Pomeranorum, bis legacionibus 
contraire non valens, antequam responsum archiepiscopi Dano- 
rum reciperet, ad sedem suam redire compulsus est. 

Visitatis ergo circumcirca fidelibus et in fide confirmatis, 
Christo cui crediderant eos comraendans, iter cum suis aggressus 
est. Cumque, emenso itinere, Poloniam venisset, dux Polizlaus, 
antiquus sue familiaritatis custos, debiti honoris reverentia eum 
excipiens in metropolitana Gnezensi ecclesia secum detinuit: tan- 
taque melliilue eius doctrine intendebat aviditate, ut, evolutis octo 
*• diebus, vix dilecto patri licentiam abeundi indulgeret. 

Tandem, longa peregrinationis huius angaria Christo favente 
Dec. 20 peracta, in vigilia sancti Thome apostoli novus nostri temporis 
apostolus ecclesiam suam desiderabili adventu letificans, omni 
utriusque professionis et sexus plebe in unum concurrente, velut 
angelus Dei susceptus est. quam inestimabili spiritualis leti- 
cie tripudio iideles Christi, quorum specialis pater et nutritor 
piissimus hie erat, post tanti temporis peregrinationem, post ac- 



V 



LIBRI III CAP. XXIV. XXV 109 

quisitum siimmo patri familias novum gregem, quasi de morte ii27 
redditum pastorem suum exceperunt! quam desiderabile fuit 
videre et audire tantam exercitus Christi multitudinem, non so- 
lum canonicis sed et mouachis nobiliter refertam, uno devotionis 
ardore, cum lacrimis spirituali gaudio plenis, in occursu eius 
dulcisone psallentein : Domine, suscipe nie, ut cum fratribiis meis 
sim, cum qicibus vcmiens invitaisti me. Et coiigrue satis hec 
suavissima lohaunis apostoli verba — quem sisgulari affectu pa- 
tronum sibi elegerat, ita ut cottidie se obitumque suum intimis 
ei precibus commeudaret — pio Ottoni, post secundum iam apo- 
stolatum triumphanti, ab omnibus filiis suis iubilo cordis et oris 
concinebantur. Quia beatus hie, memor verbi Domini per pro- 
phetam dicentis: Quicimque (jlorificaverit ine, glorificabo eum; 
qui autem contemfiiunt me, evunt inglovii \ omne Studium, quod 
alii pontifices et prineipes mundanis lucris et castellis atque 
urbibus edificandis insumebant% hie Deo tantum et sanctis eius 
honorabiliter et officiosissime exhibebat, scilicet ecclesias Christi 
cellasque fidelium nunc quidem a fundamentis construendo nunc 
vero ab aliis constructas donis optimis ilhistrando; ne super 
harenam quantocius casura sed potius supra firmam petram in 
eternum mansura conderet habitacula. 

25. Cuius edificationis gloriam, in eterna sibi patria repo- 
sitam, quidam ex fratribus nostris religiosus presbiter Lyppol- 
dus nomine ante quinquennium dormicionis beatissimi huius pa- 1134 
tris in visione tali, Domino revelante, meruit contemplari. 
Montem quendam precelsum et omni amenitate iocundum, con- 
tra orientem oculos dirigens, aspexit. Cuius quidem speciosum Jj^ 
cacumen ascendere non potuit; sed deorsum stans, vidit, multi- 
tudinem copiosam plebis utriusque sexus et etatis ingentia la- 
pidum preciosorum onera super verticem montis magna cum 
exultatione attrahere ac suavissimum quoddam melos, quod in- 
telligere non potuit, dulci modulatione concinere. Tunc acce- 
dens, vacillante licet gressu, quendam ex eis canicie veneranda 
conspicuum vocavit et, que hec esset multitudo vel cur lapides 

a. iusiuuübaut C. 1. 1 Reg. 2, o*^^. 







110 LTBRI III CAP. XXV 

1134: illos in cacumeu montis attraherent, inquisivit. At ille: Nos 
inquit sumus, qui elemosmas et heneficia plurima a i^io Ot- 
t07ie percepimus; ideoque clomuni prcciosam ei in supercilio 
montis huius edificanius. Cui Lyppoldiis : Et quando ait donius 
hec consicmmahiturf Ille vero: Post quinquennium inquit per- 
fecta domo y cum leticia et exultacio7ie liuc eiim introducemus. 
Sed tu cave, ne cuiquam hec ante quinquennii^ tempus expletum 
manifestare presionas. Et his dictis, sublata est visio. Quam 
1139 tempore dormitionis beatissimi patris nostri ex ore eiusdem se- 
nioris Lyppoldi audivimus; qui et ipse tunc egritudine gravi 
et longiturna decumbebat et morbo confectus 7 Idus Augusti 
beato fine requievit in Domino. 

Sed ut ad priora recurram, pius pater noster Otto, post 
1127 longam reversus peregrinacionem, more suo nos visitans, utpote 

post Dec. 20 ., , . 1 1 1 i. • • -i. 

cum quibus cor unum et animam habebat, requisivit: qumam 
ex nobis eo absente viam universe carnis ingressi essent. Hoc 
enim semper, de profectione qualibet rediens, affectu pateruo 
solebat inquirere. Tunc autem sancte recordationis Adalbertus 
elemosinarius, verus Dei servus et sibi familiarissimus, ad Chri- 
stum, cui mente et corpore indefessam exhibuit servitutem, mi- 
graverat. Cuius transitu vir beatus audito, totus in lacrimas 
resolutus, se infelicem clamitabat, quod tam beate anime, ad 
patriam claritatis eterne migranti, solempue funeris obsequium 
exhibere non meruisset. Erat namque idem frater noster Adal- 
bertus tanto divini amoris igne succensus, ut cottidianis atque 
uberrimis lacrimarum fontibus gaudia celestis patrie anhelaret, 
corpus etiam vigiliis ac ieiiiniis convenienter attenuaret. Huic 
servo Dei pauperum cura erat delegata. Quam tanta humilitatis 
devocione agebat, ut ad exemplum Martirii monachi, de quo 
beatus Gregorius refert\ propriis humeris leprosos baiolaret et 
tam eos quam et alios, diversis morborum generibus pressos, 
quos videre horrori erat, suis manibus alacriter balneis et la- 

a. quinquennium C. 

1. S. Gregorii iu euaugelia L. II homilia 39 c. 10, Opp. ed. Benedic- 
tini T. I p. 1650. 



V 



LIBRI III CAP. XXV. XXVI 111 

vacris imguentisque" foveret. Cuius fervori pius Otto con- 
gratulatus, omnia alendis iuopum turbis oportuna liberaliter 
ministrabat. Nee bis conteutus, etiam per semet ipsum famis 
tempore pauperibus'' serviebat, iit non tarn oblatione munerura 
quam etiam proprii corporis sudore gratum Deo elemosine sa- 
crificium celebraret. 

Multitudine autem innumerabili pre famis magnitudine ex 
omni regione ad eum coiifluente, erant quidam inter eos for- 
ciores, qui debilioribus alimenta violenter manibus extorquentes 
subripiebant. Quorum clamorem ac ploratum vir beatus ferre 
non sustinens, prüden ter huic negocio occurrit; suisque imperat: 
ut primum, convenientibus eis, quoslibet corpore valentiores se- 
gregatos imo omnes in cenaculo concluderent, donec infirmis ac 
debilibus victum congruentem suis manibus ministraret. Quos 
statim abire longiusque de loco secedere iubet; ne, sociis de 
cenaculo emissis, iterum prede flaut. Tuncque demum iugressus, 
pauperibus inclusis largam alimonie opem exhibebat; precipiens, 
ne amplius violenciam hanc fratribus suis inferre presumerent. 

Hec apud suos agebat. Extraneis autem et etiam trans 
mare positis Christi pauperibus per fideles nuncios muniiicus 
apparebat. Nam per karissimum fratrem nostrum Eberhardum, 
adhuc in ordine canonicorum Christo militantem, xenia sua le- 
rosolimam transmisit; sicut et semper religiosis quibusque, se- 
pulchrum Domini visitantibus, agere solebat. Sed et pecunie 
maximam quantitatem Hirsaugiensibus aliisque monasteriis lon- 
gius remotis per fratrem nostrum Swiggerum famis tempore di- 
rigebat, ideoque Christi bonus odor in omni loco erat^ 

26. Igitur completo cursu presentis vite in senectute bona, 1139 
cum iam tempus adesset, ut tidelis dispensator summi patris 
familias in gaudium Domini sui intraret, pius Otto dolore cor- 
poris id est Üuxu sanguinis vehementissime tactus est, ut, velut 
aurum in Camino egritudiuis purgatus^, introire mereretur aulam, 
que nullam recipit maculam. Sed ipse — memor scripture 

a. ungentisque C. b. paperibus C. 

1. 2 Cor. 2, 15. 



112 LIBRI III CAP. XXVI 

1130 dicentis: Quem diligit Dominus, corripit^ , et in alio loco 
ipsum Dominum loquentem: Ego quos amo , arguo et castigo'^ 
— gratias agebat in infivmitatibus suis^, regemque glorie in 
decore suo videre* desiderans, exitum suum Deo ac beato Mi- 
chaeli sanctoque lohanni apostolo, quos speciales sibi patronos 
elegerat, cottidianis suspiriis attencius commendabat. Tantum 
vero lumen ecclesie dum infirmaudo obscurari cepisset, Christi 
fidelibus, omni tempore dulcissimo eins affectu et provisione 
euutritis, inestimabilem meroris fletusque caliginem obduxit. 
Sed pius pater liliorura lacrimas, quantum poterat, consolando 
tergebat. Tantaque virtute artus morbo fatiscentes spiritui ser- 
Tire cogebat, ut, excepta dormicionis sue die, non lecto decum- 
beret; sed cottidie in sede sua residens, interdum quoque ba- 
culo sustentante procedens, psalmis et orationibus vacaret, quod- 
que rarum est, etiam oleo infirmorum non iacendo sed sedendo 
perungeretur. 
lun. 29 Advenieute igitur festivitate sacratissima apostolorum Petri 

et Pauli, cernens diem vocationis instare, Egilbertum, maioris 
ecclesie decanum, qui ei in episcopatu successit", evocat. Cui, 
astautibus religiosis abbatibus et presbiteris, omnia sua commen- 
davit dicens: Hodie natalicius dies est domi)ii mei pmcipis 
apostolorum Petri et Pauli, cui, queso, res a Deo micki do~ 
natas Offerte, ut ipse michi ianiiam regtii celestis aperire et cum 
collega suo, magistro gentium Paulo, nie illuc quantocius digne- 
tur introducere. Locum requietionis mee, monteni videlicet pa- 
troni mei heati Michaelis arcliangeli, quasi viscera mea, fovete 
et tarn in spiritualibus quam etiam temporalihus profectui eins 

> ^iii consolationem anime mee omnimodis invigilate. Scitis enim, 
quam exiguus^ et tenuis omnique monastice religio nis vigore de- 
stitutus hie locus a tue sit i7iventuSj et quomodo cooperante Deo 
jper ministerium meum ad tantum spiritualis vite culmen profe- 
cerit, ut speculum et gemma omnium in hac regiotie monasterio- 

a. exiguis C. 

1. Prov. 3, 12. 2. Apoc. 3, 19. 3. Cf. 2 Corinth. 12, 9. 

4. Isai. 33, 17. 5. 1139 -1146. 



LIBRI III CAP. XXVI 113 

runi a ciinctis censeatur. Prestet Deus , ut nomen hoc inviola- 1139 
hile usque ad finem ohtineat, cunctisque fidem ei et reverentiam 
servantibus pax et henedictio hie et in eternum a Deo recon- 
fensetur. De cetero dilectioneni vestram cum universo ovili meo 
summo pastoriy qui vos michi assignare dignatus est, com- 
mendo. Tpse vos integros michi reconsignet in requie clari- 
tatis eterne. Et data super eos benedictione non sine lacrimis, 
paternum amorem testantibus, emisit; suraptoque misterii salu- 
taris viatico, pervigil in orationibus excubabat, ut pulsanti et 
vocanti Domino cum exultacione aperiret. 

Nocte ergo, qua festivitas sancti Pauli apostoli agebatur, 
in supremo spiritu constitutus et iam carne premortuus, corde 
tarnen et flagrantissima vohmtate divinis intendebat laudibus; 
ita ut clericis matutinale coram eo officium personantibus, ille, 
elevatis manibus sursumque oculis desideranter inde erectis, ad 
singulas lectiones voce qna poterat Deo gratias responderet. 
Sicque pius Otto feria sexta, hora diei prima, spiritum Deo lun. 30 
reddens, beatis sedibus et semper karissimo tandem perfruitur 
Christo. 

Et iam fama volans, tanti prenuncia luctus*, 
non solum vicina sed et remotiora queque monasteria, iugiter 
ab eo necessariis vite adminiculis sustentata, inestimabili per- 
culit mesticia. Nee inmerito. Ostendit enim Dominus populo 
suo dura, potavit eum vino compunctionis'"^ et inebriavit ab- 
sinthio\ cum patrem desiderantissiraum sustulit; cuius defen- 
sione et elemosinarum virtute pax ecclesie tanto tempore nobi- 
liter florebat, sub quo monastice religionis perfectio nova de ^^^jß^' 

die in diem incrementa capiebat. In quo deinceps patrono tam ^ f^ 
solidum erit pauperum Christi solacium? Qui iure cum apo- 
stolo aiebat: Quis inßrmatur, et ego non inßrmor? Quis scan- 
dalizatuTy et ego non urorP Quis ad eum tristis venit et non 
gaudens abscessit? Quis opem eins in tribulatione sua expeciit 
et non impetravit? Merito itaque transitum eins ecclesia flebat, 
de cuius vita tantopere gaudebat. Sed fides resurrectionis flere 

1. Virg. Aen.XI,139. 2. Ps.59,5. 3. Thren.3,15. 4. 2 Cor. 11, 29. 

Ebo. 8 



114 LIBRI m CAP. XXVI 

1139 prohibet, gemituin vero affectus extorquet; etenim tarn sancta 
est de illius gloria exultatio quam pius de transitu luctus. 
Ignoscendum est flentibus, gratulandum gaudentibus ; quia et 
pium est gaudere Ottonein, et piura est flere Ottonem, dum 
unus quisque et sibi prestat ut doleat, et illi debet ut gaudeat. 
Venerabile corpus eins, a religiosis viris curatum et aroma- 
tibus conditum, per singula monasteria est deportatum, ülicque 
vigiliarum excubiis ac missarum solerapniis honoratum. Ad ex- 
tremum in montem sancti Michaelis archangeli, specialis pa- 
troni sui, defertur ibique in ecclesia, quam ipse vetustate col- 
lapsam in maiorera statum a fundameutis reedificaverat, debito 
cum honore excipitur. Illic vero in obsequium funeris credi 
non potest quanta hominura multitudo confluxerit. Tota obviam 
corpori civitas ruit, cuncti ex agris atque vicis raultique ex 
aliis urbibus et regionibus aftuerunt. quantus luctus omnium. 
Quanta precipue merentium lamenta monachorum et pauperum 
Christi, qui velut pulli sub alis piissimi patris securi tanto tem- 
pore quieverant, seque tarn desiderabili nutritoris sui' presen- 
tia fraudari ac defensione nudari cernebant. Quodque sine ge- 
mitu referre non possumus, cum sacerdotes religiosi corpus sa- 
crum choro sancti Michaelis inferrent humandura, ubi ad limen 
interius ventum est, precentor antiphonam: Domine, suscipe 
me, imposuit, tantusque subito ploratus omnium exortus est, ut 
ipsi etiam funeris baiuli, nimio fletu concussi, cum feretro sub- 
siderent ac pene terre procumberent. Deinde missarum cele- 
britate a venerabili YmbriconeWirzeburgensi^ episcopo celebrata, 
idem presul sermone suavissimo ad populum habito — erat 
enim magnum verbi tonitruum — testimonium leremie pro- 
phete pii Ottonis persone adaptavit: OUvam uherem, pulchram, 
fructiferam et speciosam vocavit Dominus nomen tuum^, tanta- 
que melliflue predicationis suavitate se cunctis mirabilem fecit, 
ut vere Spiritus sanctus per os eins credatur esse locutus. Hoc 
ordine dilecti patris corpus ante altare beati Michaelis archan- 

a. sua C. b. Wirtzeburgensi C. 

1. lerem. 11, 16. 






LIBRI III CAP. XXVI 115 

geli mausoleo suo inpositum pia fidelium devocione ex tunc et 1139 
deinceps frequentatur. Et ne quid de exuviis vigilantissirai 
pastoris devoto gregi deesset, etiam intestina eins, dum aro- 
matibus condirentur, excisa et in urnam missa, in medio ca- 
pelle Dei genitrieis terre mandata et rotundo lapide signata 
sunt; ut, dura fratres ad celebrauda divine servitutis munia illuc 
nocte dieque accurrunt, dilecti patris memoriara pre oculis ha- 
beant, et beatissimam eius animam assiduis precibus in alta 
celorum sustollant. 

Imbrico autem, beate recordationis antistes, post deposi- 1139-1146 
tionem pii Ottonis miro affectu montem sancti Michaelis exco- 
lere non desiit. Qui etiam cum suspiriis intime compunctionis 
attestari solebat: nunquam se tantam exequiarum gloriam vi- 
disse; beatumque Babenbergensem populum, qui re vera eviden- 
tibus rerum indiciis in transitu pastoris sui approbasset, quam 
flagrantissimo amore viveuti iugiter inheserit. 



APPENDIX EPISTOLARÜM. 



MMuic editioni vitae Ottonis ne desint epistolae quinque supra 
L, I c. 10, 12^ 13, 14, 15 p. 23 — 25 omissae, easdeni placet 
hoc loco proponi: 

r. 

Domino apostolico Paschali prerogativa meritorura et sanc-noöex.- 
titate morum Romane sedis apice condigne sublimato Otto, Dei *°' 
gratia Babeubergensis electus, cum omni devotione orationes 
promtissimas et servicium tam voluntarium quam debitum. 

Quia tandem, Domino miserante et ecclesie sue navim mode- 
rante, post nubilas errorum tempestates serene lux veritatis oc- 
cidentali refulsit ecclesie, ante omnia et super omnia desidera- 
mus, scire sanctitatem tuam: in omnibus nos paruisse, uti de- 

1. V. Udalrici Bab. cod. n. 128, Bibl. rer. Germ. V 239. 

8* 
( 



i 



116 APPENDIX EPISTOLARUM. 1.2 

llOöex. — ciiit, legato tuo, episcopo videlicet Constantiensi \ et summa 
^°" devotione cuncta, que per ipsum edocti sumus, partim exsecutos 
fuisse partim, si vita detur, exequi paratos. Quam ob rem 
vestigiis pedum tuorum advoluti, obnixe flagitamus, ut pater- 
nitatis tue servum pacienter audias. Siquidem, mundo iam 
in maligno posito^, cum vix cuiquam creditur homini vel loco, 
non parve nos torquent augustie pro ordinationis nostre asse- 
cutione. Proinde, dubius et anxius et iluctibus curarum naufrago 
simillimus, cum principe apostolorum, cuius vicem tenes, ad te 
clamo: Domine, salva me^. Et ut paucis summam nostre 
cause concludamus, in hac hora et potestate tenebrarum* te 
solum respiciuut oculi nostri, tibi debite servare obedientiam 
parati sumus; tecum aut consistere aut pro te in carcerem ire 
decrevimus. Auctoritati ergo tue tota mente desideramus inniti; 
tu nobis manum porrige; quod nos velis facere, iube. Si man- 
das, ut ad te veniamus, opes nostre licet rapina et igne sint 
attrite, tamen — desiderio te videndi et consecrationis gratiam 
assequendi — cum debita servitutis nostre benedictione tue 
maiestatis presentabimur aspectibus. 

Dignentur ergo viscera pietatis tue super hoc negocio ali- 
quo nos rescripto certum reddere, quo et iter tucius ad te ve- 
niendi nobis premonstretur et benedictionem, quam devoti ef- 
flagitamus, a te percepturos esse significetur. Quam nimirum 
propterea a tue sanctitatis manu tantopere expetimus, quia me- 
tropolitanus noster^, etsi per te habeat consecrationis gratiam, 
quod sine lacrimis fateri nequimus, magnam cooperatorum spi- 
ritualis doni patitur penuriam. 



ir. 

1111 Paschalis episcopus servus servorum Dei venerabili fratri 

^'^' Ottoni Babenbergensi episcopo salutem et apostolicam benedic- 
tionem. Caritatis proprium est bonum, congaudere profec- 

1. Gebehardu III. 2. 1 loh. 5,19. 3. Matth. 8, 25. 4. Luc. 
22, 53. 5. Rutliardus archiep. Moguntinus. 6. Udalrici Bab. cod. 

n. 151 1. 1. p. 277. 



APPENDIX EPISTOLARÜM. 2 117 

tibiis aliorum. Caritas enim non querit, qiie sua sunt'. Unde iiii 
et apostolus: Tunc ait vivimus, si vos statis in Domino'^; et 
iterum: Qiie est enim nostra spes aut gaudium vel Corona glorief 
Nonne vos ante dominum nostrum lesum Christum^ f Hoc igitur 
caritatis debito provocamur et apostolice sedis auctoritate com- 
pellimur: honorem debitum fratribus exhibere et sancte Romane 
ecclesie dignitatem pro suo cuique modo ceteris ecclesiis imper- 
tiri. Idcirco, venerabilis frater Otto Babenbergensis episcope, 
dilectioni tue pallium ad sacra missarum solempnia celebranda 
concedimus. Quo nirairum fraternitas tua intra ecclesiam tan- 
tum uti noverit, illis solummodo diebus, quos presens descriptio 
continet; videlicet: die sancto resurrectionis dominice et penthe- 
costes, item nativitate domini nostri lesu Christi, et in nata- 
licio sanctorum apostolorum Petri et Pauli, in solempnitate sancti 
Dyonisii martiris, anniversario etiam tue consecrationis die, et 
dedicationibus ecclesiarum. Cuius nimirum pallii volumus te 
gratiam per omnia vendicare. Huius siquidem indumenti honor 
humilitas atque iusticia est. Tota ergo mente fraternitas tua se ex- 
hibere festinet in prosperis humilem, et in adversis, si quando eve- 
niunt, cum iusticia erectam; amicam bonis, perversis contrariam; 
nullius unquam faciem contra veritatem suscipiens, nullius unquam 
faciem pro veritate loquentem premens; misericordie operibus 
iuxta virtutem substantie insistens, et tarnen iusistere etiam su- 
pra virtutem cupiens; infirmis compatiens, bene valentibus con- 
gaudens; aliena dampna propria deputans, de alienis gaudiis tan- 
quam de propriis exultans; in corrigendis viciis pie seviens, in 
fovendis virtutibus auditorum animum demulcens; in ira iudicium 
sine ira tenens, in tranquillitate autem severitatis iuste censuram '' ' 
non deserens. Hec est ergo, frater karissime, pallii accepti di- 
gnitas; quam si sollicite servaveris, quod foris accepisse ostende- 
ris, intus habebis. Ad hec etiam crucis vexillum intra Baben- 
bergensis ecclesie parrochiam ante faciem tuam portari conce- 
dimus, salva videlicet Moguntiae metropolis reverentia; ut, 
speciali sancte Romane ecclesie dignitate preditus, specialiter 
1. V. Philipp. 2, 21. 2. 1 Thess. 3, 8. 3. 1 Thess. 2, 19. 



i 



118 APPENDIX EPISTOLARUM. 2—4 

1111 eius studeas obedientie ac servitiis insudare. Fraternitatem 
^^' tuam superna dignatio per tempora longa conservet incolumem. 

Amen. Scriptum per manum lohannis scriniarii regionarii 

ac notarii sacri palacii'. 



1106 Paschalis episcopus' servus servorum Dei Ruothardo Ma- 

guntino archiepiscopo salutem et apostolicam benedictionem. 

Quantum a sue institutionis exordio Babenbergensis ecclesia 
sedi apostolice familiaris extiterit, prudentie tue notum existima- 
mus. Congruum igitur duximus, ut venientem ad nos venerabilem 
fratrem nostrum Ottouem, eiusdem ecclesie electum, integra et 
perfecta preterite familiaritatis gratia susciperemus. Preterea, 
quoniam ecclesia eadem per diuturna iam tempora episcopalis 
officii sollicitudine caruit et propter preteriti scismatis ultionem 
in Teutonicis partibus perpauci episcopali funguntur officio, 
iuxta ipsius ecclesie postulationem eidem fratri nostro karissimo, 
cum per multa ad nos venisset pericula, consentientibus et un- 
animi sententia decernentibus omnibus, qui nobiscum aderant, 
episcopalis benedictionis manum Domino largiente contulimus; 
salva nimirum debita tue metropolis reverentia. Eum igitur ad 
Yos cum nostre gratie dulcedine remittentes, fraternitati vestre 
litteris presentibus commendamus; ut, quanto sedi apostolice 
familiarior creditur, tanto apud vos carior habeatur. Data La- 
teranis 12 Kalend. lunii. 



IV l 

1106 Paschalis episcopus servus servorum Dei clero et populo 

(Mai 211 

Babenbergensi salutem et apostolicam benedictionem. 

a. 07n. C. 

1. Praetermisit Ebo ea, quae iu Udalrici cod. 1. 1. sequuntur: „Datum 
Komae in insula Lycaonia per manum lohannis sanctae Romanae ecclesiae 
diaconi cardinalis ac bibliothecarii vice domni F(riderici) archicancellarii 
et Colonieusis archiepiscopi 17 Kai. Maii, indictione 4, incarnationis domi- 
nicae anno 1111, pontificatus autem domni P(aschalis) secundi papae anno 
12, imperii vero H(einrici) quarti imperatoris anno primo. 2. V. üdalricl 
Bab. cod. n. 132 1. 1. p. 249. 3. Udalrici Bab. cod. n. 133 1. 1. p. 249-250. 



i 



APPENDIX EPISTOLARUM. 4. 5 119 

Quante affectionis debito Babenbergensis ecclesia ab ipso sue 1106 
coDstitutionis primordio sedi apostolice constvingatur, etsi nos la- 
teret, litterarum vestrarum significatio raanifestat. Quod affectionis 
debitum venerabilis frater noster Otto, vestre ecclesie electus, 
non inconstanter tenuisse et tenere cognoscitur, cum per tot et 
tanta pericula ad apostolice sedis visitationem tendere procu- 
ravit. Nos igitur eum debite benignitatis affectione suscepimus 
et iuxta vestre dilectionis desiderium nostris tanqnam beati 
Petri manibiis, salvo metropolitani iure, vobis per Dei gratiam 
presulem ordinavimus. Hunc ergo sub presentium litterarum 
prosecutione ad ecclesie vestrae regimen remitteutes, plena hor- 
taraur affectione diligi, plena humilitate venerari. Confidimus 
enim, eum discipline ecclesiastice futurum esse custodem et 
salutis vestre sollicitum provisorem. Huic ergo sedulis obedite 
obsequiis, et gratiam vobis in eo conciliate celestem. Integritatem 
fidei catholice firmam semper in omnibus conservate, sedi apo- 
stolice semper devotius adherete; ut per eins consortium, a 
contagiis omnibus liberi, ad eterne salutis portum feliciter per- 
venire Domino largiente mereamini. 



Otto Dei gratia Babenbergensis episcopus Egilberto prepo- 1106 
sito, Adelberto decano ceterisque fratribus omne bonum. 

Quantum ego novi et expertus sum caritatem vestram, scio : 
vos iam diu exspectare eventum nostri laboris ; ut de nostro suc- 
cessu, si quidem bene per misericordiam Dei successerit, gaudeatis. 
Ne ergo diutius suspensi aut dubii de nobis sitis, sed, ut iustum 
est, sincerissime gratulemini, litteris istis significare vobis de- 
crevimus, quam misericorditer Dens more suo post inmensos 
labores et sudores plurimos nobiscum operatus sit. In die 

saucto penthecostes — qui dies ex adventu sancti Spiritus sa- Mai. 13 
cratus et cunctis fidelibus iure solempnis est, illo inquam die 
— Deo sie ordinante, in Anagnia civitate Campanie, que Roma- 
niam dividit et Apuliam, episcopalis benedictionis munus^ quam- 
a. manum C. 1. Udalrici Bab. cod. n. 131 1.1. p. 247— 249. 



120 APPENDIX EPISTOLARÜM. 5 

llOG vis indignus Deo largiente suscepi, beatissimo papa Paschali 
manum inponente, ceteris vero episcopis plurimis cooperantibus, 
clero quoqiie Romane ecclesie, cuius magna pars ea die in ean- 
dem civitatem convenerat, astante et consent! ente. Et quod 
nulli, a Romano pontitice consecrato, nostris teraporibus con- 
tigit, sine obligatione alicuius iuramenti consecratus sura. 
Huius loci, huius diei, huius gratuite misericordie Dei semper 
memores esse debemus; et ut vos memores esse velitis, cum 
omni gratiarum actione obnixe precamur; precipiie cum alie 
quam plures venerande persone, de magnis rebus apud aposto- 
licam sedem agentes, infecto negotio redierint. Magnificate 

ergo Dominum mecum et exaltemus nomen eius invicem"'; cui 
quam facile est resistere superbis, tarn facile est humilibus dare 
gratiam ^. Quia vero asperum est, confusis temporibus esse pre- 
positos, curandum uobis est et omnino satagendum, ut res dura 
fiat mercedis occasio. Dum ergo serainandi tempus est, semina 
bonorum operum serere non cessemus, ut maiores in die messis 
leticie manipulos reportemus, capiti nostro, quod est Christus, 
per compagem caritatis adherentes; ne ab eo, mundanis plus 
iusto intenti lucris, separemur et veluti palmites de vite eiecti 
arescamus^ Sed quia in exequendis iusticie operibus divine 
gratie adiutorio opus est, omnipotentis Dei assiduis precibus 
clementiam exorate, quatenus ad hec nobis operanda et velle 
tribuat et posse concedat, atque in ea nos via cum fructu boni 
operis, quam se esse testatus est\ dirigat, ut, sine quo nil as- 
surgimus, per ipsum implere omnia valeamus. 

a. in invicem C. 
•V 1. Ps. 33, 4. 2. lac. 4, 6. 3. Cf. loh. 15, 6. 4. loh. 14, 6. 



7 



Berolini apud Weidmaxkos (J. Reimer). 
Typi5 GxjsTAvi Schade, Beuolin-ensis. 



i 



■V 



I 

L 






w 
er 
er 
o 

I 

sr 

o 

O 



Ebbo - Vita Ottonis episcopi Bam- 
bergensis» 



PONTIFICAL INSTITUTE^ 

of mediaeval studie^ 

59 queens park 

Toronto 5. Canada 



243 86. 



r" 



Prodierunt : 



R E R U M 



BIBLIOTHECA 
GERMANICARUM 



EDIDIT 

PHILIPPUS JAFFE 

TOMUS PßlMUS 

MONUMENTA C0RBEIEN8IA 

(4 Thaler) 



TOMUS SECUXDUS 

MOXUMENTA GREGORIANA 

(4V3 Thaler) 



TOMUS TERTIUS 

MOXU]\IENTA MOGUNTINA 

(473 Thaler) 



TOMUS QUARTUS 

MONUMENTA CAROLINA 

(4V3 Thaler) 



TOMUS QUIX'TUS 

MONUMENTA BAMBERGENSIA 

(5V3 Thaler) 




Editiones in scholarum usum repetitae ex Bibliotheca rerum Germa- 
nicarum separatim prodierunt hae: 

BONITHONIS EPISCOPI SUTRINI LIBER AD AMICÜM 

EDIDIT PhILIPPüS JaFFE. V3 Thaler. 

VITAE S. BÖNIFATH ARCHIEPISCOPI MOGUNTEST edidit 

PhILIPPUS JaffE. Va Thaler. 

EINHARTI VITA CAROLI MAGNI edidit Philippüs Jaff^. 

'A Thale'r. 

LBORDI DIALOGÜS DE OTTONE EPISCOPO BAMBER- 
edidit Philippüs Jaffa. '3 Thaler. 




-A